Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 10 de 12

CAPUT IX.

I. Huc usque hoc imperium consideravimus, quatenus ab una sola urbe, quae totius imperii caput est, nomen habet. Tempus jam est, ut de eo agamus, quod plures urbes tenent, quodque ego praecedenti praeferendum existimo. Sed ut utriusque differentiam, et praestantiam noscamus, singula praecedentis imperii fundamenta perlustrabimus, et, quae ab hoc aliena sunt, rejiciemus, et alia, quibus niti debeat, eorum loco jaciemus.

II. Urbes itaque, quae Civitatis jure gaudent, ita conditae, et munitae esse debent, ut unaquaeque sola sine reliquis subsistere quidem non possit, sed contra etiam, ut a reliquis deficere nequeat absque magno totius imperii detrimento; hoc enim modo semper unitae manebunt. At quae ita constitutae sunt, ut nec se conservare, nec reliquis formidini esse queant, eae sane non sui, sed reliquarum juris absolute sunt.

III. Quae autem Art. 9. et 10. praec. Cap. ostendimus, ex communi imperii Aristocratici natura deducuntur, ut et ratio numeri Patriciorum ad numerum multitudinis, et qualis eorum aetas, et conditio esse debeat, qui Patricii sunt creandi, ita ut nulla circa haec oriri possit differentia, sive imperium una, sive plures urbes teneant. At supremi Concilii alia hic debet esse ratio. Nam, si quae imperii Urbs supremo huic Concilio congregando destinaretur, illa revera ipsius imperii caput esset; atque adeo vel vices servandae essent, vel talis locus huic Concilio esset designandus, qui Civitatis jus non habeat, quique ad omnes aeque pertineat. Sed tam hoc, quam illud, ut dictu facile, ita factu difficile est, ut scilicet tot hominum millia extra Urbes saepe ire, vel ut jam hoc, jam alio in loco convenire debeant.

IV. Verum ut recte, quid in hac re fieri oporteat, et qua ratione hujus imperii Concilia instituenda sint, ex ipsius natura, et conditione concludere possimus, haec consideranda sunt, nempe quod unaquaeque Urbs tanto plus juris, quam vir privatus habeat, quanto viro privato potentior est (per Art. 4. Cap. 2.); et consequenter unaquaeque hujus imperii Urbs (vide Art. 2. hujus Cap.) tantum juris intra moenia, seu suae jurisdictionis limites habeat, quantum potest. Deinde quod omnes urbes non ut confoederatae, sed ut unum imperium constituentes invicem sociatae, et unitae sint, sed ita, ut unaquaeque urbs tanto plus juris in imperium, quam reliquae obtineat, quanto reliquis est potentior; nam qui inter inaequales aequalitatem quaerit, absurdum quid quaerit. Cives quidem aequales merito aestimantur, quia uniuscujusque potentia cum potentia totius imperii comparata nullius est considerationis. At urbis cujuscunque potentia magnam partem potentiae ipsius imperii constituit, et eo majorem, quo ipsa urbs major est; ac proinde omnes urbes aequales haberi nequeunt. Sed ut uniuscujusque potentia, ita etiam ejusdem jus ex ipsius magnitudine aestimari debet. Vincula vero, quibus adstringi debent, ut unum imperium componant, apprime sunt (per Art. 1. Cap. 4.) Senatus, et forum. Quomodo autem eae omnes his vinculis ita copulandae sunt, ut earum tamen unaquaeque sui juris, quantum fieri potest, maneat, breviter hic ostendam. ` V. Nempe uniuscujusque urbis Patricios, qui pro magnitudine urbis (per Art. 3. hujus Cap.) plures, aut pauciores esse debent, summum in suam urbem jus habere concipio, eosque in Concilio, quod illius urbis supremum est, summam habere potestatem urbem muniendi, ejusque moenia dilatandi, vectigalia imponendi, leges condendi, et abrogandi, et omnia absolute agendi, quae ad suae urbis conservationem, et incrementum necessaria esse judicant. Ad communia autem imperii negotia tractanda Senatus creandus est iis omnino conditionibus, quas in praeced. Cap. diximus, ita ut inter hunc Senatum, et illum nulla alia sit differentia, quam quod hic authoritatem etiam habeat dirimendi quaestiones, quae inter urbes oriri possunt. Nam hoc in hoc imperio, cujus nulla urbs caput est, non potest, ut in illo, a supremo Concilio fieri (vide Art. 38. praec. Cap.).

VI. Caeterum in hoc imperio supremum Concilium convocandum non est, nisi opus sit ipsum imperium reformare, vel in arduo aliquo negotio, ad quod peragendum Senatores se impares esse credent, atque adeo raro admodum fiet, ut omnes Patricii in Concilium vocentur. Nam praecipuum supremi Concilii officium esse diximus (Art. 17. praec. Cap.) leges condere, et abrogare, et deinde imperii ministros eligere. At leges, sive communia totius imperii jura, simulatque instituta sunt, immutari non debent. Quod si tamen tempus, et occasio ferat, ut novum aliquod jus instituendum sit, aut jam statutum mutandum, potest prius de eodem Quaestio in Senatu haberi, et postquam Senatus in eo convenerit, tum deinde legati ad urbes ab ipso Senatu mittantur, qui uniuscujusque urbis Patricios Senatus sententiam doceant, et si denique major urbium pars in sententiam Senatus iverit, ut tum ipsa rata maneat, alias irrita. Atque hic idem ordo in eligendis ducibus exercitus, et legatis in alia regna mittendis, ut et (40) circa decreta de bello inferendo, et pacis conditionibus acceptandis, teneri potest. Sed in reliquis imperii ministris eligendis, quia (ut in Art. 4. hujus Cap. ostendimus) unaquaeque urbs, quantum fieri potest, sui juris manere debet, et in imperio tanto plus juris obtinere, quanto reliquis est potentior, hic ordo necessario servandus est. Nempe, Senatores a Patriciis uniuscujusque urbis eligendi sunt; videlicet unius urbis Patricii in suo Concilio certum Senatorum numerum ex suis Civibus collegis eligent, qui ad numerum Patriciorum ejusdem urbis se habeat (vide Art. 30. praeced. Cap.), ut 1 ad 12. Et quos primi, secundi, tertii, etc. ordinis esse volunt, designabunt; et sic reliquarum urbium Patricii pro magnitudine sui numeri plures, paucioresve Senatores eligent, et in tot ordines distribuent, in quot Senatum dividendum esse diximus (vid. Art. 34. praeced. Cap.): quo fiet, ut in unoquoque Senatorum ordine pro magnitudine cujuscunque urbis plures, paucioresve ejusdem Senatores reperiantur. At ordinum praesides, eorumque Vicarii, quorum numerus minor est urbium numero, a Senatu ex Consulibus electis sorte eligendi sunt. In Judicibus praeterea supremis imperii eligendis idem ordo retinendus est, scilicet ut uniuscujusque urbis Patricii ex suis collegis pro magnitudine sui numeri plures, aut pauciores Judices eligant. Atque adeo fiet, ut unaquaeque urbs in eligendis ministris sui juris, quantum fieri potest, sit, et ut unaquaeque, quo potentior est, eo etiam plus juris tam in Senatu, quam in foro obtineat, posito scilicet, quod Senatus, et fori ordo in decernendis imperii rebus, et quaestionibus dirimendis (41) talis omnino sit, qualem Art. 33. et 34. praec. Cap. descripsimus.

VII. Cohortium deinde Duces, et militiae Tribuni e Patriciis etiam eligendi sunt. Nam quia aequum est, ut unaquaeque urbs pro ratione suae magnitudinis certum militum numerum ad communem totius imperii securitatem conducere teneatur, aequum etiam est, ut e Patriciis uniuscujusque urbis pro numero legionum, quas alere tenentur, tot tribunos, duces, signiferos etc. eligere liceat, quot ad illam militiae partem, quam imperio suppeditant, ordinandam requiruntur.

VIII. Vectigalia nulla etiam a Senatu subditis imponenda, sed ad sumptus, qui ad negotia publica peragenda ex Senatus decreto requiruntur, non subditi, sed urbes ipsae ab ipso Senatu ad censum vocandae sunt, ita ut unaquaeque urbs pro ratione suae magnitudinis sumptuum partem majorem, vel minorem ferre debeat; quam quidem partem ejusdem urbis Patricii a suis Urbanis ea, qua velint, via exigent, eos scilicet vel ad censum trahendo, vel, quod multo aequius est, iisdem vectigalia imponendo.

IX. Porro quamvis omnes hujus imperii urbes maritimae non sint, nec Senatores ex solis urbibus maritimis vocentur, possunt tamen iisdem eadem emolumenta decerni, quae Art. 31. praec. Cap. diximus; quem in finem pro imperii constitutione media excogitari poterunt, quibus urbes invicem arctius copulentur. Caeterum reliqua ad Senatum, et forum, et absolute ad universum imperium spectantia, quae in praec. Cap. tradidi, huic etiam imperio applicanda sunt. Atque adeo videmus, quod in imperio, quod plures urbes tenent, non necesse sit supremo Concilio convocando certum tempus, aut locum designare. At Senatui, et foro locus dicandus est in pago, vel in urbe, quae suffragii jus non habet. Sed ad illa, quae ad singulas urbes spectant, revertor.

X. Ordo supremi Concilii unius urbis in eligendis urbis, et imperii ministris, et in rebus decernendis idem ille, quem Art. 27. et 36. praec. Cap. tradidi, esse debet. Nam eadem hic, quam illic, est ratio. Deinde Syndicorum Concilium huic subordinandum est, quod ad urbis Concilium se habeat, ut illud Syndicorum praeced. Cap. ad Concilium totius imperii, et cujus officium intra limites jurisdictionis urbis idem etiam sit, iisdemque emolumentis gaudeat. Quod si urbs, et consequenter Patriciorum numerus adeo exiguus fuerit, ut non nisi unum, aut duos Syndicos creare possit, qui duo Concilium facere nequeunt, tum Syndicis in cognitionibus pro re nata Judices a supremo urbis Concilio designandi sunt, vel quaestio ad supremum Syndicorum Concilium deferenda. Nam ex unaquaque urbe aliqui etiam ex Syndicis in locum, ubi Senatus residet, mittendi sunt, qui prospiciant, ut jura universi imperii inviolata serventur, quique in Senatu absque jure suffragii sedeant.

XI. Urbium Consules a Patriciis etiam ejusdem urbis eligendi sunt, qui veluti Senatum illius urbis constituant. Horum autem numerum determinare non possum, nec etiam necesse esse existimo, quandoquidem ejusdem urbis negotia, quae magni ponderis sunt, a supremo ejusdem Concilio, et, quae ad universum imperium spectant, a magno Senatu peraguntur. Caeterum si pauci fuerint, necesse erit, ut in suo Concilio palam suffragia ferant, non autem calculis, ut in magnis Conciliis. In parvis enim Conciliis, ubi suffragia clam indicantur, qui aliquanto callidior est, facile cujusque suffragii auctorem noscere, et minus attentiores multis modis eludere potest.

XII. In unaquaque praeterea urbe Judices a supremo ejusdem Concilio constituendi sunt, a quorum tamen sententia supremum imperii judicium appellare liceat, praeterquam reo palam convicto, et confitenti debitori. Sed haec ulterius persequi non est opus.

XIII. Superest igitur, ut de urbibus, quae sui juris non sunt, loquamur. Hae si in ipsa imperii provincia, vel regione conditae, et earum incolae ejusdem nationis et linguae sint, debent necessario, sicuti pagi, veluti urbium vicinarum partes censeri, ita ut earum unaquaeque sub regimine hujus, aut illius urbis, quae sui juris est, esse debeat. Cujus rei ratio est, quod Patricii non a supremo hujus imperii, sed a supremo uniuscujusque urbis Concilio eligantur, qui in unaquaque urbe pro numero incolarum intra limites jurisdictionis ejusdem urbis plures, paucioresve sunt (per Art. 5. hujus Cap.). Atque adeo necesse est, ut multitudo urbis, quae sui juris non est, ad censum multitudinis alterius, quae sui juris sit, referatur, et ab ejus directione pendeat. At urbes jure belli captae, et quae imperio accesserunt, veluti imperii Sociae habendae, et beneficio victae obligandae, vel Coloniae, quae jure Civitatis gaudeant, eo mittendae, et gens alio ducenda, vel omnino delenda est.

XIV. Atque haec sunt, quae ad hujus imperii fundamenta spectant. Quod autem ejus conditio melior sit, quam illius, quod nomen ab una urbe sola habet, hinc concludo: quod scilicet uniuscujusque urbis Patricii, more humanae cupidinis, suum jus tam in urbe, quam in Senatu retinere, et, si fieri potest, augere studebunt; atque adeo, quantum poterunt, conabuntur multitudinem ad se trahere, et consequenter imperium beneficiis magis, quam metu agitare tare, suumque numerum augere: quippe quo plures numero fuerint, eo plures (per Art. 6. (42) hujus Cap.) ex suo Concilio Senatores eligent, et consequenter (per Art. eundem) plus juris in imperio obtinebunt. Nec obstat, quod, dum unaquaeque urbs sibi consulit, reliquisque invidet, saepius inter se discordent, et tempus disputando consumant. Nam, si, dum Romani deliberant, perit Sagunthus, dum contra pauci ex solo suo affectu omnia decernunt, perit libertas, communeque bonum sunt namque humana ingenia hebetiora, quam ut omnia statim penetrare possint; sed consulendo, audiendo, et disputando acuuntur, et, dum omnia tentant media, ea, quae volunt, tandem inveniunt, quae omnes probant, et de quibus nemo antea cogitasset. Quod si quis regerat, hoc Hollandorum imperium non diu absque Comite, vel Vicario, qui vicem Comitis suppleret, stetisse, hoc sibi responsum habeat, quod Hollandi ad obtinendam libertatem satis putaverunt Comitem deserere, et imperii corpus capite obtruncare, nec de eodem reformando cogitarunt; sed omnia ejus membra, uti antea constituta fuerant, reliquerunt, ita ut Hollandiae comitatus fine Comite, veluti corpus fine capite, ipsumque imperium sine nomine manserit. Atque adeo minime mirum, quod subditi plerique ignoraverint, penes quos summa esset imperii potestas. Et quamvis hoc non esset, ii tamen, qui imperium revera tenebant, longe pauciores erant, quam ut multitudinem regere, et potentes adversarios opprimere possent. Unde factum, ut hi saepe impune iis insidiari, et tandem evertere potuerint. Subita itaque ejusdem Reipublicae eversio non ex eo orta est, quod tempus in deliberationibus inutiliter consumeretur, sed ex deformi ejusdem imperii statu, et paucitate regentium.

XV. Est praeterea hoc Aristocraticum imperium, quod plures urbes tenent, alteri praeferendum, quia non opus est, ut in praecedenti, cavere, ne universum supremum ejus Concilium subito impetu opprimatur, quandoquidem (per Art. 9. hujus Cap.) eidem convocando nullum tempus, nec locus designatur. Sunt praeterea potentes cives in hoc imperio minus timendi. Nam, ubi plures urbes libertate gaudent, non sufficit ei, qui viam ad imperium affectat, urbem unam occupare, ut imperium in reliquas obtineat. Est denique in hoc imperio libertas pluribus communis. Nam ubi una sola urbs regnat, eatenus reliquarum bono consulitur, quatenus regnanti huic urbi expedit.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

CAPUT IX. · Tratado político — Baruch Spinoza · The Conscious Library