Capítulo 11 de 12
CAPUT X.
I. Imperii utriusque Aristocratici fundamentis explicatis, et ostensis, superest ut inquiramus, an aliqua causa culpabili possint dissolvi, aut in aliam formam mutari. Primaria causa, unde hujusmodi imperia dissolvuntur, illa est, quam acutissimus Florentinus Disc. 1. lib. 3. in Tit. Livium observat, videlicet quod imperio, sicuti humano corpori quotidie aggregatur aliquid, quod quandoque indiget curatione; atque adeo necesse esse, ait, ut aliquando aliquid accidat, quo imperium ad suum principium, quo stabiliri incepit, redigatur. Quod si intra debitum tempus non acciderit, vitia eo usque crescent, ut tolli nequeant, nisi cum ipso imperio. Atque hoc, inquit, vel casu contingere potest, vel consilio, et prudentia legum, aut viri eximiae virtutis. Nec dubitare possumus, quin haec res maximi sit ponderis, et quod, ubi huic incommodo provisum non sit, non poterit imperium sua virtute, sed sola fortuna permanere, et contra ubi huic malo remedium idoneum adhibitum fuerit, non poterit ipsum suo vitio, sed solummodo inevitabili aliquo fato cadere, ut mox clarius docebimus. Primum quod huic malo remedium occurrebat, hoc fuit, ut scilicet singulis lustris supremus aliquis Dictator in mensem unum, aut duos crearetur (43), cui jus esset de Senatorum, et cujuscunque ministri factis cognoscendi, judicandi, et statuendi, et consequenter imperium ad suum principium restituendi. Sed qui imperii incommoda vitare studet, remedia adhibere debet, quae cum imperii natura conveniant, et quae ex ipsius fundamentis deduci queant, alias in Scyllam incidet, cupiens vitare Charybdin. Est quidem hoc verum, quod omnes, tam qui regunt, quam qui reguntur, metu supplicii, aut damni contineri debeant, ne impune, vel cum lucro peccare liceat; sed contra certum etiam est, quod si hic metus bonis, et malis hominibus communis fuerit, versetur necessario imperium in summo periculo. Cum igitur Dictatoria potestas absoluta sit, non potest non esse omnibus formidabilis, praesertim si statuto tempore, ut requiritur, Dictator crearetur (44), quia tum unusquisque gloriae cupidus eum honorem summo studio ambiret, et certum est, quod in pace non tam virtus, quam opulentia spectatur, ita ut quo quisque superbior, eo facilius honores adipiscatur: et forte hac de causa Romani nullo constituto tempore, sed fortuita quadam necessitate coacti Dictatorem facere consueverant. At nihilominus rumor (45) Dictatoris, ut Ciceronis verba referam, bonis injucundus fuit. Et sane, quandoquidem haec Dictatoria potestas Regia absolute est, potest non absque magno Reipublicae periculo imperium aliquando in Monarchicum mutari, tametsi in tempus, quantumvis breve, id fiat. Adde quod, si ad creandum Dictatorem nullum certum tempus designatum sit, ratio tum nulla temporis intercedentis ab uno ad alium, quam maxime servandam esse diximus, haberetur, et quod res etiam vaga admodum esset, ut facile negligeretur. Nisi itaque haec Dictatoria potestas aeterna sit, et stabilis, quae servata imperii forma in unum deferri nequit, erit ergo ipsa, et consequenter Reipublicae salus, et conservatio admodum incerta.
II. At contra dubitare nequaquam possumus (per Art. 3. Cap. 6.), quod si possit servata imperii forma Dictatoris gladius perpetuus, et malis tantummodo formidini esse, nunquam eo usque vitia invalescere poterunt, ut tolli, aut emendari nequeant. Ut igitur has omnes conditiones obtineamus, Syndicorum Concilium Concilio supremo subordinandum diximus, ut scilicet dictatorius ille gladius perpetuus esset non penes personam aliquam naturalem, sed civilem, cujus membra plura sint, quam ut imperium inter se possint dividere (per Art. 1. et 2. Cap. 8. (46)), vel in scelere aliquo convenire: ad quod accedit, quod a reliquis imperii muneribus subeundis prohibeantur, quod militiae stipendia non solvant, et quod denique ejus aetatis sint, ut praesentia, ac tuta, quam nova, et periculosa malint. Quare imperio nullum ab iis periculum, et consequenter non bonis, sed malis tantummodo formidini esse queunt, et revera erunt. Nam, ut ad scelera peragenda debiliores, ita ad m litiam coërcendam potentiores sunt. Nam praeterquam quod principiis obstare possunt (quia Concilium aeternum est), sunt praeterea numero satis magno, ut sine invidiae timore potentem unum, aut alterum accusare, et damnare audeant, praesertim quia suffragia calculis feruntur, et sententia nomine totius Concilii pronunciatur.
III. At Romae plebis Tribuni perpetui etiam erant verum impares, ut Scipionis alicujus potentiam premerent: et praeterea id, quod salutare esse judicabant, ad ipsum Senatum deferre debebant, a quo etiam saepe eludebantur, efficiendo scilicet, ut plebs ei magis faveret, quem ipsi Senatores minus timebant. Ad quod accedit, quod Tribunorum contra Patricios auctoritas plebis favore defenderetur, et quotiescunque ipsi plebem vocabant, seditionem potius movere, quam Concilium convocare viderentur. Quae sane incommoda in imperio, quod in praecedd. duob. Capp. descripsimus, locum non habent (47).
IV. Verumenimvero haec Syndicorum auctoritas hoc solummodo praestare poterit, ut imperii forma servetur, atque adeo prohibere, ne leges infringantur, et ne cuiquain cum lucro peccare liceat; sed nequaquam efficere poterit, ne vitia, quae lege prohiberi nequeunt, gliscant, ut sunt illa, in quae homines otio abundantes incidunt, et ex quibus imperii ruina non raro sequitur. Homines enim in pace deposito metu paulatim ex ferocibus barbaris civiles, seu humani, et ex humanis molles, et inertes fiunt, nec alius alium virtute, sed fastu, et luxu excellere studet; unde patrios mores fastidire, alienos induere, hoc est, servire incipiunt.
V. Ad haec mala vitandum multi conati sunt leges sumptuarias condere, sed frustra. Nam omnia jura, quae absque ulla alterius injuria violari possunt, ludibrio habentur, et tantum abest, ut hominum cupiditates, et libidinem frenent, quin contra easdem intendant: nam nitimur in vetitum semper, cupimusque negata. Nec unquam hominibus otiosis ingenium deest ad eludenda jura, quae instituuntur de rebus, quae absolute prohiberi nequeunt, ut sunt convivia, ludi, ornatus, et alia hujusmodi, quorum tantummodo excessus malus, et ex umuscujusque fortuna aestimandus est, ita ut lege nulla universali determinari queat.
VI. Concludo itaque, communia illa pacis vitia, de quibus hic loquimur, nunquam directe, sed indirecte prohibenda esse, talia scilicet imperii fundamenta jaciendo, quibus fiat, ut plerique, non quidem sapienter vivere studeant (nam hoc impossibile est), sed ut iis ducantur affectibus, ex quibus Reipublicae major sit utili tas. Atque adeo huic rei maxime studendum, ut divites si non parci, avari tamen sint. Nam non dubium est, quin, si hic avaritiae affectus, qui universalis est, et constans, gloriae cupidine foveatur, plerique rei suae sine ignominia augendae summum ponant studium, quo honores adipiscantur, et summum dedecus vitent.
VII. (48) Si itaque ad fundamenta utriusque imperii Aristocratici, quae praeced. duobus Capp. explicui, attendamus, hoc ipsum ex iisdem sequi videbimus. Numerus enim regentium in utroque adeo magnus est, ut divitum maximae parti aditus ad regimen pateat, et ad imperii honores adipiscendos. Quod si praeterea (uti diximus Art. 47. Cap. 8.) statuatur, ut Patricii, qui plus debent, quam sunt solvendo, ordine Patricio deturbentur, et qui bona sua infortunio perdiderunt, ut in integrum restituantur, non dubium est, quin omnes, quantum poterunt, conabuntur bona sua conservare. Peregrinos praeterea habitus nunquam concupiscent, nec patrios fastidient, si lege constituatur, ut Patricii, et qui honores ambiunt, singulari veste dignoscantur: de quo vide Art. 25. et 47. Cap. 8. Et praeter haec alia in quocunque imperio cum natura loci, et gentis ingenio consentanea excogitari possunt, et in eo apprime vigilari, ut subditi magis sponte, quam lege coacti suum officium faciant.
VIII. Nam imperium, quod nihil aliud prospicit, quam ut homines metu ducantur, magis sine vitiis erit, quam cum virtute. Sed homines ita ducendi sunt, ut non duci, sed ex suo ingenio, et libero suo decreto vivere sibi videantur; atque adeo ut solo libertatis amore, et rei augendae studio, speque imperii honores adipiscendi retineantur. Caeterum imagines, triumphi, et alia virtutis incitamenta magis servitutis, quam libertatis sunt signa. Servis enim, non liberis virtutis praemia decernuntur. Fateor quidem homi nes his stimulis maxime incitari, sed ut haec in initio viris magnis, ita postea crescente invidia ignavis, et opum magnitudine tumidis decernuntur, magna omnium bonorum indignatione. Deinde qui parentum triumphos, et imagines ostentant, injuriam sibi fieri credunt, ni reliquis praeferantur. Denique, ut alia taceam, hoc certum est, quod aequalitas, qua semel exuta communis libertas necessario perit, conservari nullo modo possit, simulatque alicui Viro virtute claro singulares honores jure publico decernuntur.
IX. His positis, videamus jam, an hujusmodi imperia culpabili aliqua causa possint destrui. Verum, si quod imperium aeternum esse potest, illud necessario erit, cujus semel recte instituta jura inviolata manent. Anima enim imperii jura sunt. His igitur servatis servatur necessario imperium. At jura invicta esse nequeunt, nisi et ratione, et communi hominum affectu defendantur, alias si scilicet solo rationis auxilio nituntur, invalidae sane sunt, facileque vincuntur. Cum itaque utriusque imperii Aristocratici jura fundamentalia cum ratione, et communi hominum affectu convenire ostenderimus, possumus ergo affirmare, si quae ulla imperia, haec necessario aeterna fore, vel nulla culpabili causa, sed fato tantummodo aliquo inevitabili posse destrui.
X. At objici nobis adhuc potest, quod, quamvis imperii jura in praeced. ostensa ratione, et communi hominum affectu defendantur, possint nihilominus aliquando vinci. Nam nullus affectus est, qui aliquando a fortiori, et contrario affectu non vincatur; timorem namque mortis a cupidine rei alienae saepe vinci videmus. Qui hostem metu territi fugiunt, nullo alterius rei metu detineri possunt, sed sese in flumina praecipitant, vel in ignem ruunt, ut hostium ferrum fugiant. Quantumvis igitur civitas recte ordinata, et jura optime instituta sint, in maximis tamen imperii angustiis, quando omnes, ut fit, terrore quodam panico capiuntur, tum omnes id solum, quod praesens metus suadet, nulla futuri, neque legum habita ratione, probant, omnium ora in Virum victoriis clarum vertuntur, eundemque legibus solvunt, atque ipsi imperium (pessimo exemplo) continuant, totamque Rempublicam ipsius fidei conimittunt, quae res sane Romani imperii exitii fuit causa. Sed ut huic Objectioni respondeam, dico primo, quod in recte constituta Republica similis terror non oritur, nisi ex justa causa; atque adeo is terror, et confusio ex eo orta nulli caunnsae, quae prudentia humana vitari poterat, adscribi potest. Deinde notandum, quod in Republica, qualem in praeced. descripsimus, fieri non potest (per Art. 9. et 25. Cap. 8.), ut unus, aut alter virtutis fama ita excellat, ut omniumora in se vertat. Sed necesse est, ut plures habeat aemulos, quibus plures alii faveant. Quamvis itaque ex terrore confusio aliqua in Republica oriatur, leges tamen fraudare, atque aliquem contra jus ad imperium militare renunciare nemo poterit, quin statim contentio alios petentium oriatur, quae ut dirimatur, necesse tandem erit ad semel statuta, et ab omnibus probata jura recurrere, atque res imperii secundum leges latas ordinare. Possum igitur absolute affirmare, cum imperium, quod una sola Urbs, tum praecipue illud, quod plures Urbes tenent, aeternum esse, sive nulla interna causa posse dissolvi, aut in aliam formam mutari.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.