Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 9 de 12

CAPUT VIII.

Quod imperium Aristocraticum magno Patriciorum numero constare debet: de ejus praestantia, et quod ad absolutum magis, quam Monarchicum accedat, et hac de causa Libertati conservandae aptius sit.

I. Huc usque de Imperio Monarchico. Qua autem ratione Aristocraticum instituendum sit, ut permanere possit, hic jam dicemus. Aristocraticum imperium illud esse diximus, quod non unus, sed quidam ex multitudine selecti tenent, quos imposterum Patricios appellabimus. Dico expresse, quod quidam selecti tenent. Nam haec praecipua est differentia inter hoc, et Democraticum imperium, quod scilicet in Imperio Aristocratico gubernandi jus a sola electione pendeat: in Democratico autem maxime a jure quodam innato, vel fortuna adepto (ut suo loco dicemus), atque adeo, tametsi imperii alicujus integra multitudo in numerum Patriciorum recipiatur, modo illud jus haereditarium non sit, nec lege aliqua communi ad alios descendat, imperium tamen Aristocraticum omnino erit, quandoquidem nulli, nisi expresse electi, in numerum Patriciorum recipiuntur. At si hi duo tantummodo fuerint, alter altero potior esse conabitur, et imperium facile, ob nimiam uniuscujusque (31) potentiam, in duas partes dividetur, et in tres, aut quatuor, aut quinque, si tres, aut quatuor, aut quinque id tenuerint sed partes eo debiliores erunt, quo in plures ipsum imperium delatum fuerit: ex quo sequitur, in imperio Aristocratico, ut stabile sit, ad minimum Patriciorum numerum determinandum, necessario habendam esse rationem magnitudinis ipsius imperii.

II. Ponatur itaque pro mediocris imperii magnitudine satis esse, ut centum optimi viri dentur, in quos summa imperii potestas delata sit, et quibus consequenter jus competat Collegas Patricios eligendi, quando eorum aliquis vita excessit. Hi sane omni modo conabuntur, ut eorum liberi, vel qui iis sanguine proximi sunt, sibi succedant: unde fiet, ut summa imperii potestas semper penes eos erit, quos fortuna Patriciis liberos, aut consanguineos dedit, et quia ex centum hominibus, qui fortunae causa ad honores ascendunt, vix tres reperiuntur, qui arte, et consilio pollent, vigentque, fiet ergo, ut imperii potestas non penes centum, sed penes duos tantummodo, aut tres sit, qui animi virtute pollent, quique facile omnia ad se trahere, et unusquisque more humanae cupidinis viam ad Monarchiam sternere poterit: atque adeo, si recte calculum ineamus, necesse est, ut summa potestas imperii, cujus magnitudinis ratio centum optimatum ad minimum exigit, in quinquies mille ad minimum Patricios (32) deferatur. Hac enim ratione nunquam deerit, quin centum reperiantur animi virtute excellentes, posito scilicet, quod ex quinquaginta, qui honores ambiunt, eosque adipiscuntur, unus semper reperiatur optimis non inferior, praeter alios, qui optimorum virtutes aemulantur, quique propterea digni etiam sunt, qui regant.

III. Solent frequentius Patricii cives esse unius urbis, quae caput totius imperii est, ita ut Civitas, sive Respublica ex eadem habeat vocabulum, ut olim Romana, hodie Veneta, Genuensis, etc. At Hollandorum Respublica nomen ex integra Provincia habet, ex quo oritur, ut hujus imperii subditi majori libertate gaudeant. Jam antequam fundamenta, quibus hoc imperium Aristocraticum niti debet, determinare possimus, notanda est differentia inter imperium, quod in unum, et id (33), quod in satis magnum Concilium transfertur, quae sane permagna est. Nam primo unius hominis potentia integro imperio sustinendo (ut Art. 5. Cap. 6. diximus) longe impar est, quod sine manifesto aliquo absurdo de Concilio satis magno enunciare nemo potest: qui enim Concilium satis magnum esse affirmat, simul negat idem imperio sustinendo esse impar. Rex igitur Consiliariis omnino indiget, Concilium autem hujusmodi minime. Deinde Reges mortales sunt, Concilia contra aeterna: atque adeo imperii potentia, quae semel in Concilium satis magnum translata est, numquam ad multitudinem redit, quod in imperio Monarchico locum non habet, ut Art. 25. Cap. praeced. ostendimus. Tertio Regis imperium vel ob ejus pueritiam, aegritudinem, senectutem, vel aliis de causis saepe precarium est; hujusmodi autem Concilii potentia econtra una, eademque semper manet. Quarto unius hominis voluntas varia admodum, et inconstans est: et hac de causa imperii Monarchici omne quidem jus est Regis explicata voluntas (ut in Art. 1. Cap. praeced. diximus): at non omnis Regis voluntas jus esse debet, quod de voluntate Concilii satis magni dici nequit. Nam quandoquidem ipsum Concilium (ut modo ostendimus) nullis Consiliariis indiget, debet necessario omnis ejus explicata voluntas jus esse. Ac proinde concludimus, imperium, quod in Concilium satis magnum transfertur, absolutum esse, vel ad absolutum maxime accedere. Nam si quod imperium absolutum datur, illud revera est, quod integra multitudo tenet.

IV. Attamen quatenus hoc imperium Aristocraticum nunquam (ut modo ostensum) ad multitudinem redit, nec ulla in eo multitudini consultatio, sed absolute omnis ejusdem Concilii voluntas jus est, debet omnino ut absolutum considerari, et consequenter ejus fundamenta sola ejusdem Concilii voluntate, et judicio niti debent, non autem multitudinis vigilantia, quandoquidem ipsa tam a consiliis, quam suffragiis ferendis arcetur. Causa igitur, cur in praxi imperium absolutum non sit, nulla alia esse potest, quam quia multitudo imperantibus formidolosa est, quae propterea aliquam sibi libertatem obtinet, quam, si non expressa lege, tacite tamem sibi vendicat, obtinetque.

V. Apparet itaque hujus imperii conditionem optimam fore, si ita institutum fuerit, ut ad absolutum maxime accedat, hoc est, ut multitudo, quantum fieri potest, minus timemda sit, nullamque libertatem obtineat, nisi quae ex ipsius imperii constitutione ipsi necessario tribui debet, quaeque adeo non tam multitudinis, quam totius imperii jus sit, quod soli Optimates ut suum vendicant, conservantque; hoc enim modo praxis cum theoria maxime conveniet, ut ex Art. praeced. patet, et per se etiam manifestum est: nam dubitare non possumus, imperium eo minus penes Patricios esse, quo plura sibi plebs jura vendicat, qualia solent in inferiori Germania opificum Collegia, Gilden vulgo dicta, habere.

VI. Neque hinc, quod scilicet imperium in Concilium absolute delatum est, ullum ab eodem infensi servitii periculum plebi metuendum. Nam Concilii adeo magni voluntas non tam a libidine, quam a ratione determinari potest; quippe homines ex malo affectu diversi trahuntur, nec una veluti mente duci possunt, nisi quatenus honesta appetunt, vel saltem quae speciem honesti habent.

VII. In determinandis igitur imperii Aristocratici fundamentis apprime observamdum est, ut eadem sola voluntate, et potentia supremi ejusdem Concilii nitantur, ita ut ipsum Concilium, quantum fieri potest, sui juris sit, nullumque a multitudine periculum habeat. Ad haec fundamenta, quae scilicet sola supremi Concilii voluntate, et potentia nitantur, determimandum, fundamenta pacis, quae imperii Monarchici propria, et ab hoc imperio aliena sunt, videamus. Nam si his alia aequipollentia fundamenta imperio Aristocratico idonea substituerimus, et reliqua, ut jam jacta sunt, reliquerimus, omnes absque dubio seditiomum causae sublatae erunt, vel saltem hoc imperium non minus securum, quam Monarchicum, sed contra eo magis securum, et ipsius conditio eo melior erit, quo magis quam Monarchicum absque pacis, et libertatis detrimento (vid. Art. 3. et 6. hujus Cap.) ad absolutum accedit; nam quo jus summae potestatis majus est, eo imperii forma cum rationis dictamine magis convenit (per Art. 5. Cap. 3.), et consequenter paci, et libertati conservandae aptior est. Percurramus igitur, quae Cap. 6. Art. 9. diximus, ut illa, quae ab hoc aliena sunt, rejiciamus, et quae ei congrua sunt, videamus.

VIII. Quod primo necesse sit, urbem unam, aut plures condere, et munire, nemo dubitare potest. Sed illa praecipue munienda est, quae totius imperii est caput, et praeterea illae, quae in limitibus imperii sunt. Illa enim, quae totius imperii caput est, jusque summum habet, omnibus potentior esse debet. Caeterum in hoc imperio superfluum omnino est, ut incolae omnes in familias dividantur.

IX. Ad militiam quod attinet, quoniam in hoc imperio non inter omnes, sed tantum inter Patricios aequalitas quaerenda est, et praecipue Patriciorum potentia major est, quam plebis, certum est, ad leges, seu jura fundamentalia hujus imperii non pertinere, ut militia ex ullis aliis, quam ex subditis, formetur. Sed hoc apprime necesse est, ut nullus in Patriciorum numerum recipiatur, nisi qui artem militarem recte noverit. Subditos autem extra militiam esse, ut quidam volunt, inscitia sane est. Nam praeterquam quod militiae stipendium, quod subditis solvitur, in ipso regno manet, cum contra id, quod militi extraneo solvitur, omne pereat accedit, quod maximum imperii robur debilitaretur. Nam certum est, illos singulari animi virtute certare, qui pro aris, et focis certant. Unde etiam apparet, illos etiam non minus errare, qui belli duces, tribunos, centuriones etc. ex solis Patriciis eligendos statuunt. Nam qua virtute ii milites certabunt, quibus omnis gloriae, et honores adipiscendi spes adimitur. Verum contra legem stabilire, ne Patriciis militem extraneum liceat conducere, quando res postulat, vel ad sui defensionem, et seditiones coërcendas, vel ob alias quascunque causas, praeterquam quod inconsultum est, repugnaret etiam summo Patriciorum juri, de quo vide Art. 3.4. et 5. huj. Cap. Caeterum unius exercitus, vel totius militiae dux in bello tantummodo, et ex solis Patriciis eligendus, qui annum ad summum imperium habeat nec continuari in imperio, nec postea eligi possit; quod jus cum in Monarchico, tum maxime in hoc imperio necessarium est. Nam, quamvis multo facilius, ut supra jam diximus, imperium ex uno in alium, quam ex libero Concilio in unum hominem transferri possit, fit tamen saepe, ut Patricii a suis Ducibus opprimantur, idque multo majori Reipublicae damno; quippe quando Monarcha e medio tollitur, non imperii, sed tantummodo Tyranni mutatio fit. At in imperio Aristocratico fieri id nequit absque eversione imperii, et maximorum virorum clade. Cujus rei funestissima exempla Roma dedit. Caeterum ratio, cur in imperio Monarchico diximus, quod Militia sine stipendio servire debeat, locum in hujusmodi imperio non habet. Nam, quandoquidem subditi tam a Consiliis, quam suffragiis ferendis arcentur, perinde ac peregrini censendi sunt, qui propterea non iniquiore conditione, ac peregrini, ad militandum conducendi sunt. Neque hic periculum est, ut a Concilio prae reliquis agnoscantur. Quinimo ne unusquisque suorum factorum iniquus, ut fit, aestimator sit, consultius est, ut Patricii certum praemium militibus pro servitio decernant.

X. Praeterea hac etiam de causa, quod omnes praeter Patricios peregrini sunt, fieri non potest absque totius imperii periculo, ut agri, et domus, et omne solum publici juris maneant, et ut incolis annuo pretio locentur. Nam subditi, qui nullam in imperio partem habent, facile omnes in adversis urbes desererent, si bona, quae possident, portare, quo vellent, liceret. Quare agri, et fundi hujus imperii subditis non locandi, sed vendendi sunt, ea tamen conditione, ut etiam ex annuo proventu partem aliquotam singulis annis numerent, etc., ut in Hollandia fit.

XI. His consideratis, ad fundamenta, quibus supremum Concilium niti, et firmari debet, pergo. Hujus Concilii membra in mediocri imperio quinque circiter millia esse debere ostendimus Art. 2. hujus Cap., atque adeo ratio quaerenda est, qua fiat, ne paulatim ad pauciores deveniat imperium, sed contra, ut pro ratione incrementi ipsius imperii eorum augeatur numerus, deinde ut inter Patricios aequalitas, quantum fieri potest, servetur, ut praeterea in Conciliis celeris detur cxpeditio, ut communi bono consulatur, et denique ut Patriciorum, seu Concilii major sit, quam multitudinis, potentia, sed ita, ut nihil inde multitudo detrimenti patiatur.

XII. Ad primum autem obtinendum maxima oritur difficultas ex invidia. Sunt enim homines, ut diximus, natura hostes, ita ut, quamvis legibus copulentur, adstringanturque, retineant tamen naturam. Atque hinc fieri existimo, ut imperia Democratica in Aristocratica, et haec tandem in Monarchica mutentur. Nam plane mihi persuadeo, pleraque Aristocratica imperia Democratica prius fuisse, quod scilicet quaedam multitudo novas sedes quaerens, iisque inventis, et cultis, imperandi aequale jus integra retinuit, quia nemo imperium alteri dat volens. Sed, quamvis eorum unusquisque aequum esse cenleat, ut idem jus, quod alteri in ipsum est, ipsi etiam in alterum sit, iniquum tamen esse putat, ut peregrinis, qui ad ipsos confluunt, aequale cum ipsis jus sit in imperio, quod sibi labore quaesierant, et sui sanguinis impendio occupaverant. Quod nec ipsi peregrini renuunt, qui nimirum non ad imperandum, sed ad res suas privatas curandum eo migrant, et satis sibi concedi putant, si modo ipsis libertas concedatur res suas cum securitate agendi. Sed interim multitudo ex peregrinorum confluentia augetur, qui paulatim illius gentis mores induunt, donec demum nulla alia diversitate dignoscuntur, quam hoc solo, quod adipiscendorum honorum jure careant; et dum horum numerus quotidie crescit, civium contra multis de causis minuitur. Quippe saepe familiae extinguuntur, alii ob scelera exclusi, et plerique ob rei domesticae angustiam Rempublicam negligunt, dum interea potentiores nihil studeant, quam soli regnare; et sic paulatim imperium ad paucos, et tandem ob factiones ad unum redigitur. Atque his alias causas, quae hujusmodi imperia destruunt, adjungere possemus; sed, quia satis nota sunt, iisdem supersedeo, et leges, quibus hoc imperium, de quo agimus, conservari debet, ordine jam ostendam.

XIII. Primaria hujus imperii Lex esse debet, qua determinatur ratio numeri Patriciorum ad multitudinem. Ratio enim (per Art. 1. hujus Cap.) inter hanc, et illos habenda est, ita ut pro incremento multitudinis Patriciorum numerus augeatur. Atque haec (per illa, quae Art. 2. hujus Cap. diximus) debet esse circiter ut I ad 50, hoc est, ut inaequalitas numeri Patriciorum ad multitudinem nunquam major sit. Nam (per Art. 1. hujus Cap.) servata imperii forma, numerus Patriciorum multo major esse potest numero multitudinis. Sed in sola eorum paucitate periculum est. Qua autem ratione cavendum sit, ut haec lex inviolata servetur, suo loco mox ostendam.

XIV. Patricii ex quibusdam tantummodo familiis aliquibus in locis eliguntur. Sed hoc expresso jure statuere perniciosum est. Nam, praeterquam quod familiae saepe extinguuntur, et quod nunquam reliquae absque ignominia excluduntur, accedit, quod hujus imperii formae repugnat, ut patricia dignitas haereditaria sit (per Art. 1. hujus Cap.). Sed imperium hac ratione Democraticum potius videtur, quale in Art. 12. hujus Cap. descripsimus, quod scilicet paucissimi tenent cives. Attamen contra cavere, ne Patricii filios suos, et consanguineos eligant, et consequenter ne imperandi jus in quibusdam familiis maneat, impossibile est, imo absurdum, ut Art. 39. hujus Cap. ostendam. Verum, modo id nullo expresso jure obtineant, nec reliqui (qui scilicet in imperio nati sunt, et patrio sermone utuntur, nec uxorem peregrinam habent, nec infames sunt, nec (34) serviunt, nec denique servili aliquo officio vitam sustentant, inter quos etiam Oenopolae et Cerevisiarii numerandi sunt) excludantur, retinebitur nihilominus imperii forma, et ratio inter Patricios, et multitudinem servari semper poterit.

XV. Quod si praeterea lege statuatur, ut nulli juniores eligantur, nunquam fiet, ut paucae familiae jus imperandi retineant; atque adeo lege statuendum, ut nullus, nisi qui ad annum aetatis trigesimum pervenit, in catalogum eligendorum referri possit.

XVI. Tertio deinde statuendum est, ut Patricii omnes in quodam urbis loco statutis certis temporibus congregari debeant, et qui, nisi morbo, aut publico aliquo negotio impeditus, Concilio non interfuerit, sensibili aliqua pecuniae poena mulctetur. Nam ni hoc fieret, plurimi ob rei domesticae curam publicam negligerent.

XVII. Hujus Concilii officium sit leges condere, et abrogare, Collegas Patricios, et omnes imperii ministros eligere. Non enim fieri potest, ut is, qui supremum jus habet, ut hoc Concilium habere statuimus, alicui potestatem det leges condendi, et abrogandi, quin simul jure suo cedat, et in illum id transferat, cui illam potestatem dedit; quippe, qui vel uno solo die potestatem habet leges condendi, et abrogandi, ille totam imperii formam mutare potest. At quotidiana imperii negotia aliis ad tempus secundum constituta jura administranda tradere, retento supremo suo jure, potest. Praeterea, si imperii ministri ab alio, quam ab hoc Concilio eligerentur, tum hujus Concilii membra pupilli potius, quam Patricii appellandi essent.

XVIII. Huic Concilio solent quidam Rectorem, seu Principem creare, vel ad vitam, ut Veneti, vel ad tempus, ut Genuenses, sed tanta cum cautione, ut satis appareat, id non sine magno imperii periculo fieri. Et sane dubitare non possumus, quin imperium hac ratione ad Monarchicum accedat, et quantum ex eorum historiis conjicere possumus, nulla alia de causa id factum est, quam quia ante constituta haec Concilia sub Rectore, vel Duce, veluti sub Rege, fuerant; atque adeo Rectoris creatio Gentis quidem, sed non imperii Aristocratici absolute considerati, requisitum necessarium est.

XIX. Attamen, quia summa hujus imperii potestas penes universum hoc Concilium, non autem penes unumquodque ejusdem membrum est (nam alias coetus esset inordinatae multitudinis), necesse ergo est, ut Patricii omnes Legibus ita astringantur, ut unum veluti corpus, quod una regitur mente, componant. At leges per se solae invalidae sunt, et facile franguntur, ubi earum vindices ii ipsi sunt, qui peccare possunt, quique soli exemplum ex supplicio capere debent, et collegas ea de causa punire, ut suum appetitum ejusdem supplicii metu frenent, quod magnum est absurdum; atque adeo medium quaerendum est, quo supremi hujus Concilii ordo, et imperii jura inviolata serventur, ita tamen, ut inter Patricios aequalitas, quanta dari potest, sit.

XX. Cum autem ex uno Rectore, vel Principe, qui etiam in Conciliis suffragium ferre potest, magna necessario oriri debeat inaequalitas, praesertim ob potentiam, quae ipsi necessario concedi debet, ut suo officio securius fungi possit, nihil ergo, si omnia recte perpendamus, communi saluti utilius institui potest, quam quod huic supremo Concilio aliud subordinetur ex quibusdam Patriciis, quorum officium solummodo sit observare, ut imperii jura, quae Concilia, et imperii Ministros concernunt, inviolata serventur, qui propterea potestatem habeant delinquentem quemcunque imperii Ministrum, qui scilicet contra jura, quae ipsius ministerium concernunt, peccavit, coram suo judicio vocandi, et secundum constituta jura damnandi; atque hos imposterum Syndicos appellabimus.

XXI. Atque hi ad vitam eligendi sunt. Nam si ad tempus eligerentur, ita ut postea ad alia imperii officia vocari possent (35), in absurdum, quod Art. 19. hujus Cap. modo ostendimus, incideremus. Sed, ne longa admodum dominatione nimium (36) superbiant, nulli ad hoc ministerium eligendi sunt, nisi qui ad annum aetatis sexagesimum, aut ultra pervenerunt, et Senatorio officio (de quo infra) functi sunt.

XXII. Horum praeterea numerum facile determinabimus, si consideremus hos Syndicos ad Patricios sese habere, ut omnes simul Patricii ad multitudinem, quam regere nequeunt, si justo numero pauciores sunt; ac proinde Syndicorum numerus ad Patriciorum numerum debet esse, ut horum numerus ad numerum multitudinis, hoc est (per Art. 13. hujus Cap.), ut 1 ad 50.

XXIII. Praeterea ut hoc Concilium secure suo officio fungi possit, militiae pars aliqua eidem decernenda est, cui imperare, quid velit, possit.

XXIV. Syndicis, vel cuicunque status ministro stipendium nullum, sed emolumenta decernenda sunt talia, ut non possint sine magno suo damno Rempublicam prave administrare. Nam, quod hujus imperii ministris aequum sit vacationis (37) praemium decerni, dubitare non possumus, quia major hujus imperii pars plebs est, cujus securitati Patricii invigilant, dum ipsa nullam Reip. sed tantum privatae curam habet. Verum quia contra nemo (ut Art. 4. Cap. 7. diximus) alterius causam defendit, nisi quatenus rem suam eo ipso stabilire credit, res necessario ita ordinandae sunt, ut ministri, qui Reipublicae curam habent, tum maxime sibi consulant, cum maxime communi bono invigilant.

XXV. Syndicis igitur, quorum officium, uti diximus, est observare, ut imperii jura inviolata serventur, haec emolumenta decernenda sunt, videlicet ut unusquisque Paterfamilias, qui in aliquo imperii loco habitat, quotannis nummum parvi valoris, nempe argenti unciae quartam partem solvere teneatur Syndicis, ut inde numerum inhabitantium cognoscere possint, atque adeo observare, quotam ejus partem Patricii efficiant. Deinde ut unusquisque Patricius tyro, ut electus est, Syndicis numerare debeat summam aliquam magnam, ex. gr. viginti, aut viginti quinque argenti libras. Praeterea pecunia illa, qua absentes Patricii (qui scilicet convocato Concilio non interfuerunt) condemnantur, Syndicis etiam decernenda est, et insuper ut pars bonorum delinquentium Ministrorum, qui eorum judicio stare tenentur, et qui certa pecuniae summa mulctantur, vel quorum bona proscribuntur, iisdem dedicetur, non quidem omnibus, sed iis tantummodo, qui quotidie sedent, et quorum officium est Syndicorum Concilium convocare, de quibus vide Art. 28. hujus Cap. Ut autem Syndicorum Concilium suo semper numero constet, ante omnia in supremo Concilio, solito tempore convocato, de eo quaestio ha benda est. Quod si a Syndicis neglectum fuerit, ut tum ei, qui Senatui (de quo mox erit nobis dicendi locus) praeest, supremum Concilium ea de re monere incumbat, et a Syndicorum praeside silentii habiti causam exigere, et, quid de ea supremi Concilii sententia sit, inquirere. Quod si is etiam tacuerit, ut causa ab eo, qui supremo judicio praeest, vel eo etiam tacente ab alio quocunque Patricio suscipiatur, qui tam a Syndicorum, quam Senatus, et Judicum praeside silentii rationem exigat. Denique ut lex illa, qua juniores secluduntur, stricte etiam observetur, statuendum est, ut omnes, qui ad annum aetatis trigesimum pervenerunt, quique expresso jure a Regimine non secluduntur, suum nomen in catalogo coram Syndicis inscribi curent, et accepti honoris signum quoddam, statuto aliquo pretio, ab iisdem accipere, ut ipsis liceat certum ornatum, iis tantummodo concessum, induere, quo dignoscantur, et in honore a reliquis habeantur; et interim jure constitutum sit, ut in electionibus nulli Patricio quenquam nominare liceat, nisi cujus nomen in communi catalogo inscriptum est, idque sub gravi poena. Et praeterea ne cuiquam liceat officium, sive munus, ad quod subeundum eligitur, recusare. Denique, ut omnia absolute fundamentalia imperii jura aeterna sint, statuendum est, si quis in Supremo Concilio quaestionem de jure aliquo fundamentali moverit, utpote de prolonganda alicujus Ducis exercitus dominatione, vel de numero Patriciorum minuendo, et similibus, ut reus Majestatis sit, et non tantum mortis damnetur, ejusque bona proscribantur, sed ut supplicii aliquod signum in aeternam rei memoriam in publico emineat. Ad reliqua vero communia imperii jura stabiliendum sufficit, si modo statuatur, ut Lex nulla abrogari, nec nova condi possit, nisi prius Syndicorum Concilium, et deinde supremi Concilii tres quartae, aut quatuor quintae partes in eo convenerint.

XXVI. Jus praeterea supremum Concilium convocandi, resque decernendas in eodem proponendi penes Syndicos sit, quibus etiam primus locus in Concilio concedatur, sed sine jure suffragii. Verum, antequam sedeant, jurare debent per salutem supremi illius Concilii, perque libertatem publicam, se fummo studio conaturos, ut jura patria inviolata serventur, et communi bono consulatur; quo facto res proponendas ordine aperiant per ministrum, qui ipsis a Secretis est.

XXVII. Ut autem in decernendo, et in eligendis imperii ministris omnibus Patriciis aequa sit potestas, et celeris expeditio in omnibus detur, omnino probandus est ordo, quem Veneti observant, qui scilicet ad nominandos imperii ministros aliquot e Concilio sorte eligunt, et ab his ordine ministris eligendis nominatis, unusquisque Patricius sententiam suam, qua propositum ministrum eligendum probat, vel reprobat, indicat calculis, ita ut postea ignoretur, quisnam hujus, aut illius sententiae fuerit auctor: quo fit non tantum, ut omnium Patriciorum in decernendo auctoritas aequalis sit, et ut negotia cito expediantur, sed etiam ut unusquisque absolutam libertatem, quod in Conciliis apprime necessarium est, habeat suam sententiam absque ullo invidiae periculo proferendi.

XXVIII. In Syndicorum etiam, et reliquis Conciliis idem ordo observandus est, ut scilicet suffragia calculis ferantur. Jus autem Syndicorum Concilium convocandi, resque in eodem decernendas proponendi penes eorundem praesidem esse oportet, qui cum aliis decem, aut pluribus Syndicis quotidie sedeat, ad plebis de ministris querelas, et secretas accusationes audiendum, et accusatores, si res postulat, asservandos, et Concilium convocandum, etiam ante constitutum tempus, quo congregari solet, si in mora periculum esse eorum aliquis judicaverit. At hic praeses, et qui cum ipso quotidie congregantur, a supremo Concilio eligi, et quidem ex Syndicorum numero debent, non quidem ad vitam, sed in sex menses, nec continuari, nisi post tres, aut quatuor annos: atque his, ut supra diximus, proscripta bona, et pecuniarum mulctae, vel eorum pars aliqua decernenda est. Reliqua, quae Syndicos spectant, suis in locis dicemus.

XXIX. Secundum Concilium, quod supremo subordinandum est, Senatum appellabimus, cujus officium sit publica negotia agere, ex. gr. imperii jura promulgare, urbium munimenta secundum jura ordinare, diplomata militiae dare, tributa subditis imponere, eaque collocare, externis legatis respondere, et, quo legati mittendi sunt, decernere. Sed ipsos legatos eligere supremi Concilii officium sit. Nam id apprime observandum est, ne Patricius ad aliquod imperii ministerium vocari possit, nisi ab ipso supremo Concilio, ne ipsi Patricii Senatus gratiam aucupari studeant. Deinde illa omnia ad supremum Concilium deferenda sunt, quae praesentem rerum statum aliqua ratione mutant, uti sunt belli, et pacis decreta; quare Senatus decreta de bello, et pace, ut rata sint, supremi Concilii auctoritate firmanda sunt: et hac de causa judicarem, ad solum supremum Concilium, non ad Senatum pertinere, nova tributa imponere.

XXX. Ad Senatorum numerum determinandum haec consideranda veniunt: primo ut omnibus Patriciis spes aeque magna sit ordinem Senatorium recipiendi, deinde ut nihilominus iidem Senatores, quorum tempus, in quod electi fuerant, elapsum est, non magno post intervallo continuari possint, ut sic imperium a viris peritis, et expertis semper regatur, et denique ut inter Senatores plures reperiantur sapientia, et virtute clari. Ad has autem omnes conditiones obtinendas, nihil aliud excogitari potest, quam quod lege institutum sit, ut nullus, nisi qui ad annum aetatis quinquagesimum pervenit, in ordinem Senatorium recipiatur, et ut quadringenti, hoc est, ut Patriciorum una circiter duodecima pars in annum eligatur, quo elapso post biennium iidem continuari iterum possint; hoc namque modo semper Patriciorum una circiter duodecima pars, brevibus tantummodo interpositis intervallis, munus Senatorium subibit; qui sane numerus una cum illo, quem Syndici conficiunt, non multum superabitur a numero Patriciorum, qui annum aetatis quinquagesimum attigerunt, atque adeo omnibus Patriciis magna semper erit spes Senatorum, aut Syndicorum ordinem adipiscendi, et nihilominus iidem Patricii, interpositis tantummodo, uti diximus, brevibus intervallis, Senatorium ordinem semper tenebunt, et (per illa, quae Art. 2. hujus Cap. diximus) nunquam in Senatu deerunt viri praestantissimi, qui consilio, et arte pollent. Et, quia haec lex frangi non potest absque magna multorum Patriciorum invidia, nulla alia cautione, ut valida semper sit, opus est, quam ut unusquisque Patricius, qui eo, quo diximus, aetatis pervenit, Syndicis ejus rei testimonium ostendat, qui ipsius nomen in catalogum eorum, qui Senatoriis muneribus adipiscendis destinantur, reponent, et in supremo Concilio legent, ut locum in hoc supremo Concilio similibus dicatum, et qui Senatorum loco proximus sit, cum reliquis ejusdem ordinis occupet.

XXXI. Senatorum emolumenta talia esse debent, ut iis major utilitas ex pace, quam ex bello sit; atque adeo ex mercibus, quae ex imperio in alias regiones, vel quae ex aliis regionibus in imperium portantur, una centesima, aut quinquagesima pars ipsis decernatur. Nam dubitare nonpossumus, quin hac ratione pacem, quantum poterunt, tuebuntur, et bellum nunquam protrahere studebunt. Nec ab hoc vectigali solvendo ipsi Senatores, si eorum aliqui mercatores fuerint, immunes esse debent: nam talis immunitas non sine magna commercii jactura concedi potest, quod neminem ignorare credo. Porro contra statuendum lege est, ut Senator, vel qui Senatoris officio functus est, nullo militiae munere fungi possit, et praeterea ut nullum ducem, vel praetorem, quos tempore belli tantummodo exercitui praebendos diximus Art. 9. hujus Capitis, renunciare liceat ex iis, quorum Pater, vel no avus Senator est, vel Senatoriam dignitatem intra biennium habuit. Nec dubitare possumus, quin Patricii, qui extra Senatum sunt, haec jura summa vi defendant, atque adeo fiet, ut Senatoribus majus semper emolumentum ex pace, quam ex bello sit, qui propterea bellum nunquam, nisi summa imperii necessitate cogente, suadebunt. At objici nobis potest, quod hac ratione, si scilicet Syndicis, et Senatoribus adeo magna emolumenta decernenda sunt, imperium Aristocraticum non minus onerosum subditis erit, quam quodcunque Monarchicum. Sed, praeterquam quod Regiae aulae majores sumptus requirunt, qui (38) tamen ad pacem tutandam non praebentur, et quod pax nunquam nimis caro pretio emi possit, accedit primo, quod id omne, quod in Monarchico imperio in unum, aut paucos, in hoc in plurimos confertur. Deinde Reges, eorumque ministri onera imperii cum subditis non ferunt, quod in hoc contra accidit; nam Patricii, qui semper ex ditioribus eliguntur, maximam partem Reipublicae conferunt. Denique imperii Monarchici onera non tam ex Regiis sumptibus, quam ex ejusdem arcanis oriuntur. Onera enim imperii, quae pacis, et libertatis tutandae causa civibus imponuntur, quamvis magna sint, sustinentur tamen, et pacis utilitate feruntur. Quae gens unquam tot, tamque gravia vectigalia pendere debuit, ut Hollandica? atque haec non tantum non exhausta, quin contra opibus adeo potens fuit, ut ejus fortunam omnes inviderent. Si itaque imperii Monarchici onera pacis causa imponerentur, cives non premerent; sed, uti dixi, ex hujusmodi imperii arcanis sit, ut subditi oneri succumbant. Nempe quia Regum virtus magis in bello, quam in pace valet, et quod ii, qui soli regnare volunt, summopere conari debent, ut subditos inopes habeant, ut jam alia taceam, quae prudentissimus Belga V. H. olim notavit, quia ad meum institutum, quod solummodo est imperii cujuscunque optimum statum describere, non spectant.

XXXII. In Senatu aliqui ex Syndicis, a supremo Concilio electis, sedere debent, sed sine suffragii jure: nempe ut observent, num jura, quae illud Concilium spectant, recte serventur, et ut supremum Concilium convocari curent, quando ex Senatu ad ipsum supremum Concilium aliquid deferendum est. Nam jus supremum no hoc Concilium convocandi, resque in eo decernendas proponendi penes Syndicos, ut jam diximus, est. Sed, antequam de similibus suffragia colligantur, qui Senatui tum praesidet, rerum statum, et quaenam de re proposita ipsius Senatus sit sententia, et quibus de causis, docebit, quo facto, suffragia solito ordine colligenda erunt.

XXXIII. Integer Senatus non quotidie, sed, ut omnia magna Concilia, statuto quodam tempore congregari debet. Sed quia interim imperii negotia exercenda sunt, opus est ergo, ut Senatorum aliqua pars eligatur, quae dimisso Senatu ejus vicem suppleat, cujus officium sit, ipsum Senatum, quando eo opus est, convocare, ejusque decreta de Republica exsequi, Epistolas Senatui, supremoque Concilio scriptas legere, et denique de rebus in Senatu proponendis consulere. Sed, ut haec omnia, et universi hujus Concilii ordo facilius concipiatur, rem totam accuratius describam.

XXXIV. Senatores in annum, ut jam diximus, eligendi, in quatuor, aut sex ordines dividendi sunt, quorum primus primis tribus, vel duobus mensibus in Senatu sedeat, quibus elapsis secundus ordo locum primi occupet, et sic porro, servatis vicibus, unusquisque ordo eodem temporis intervallo primum locum in Senatu teneat, ita ut, qui primis mensibus primus, is secundis ultimus sit. Praeterea quot ordines, totidem Praesides, totidemque eorundem Vicarii, qui ipsorum vicem, quando opus est, suppleant, eligendi sunt, hoc est, ex quocunque ordine duo eligendi sunt, quorum alter Praeses, alter Vicarius ejusdem ordinis sit, et qui primi ordinis Praeses est, primis etiam mensibus Senatui praesideat, vel si absit, ejus Vicarius ipsius vicem gerat, et sic porro reliqui, servato ut supra ordine. Deinde ex primo ordine aliqui forte, vel suffragio eligendi sunt, qui cum Praeside, et Vicario ejusdem ordinis Senatus vicem, postquam dimissus est, suppleant; idque eodem temporis intervallo, quo idem eorum ordo primum locum in Senatu tenet: quippe eo elapso ex secundo ordine totidem iterum sorte, vel suffragio eligendi sunt, qui cum suo Praeside, et Vicario primi ordinis locum occupent, vicemque Senatus suppleant, et sic porro reliqui, nec opus est, ut horum electio, quos scilicet no sorte, vel suffragio singulis tribus, vel duobus mensibus eligendos dixi, et quos imposterum Consules appellabimus, a supremo Concilio fiat. Nam ratio, quam in Art. 29. hujus Cap. dedimus, locum hic non habet, et multo minus illa Art. 17. Sufficiet igitur, si a Senatu, et Syndicis, qui praesentes adsunt, eligantur.

XXXV. Horum autem numerum determinare non ita accurate possum. At tamen hoc certum est, plures esse debere, quam ut facile corrumpi possint: nam, tametsi de Republica nihil soli decernant, possunt tamen Senatum protrahere, vel quod pessimum esset, ipsum deludere proponendo illa, quae nullius, et illa reticendo, quae majoris momenti essent: ut jam taceam, quod si nimis pauci essent, sola unius, aut alterius absentia moram publicis negotiis adferre posset. Sed, quoniam contra hi Consules ideo creantur, quia magna Concilia publicis negotiis quotidie vacare nequeunt, medium necessario hic quaerendum est, et defectus numeri temporis brevitate supplendus. Atque adeo, si modo triginta, aut circiter in duos, aut tres menses eligantur, plures erunt, quam ut hoc brevi tempore corrumpi possint, et hac de causa etiam monui, ut ii, qui in eorum locum succedunt, nullo modo eligendi sint, nisi eo tempore, quo ipsi succedunt, et alii discedunt.

XXXVI. Horum praeterea officium esse diximus, Senatum, quando eorum aliqui, licet pauci sint, opus esse judicaverint, convocare, resque in eodem decernendas proponere, Senatum dimittere, ejusque de negotiis publicis decreta exequi. Quo autem id fieri ordine debeat, ne res inutilibus quaestionibus diu protrahantur, paucis jam dicam. Nempe Consules de re in Senatu proponenda, et, quid factu opus sit, consulant, et, si de eo omnibus una fuerit mens, tum convocato Senatu, et quaestione ordine exposita, quaenam eorum sit sententia, doceant, nec alterius sententia exspectata suffragia ordine colligant. Sed si Consules plures, quam unam sententiam foverint, tum in Senatu illa de quaestione proposita sententia prior dicenda erit, quae a majori Consulum numero defendebatur, et si eadem a majori Senatus, et Consulum parte non fuerit probata, sed quod numerus dubitantium, et negantium simul major fuerit, quod ex calculis, ut jam monuimus, constare debet, tum alteram sententiam, quae pauciora, quam prior, habuerit inter Consules suffragia, doceant, et sic porro reliquas; quod si nulla a majori totius Senatus parte probata fuerit, Senatus in sequentem diem, aut in tempus breve dimittendus, ut Consules interim videant, num alia media, quae magis possint placere, queant invenire; quod si nulla alia invenerint, vel si, quae invenerint, Senatus major pars non probaverit, tum Senatoris cujusque sententia audienda est, in quam si etiam major Senatus pars non iverit, tum de unaquaque sententia iterum suffragia ferenda, et non tantum affirmantium, ut huc usque factum, sed dubitantium etiam, et negantium calculi numerandi sunt, et si plures reperientur affirmantes, quam dubitantes, aut negantes, ut tum sententia rata maneat, et contra irrita, si plures invenientur negantes, quam dubitantes, aut affirmantes; sed si de omnibus sententiis major dubitantium quam negantium, aut affirmantium fuerit numerus, ut tum Syndicorum Concilium Senatui adjungatur, qui simul cum Senatoribus suffragia ferant, calculis solummodo affirmantibus, aut negantibus, omissis iis, qui animum ambiguum indicant. Circa res, quae ad supremum Concilium a Senatu deferuntur, idem ordo tenendus est. Haec de Senatu.

XXXVII. Ad forum quod attinet, sive tribunal, non potest iisdem fundamentis niti, quibus illud, quod sub Monarcha est, ut illud in Cap. 6. Art. 26. et seq. descripsimus. Nam (per Art. 14. hujus Cap.) cum fundamentis hujus imperii non convenit, ut ulla ratio stirpium, sive familiarum habeatur. Deinde quia Judices ex solis Patriciis electi, metu quidem succedentium Patriciorum contineri possent, ne in eorum aliquem iniquam aliquam sententiam pronuncient, et forte ut neque eos secundum merita punire sustineant, sed contra in plebeios omnia auderent, et locupletes quotidie in praedam raperent. Scio hac de causa Genuensium consilium a multis probari, quod scilicet non ex Patriciis, sed ex Peregrinis Judices eligant; sed hoc mihi rem abstracte consideranti absurde institutum videtur, ut Peregrini, et non Patricii ad Leges interpretandas vocentur. Nam quid aliud Judices sunt, nisi Legum interpretes; quare mihi persuadeo, Genuenses in hoc etiam negotio magis suae gentis ingenium, quam ipsam hujus imperii naturam respexisse. Nobis igitur rem abstracte considerantibus media excogitanda sunt, quae cum hujus regiminis forma optime conveniunt.

XXXVIII. Sed ad Judicum numerum quod attinet, nullum singularem hujus status ratio exigit; sed, ut in imperio Monarchico, ita etiam in hoc apprime observari debet, ut plures sint, quam ut a viro privato corrumpi possint. Nam eorum officium solummodo est providere, ne quisquam privatus alteri injuriam faciat, atque adeo quaestiones inter privatos tam Patricios, quam plebeios dirimere, et poenas delinquentibus, etiam ex Patriciis, Syndicis, et Senatoribus, quatenus contra jura, quibus omnes tenentur, deliquerunt, sumere. Caeterum quaestiones, quae inter urbes, quae sub imperio sunt, moveri possunt, in supremo Concilio dirimendae sunt.

XXXIX. Temporis praeterea, in quod eligendi sunt, ratio est eadem in quocunque imperio, et etiam ut quotannis aliqua eorum pars cedat, et denique, quamvis non opus sit, ut unusquisque ex diversa sit familia, necesse tamen est, ne duo sanguine propinqui simul in subselliis locum occupent: quod in reliquis Conciliis observandum est, praeterquam in supremo, in quo sufficit, si modo in electionibus lege cautum sit, ne cuiquam propinquum nominare, nec de eo, si ab alio nominatus sit, suffragium ferre liceat, et praeterea ne ad imperii ministrum quemcunque nominandum duo propinqui sortem ex urna tollant: hoc, inquam, sufficit in Concilio, quod ex tam magno hominum numero componitur, et cui nulla singularia emolumenta decernuntur. Atque adeo imperio inde nihil erit detrimenti, ut absurdum sit, legem ferre, qua omnium Patriciorum propinqui a supremo Concilio secludantur, ut Art. 14. hujus Cap. diximus. Quod autem id absurdum sit, patet. Nam jus illud ab ipsis Patriciis institui non posset, quin eo ipso omnes absolute suo jure eatenus cederent, ac proinde ejusdem juris vindices non ipsi Patricii, sed plebs esset, quod iis directe repugnat, quae in Art. 5. et 6. hujus Cap. ostendimus. Lex autem illa imperii, qua statuitur, ut una, eademque ratio inter numerum Patriciorum, et multitudinis servetur, id maxime respicit, ut Patriciorum jus, et potentia conservetur, ne scilicet pauciores sint, quam ut multitudinem possint regere.

XL. Caeterum Judices a supremo Concilio ex ipsis Patriciis, hoc est (per Art. 17. hujus Cap.), ex ipsis legum conditoribus eligendi sunt, et sententiae, quas tulerunt tam de rebus civilibus, quam criminalibus, ratae erunt, si servato ordine, et absque partium studio prolatae fuerint, de qua re Syndicis lege permissum erit cognoscere, judicare, et statuere.

XLI. Judicum emolumenta eadem esse debent, quae Art. Cap. 6. diximus, nempe ut ex unaquaque sententia, quam de rebus civilibus tulerint, ab eo, qui causa cecidit, pro ratione totius summae partem aliquotam accipiant. At circa sententias de rebus criminalibus haec sola hic differentia sit, ut bona ab ipsis proscripta, et quaecunque summa, qua minora crimina mulctantur, ipsis solis designetur, ea tamen conditione, ut nunquam iis liceat quenquam tormentis cogere quippiam confiteri, et hoc modo satis cautum erit, ne iniqui in plebeios sint, et ne metus causa nimium Patriciis faveant. Nam, praeterquam quod hic metus sola avaritia, eaque specioso justitiae nomine adumbrata, temperetur, accedit, quod plures sint numero, et quod suffragia non palam, sed calculis ferantur, ita ut si quis ob damnatam suam causam stomachetur, nihil tamen habeat, quod uni imputare possit. Porro ne iniquam, aut saltem ne absurdam aliquam sententiam pronuncient, et ne eorum quispiam dolo quicquam faciat, Syndicorum reverentia prohibebit, praeterquam quod in tam magno Judicum numero unus semper, aut alter reperietur, quem iniqui formident. Ad plebeios denique quod attinet, satis iis etiam cavebitur, si ad Syndicos iisdem appellare liceat, quibus, uti dixi, jure permissum sit de Judicum rebus cognoscere, judicare, et statuere. Nam certum est, quod Syndici multorum Patriciorum odium vitare non poterunt, et plebi contra gratissimi semper erunt, cujus applausum, quantum ipsi etiam poterunt, captare studebunt; quem in finem data occasione non omittent sententias contra leges fori prolatas revocare, et quemcunque judicem examinare, et poenas ex iniquis sumere; nihil enim hoc magis multitudinis animos movet. Nec obstat, quod similia exempla raro contingere possint, sed contra maxime prodest. Nam, praeterquam quod illa Civitas prave constituta sit, ubi quotidie exempla in delinquentes eduntur (ut Cap. 5. Art. 2. ostendimus), illa profecto rarissima esse debent, fama quae maxime celebrantur.

XLII. Qui in urbes, vel provincias Proconsules mittuntur, ex ordine Senatorio eligendi essent, quia Senatorum officium est de urbium munimentis, aerario, militia, etc. curam habere. Sed, qui in regiones aliquantulum remotas mitterentur, Senatum frequentare non possent, et hac de causa ii tantummodo ex ipso Senatu vocandi sunt, qui urbibus in patrio solo conditis destinantur; at quos ad magis remota loca mittere volunt, ex iis eligendi sunt, quorum aetas a Senatorio gradu non abest. Sed neque hac ratione paci totius imperii satis cautum fore existimo, si nimirum urbes circumvicinae jure suffragii omnino prohibeantur, nisi adeo impotentes omnes sint, ut palam contemni possint, quod sane concipi nequit: atque adeo necesse est, ut urbes circumvicinae jure Civitatis donentur, et ex unaquaque viginti, triginta, aut quadraginta (nam numerus pro magnitudine urbis major, aut minor esse debet) cives electi in numerum Patriciorum adscribantur, ex quibus tres, quatuor, aut quinque quotannis eligi debent, qui ex Senatu sint, et unus ad vitam Syndicus. Atque hi, qui ex Senatu sunt, Proconsules in urbem, ex qua electi sunt, mittantur una cum Syndico.

XLIII. Caeterum Judices, in unaquaque urbe constituendi, ex Patriciis ejusdem urbis eligendi sunt. Sed de his non necesse judico prolixius agere, quia ad singularis hujus imperii fundamenta non pertinent.

XLIV. Qui in quocunque Concilio a Secretis sunt, et alii ejusmodi ministri, quia suffragii jus non habent, eligendi sunt ex plebe. Sed, quia hi diuturna negotiorum tractatione maximam rerum agendarum notitiam habent, fit saepe, ut eorum consilio plus, quam par est, deferatur, et ut status totius imperii ab eorum directione maxime pendeat; quae res Hollandis exitio fuit. Nam id sine magna multorum optimorum invidia fieri nequit. Et sane dubitare non possumus, quin Senatus, cujus prudentia non a Senatorum, sed ab administrorum consilio derivatur, maxime ab inertibus frequentetur, et hujus imperii conditio non multo melior erit, quam imperii Monarchici, quod pauci Regis Consiliarii regunt, de quo vide Cap. 6. Art. 5. 6. et 7. Verumenimvero imperium, prout recte, vel prave institutum fuerit, eo minus, aut magis erit huic malo obnoxium. Nam imperii libertas, quae non satis firma habet fundamenta, nunquam sine periculo defenditur; quod Patricii ne subeant, ministros gloriae cupidos ex plebe eligunt, qui postea vertentibus rebus, veluti hostiae, caeduntur ad placandam eorum iram, qui libertati insidiantur. At ubi libertatis fundamenta satis firma sunt, ibi Patricii ipsi ejusdem tutandae gloriam sibi expetunt, studentque, ut rerum agendarum prudentia ab eorum tantummodo consilio derivetur: quae duo in jaciendis hujus imperii fundamentis apprime observavimus, nempe ut plebs tam a consiliis, quam a suffragiis ferendis arceretur (vid. Art. 3. et 4. hujus Cap.). Atque adeo ut suprema imperi i potestas penes omnes Patricios, auctoritas autem penes Syndicos, et Senatum, et jus denique Senatum convocandi, resque, ad communem salutem pertinentes penes Consules, ex ipso Senatu electos, esset. Quod si praeterea statuatur, ut qui a Secretis in Senatu, vel in aliis Conciliis est, in quatuor, aut quinque ad summum annos eligatur, atque ei secundus, qui a Secretis in idem tempus designatus sit, adjungatur, qui interim laboris partem ferat, vel si in Senatu non unus, sed plures a Secretis sint, quorum alius his, alius aliis negotiis detinetur, nunquam fiet, ut administrorum potentia alicujus sit momenti.

XLV. Aerarii Tribuni ex plebe etiam eligendi sunt, qui ejus rationem non tantum Senatui, sed etiam Syndicis reddere teneantur.

XLVI. Ad Religionem quae spectant, satis prolixe ostendimus in Tract. Theologico-Politico. Quaedam tamen tum omisimus, de quibus ibi non erat agendi locus. Nempe quod omnes Patricii ejusdem Religionis, sumplicissimae scilicet, et maxime Catholicae, qualem in eodem Tractatu descripsimus, esse debeant. Nam apprime cavendum est, ne ipsi Patricii in sectas dividantur, et ne alii his, alii aliis plus faveant, et deinde, ne superstitione capti libertatem subditis dicendi ea, quae sentiunt, adimere studeant. Deinde quamvis unicuique libertas dicendi ea, quae sentit, danda est, magni tamen conventus prohibendi sunt: atque adeo iis, qui alii (52) Religioni addicti sunt, concedendum quidem est, tot, quot velint, templa aedificare, sed parva, et certae cujusdam mensurae, et in locis aliquantulum ab invicem dissitis. At templa, quae patriae Religioni dicantur, multum refert, ut magna, et sumptuosa sint, et ut praecipuo ipsius cultui solis Patriciis, vel Senatoribus manus admovere liceat, atque adeo ut solis Patriciis liceat baptizare, matrimonium consecrare, manus imponere, et absolute ut templorum veluti Sacerdotes, patriaeque Religionis vindices, et interpretes agnoscantur. Ad concionandum autem, et ecclesiae aerario, ejusque quotidianis negotiis administrandis aliqui ex plebe ab ipso Senatu eligendi sunt, qui Senatus quasi vicarii sint, cui propterea rationem omnium reddere teneantur.

XLVlI. Atque haec illa sunt, quae hujus imperii fundamenta spectant, quibus pauca alia minus quidem principalia, sed magni tamen momenti addam, nempe ut Patricii veste quadam, seu habitu singulari, quo dignoscantur, incedant, et ut singulari quodam titulo salutentur, et unusquisque ex plebe iis loco cedat, et si aliquis Patricius bona sua aliquo infortunio, quod vitari nequit, amiserit, idque liquido docere poterit, ut in integrum ex publicis bonis restituatur. Sed si contra constet, eundem largitate, fastu, ludo, scortis, etc. eadem consumpsisse, vel quod absolute plus debet, quam est solvendo, ut dignitate cedat, et omni honore, officioque indignus habeatur. Qui enim seipsum, resque suas privatas regere nequit, multo minus publicis consulere poterit.

XLVIII. Quos lex jurare cogit, a perjurio multo magis cavebunt, si per salutem patriae, et libertatem, perque supremum Concilium, quam si per Deum jurare jubeantur. Nam, qui per Deum jurat, privatum bonum interponit, cujus ille aestimator est: at qui jurejurando libertatem, patriaeque salutem interponit, is per commune omnium bonum, cujus ille aestimator non est, jurat, et, si pejerat, eo ipso (39) se patriae hostem declarat.

XLIX. Academiae, quae sumptibus Reipublicae fundantur, non tam ad ingenia colenda, quam ad eadem coërcenda instituuntur. Sed in libera Republica tum scientiae, et artes optime excolentur, si unicuique veniam petenti concedatur publice docere, idque suis sumptibus, suaeque famae periculo. Sed haec, et similia ad alium locum reservo. Nam hic de iis solummodo agere constitueram, quae ad solum imperium Aristocraticum pertinent.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

CAPUT VIII. · Tratado político — Baruch Spinoza · The Conscious Library