Capítulo 25 de 27
Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 8
Homini igitur libero æque magnæ Animositati fuga in tempore, ac pugna ducitur: sive homo liber eadem Animositate, seu animi præsentia, qua certamen, fugam eligit.
Quid Animositas sit, vel quid per ipsam intelligam, in Scholio Prop. 59 p. III explicui. Per periculum autem id omne intelligo, quod potest esse causa alicujus mali, nempe Tristitiæ, Odii, Discordiæ etc.
Homo liber, qui inter ignaros vivit, eorum, quantum potest, beneficia declinare studet.
Unusquisque ex suo ingenio judicat, quid bonum sit (vide Schol. Prop. 39 p. III); ignarus igitur, qui in aliquem beneficium contulit, id ex suo ingenio æstimabit, et si minoris ab eo, cui datum est, æstimari videt, contristabitur (per Prop. 42 p. III). At homo liber reliquos homines amicitia sibi jungere (per Prop. 37 hujus), nec paria hominibus beneficia ex eorum affectu referre, sed se et reliquos libero Rationis judicio ducere, et ea tantum agere studet, quæ ipse prima esse novit: Ergo homo liber, ne ignaris odio sit, et ne eorum appetitui, sed soli Rationi obsequatur, eorum beneficia, quantum potest, declinare conabitur. Q. E. D.
Dico quantum potest. Nam quamvis homines ignari sint, sunt tamen homines, qui in necessitatibus humanum auxilium, quo nullum præstabilius est, adferre queunt; atque adeo sæpe fit, ut necesse sit ab iisdem beneficium accipere, et consequenter iisdem contra ex eorum ingenio congratulari; ad quod accedit, quod etiam in declinandis beneficiis cautio esse debet, ne videamur eosdem contemnere, vel præ Avaritia remunerationem timere, atque ita dum eorum Odium fugimus, eo ipso in eorum offensionem incurramus. Quare in declinandis beneficiis ratio utilis et honesti habenda est.
Soli homines liberi erga invicem gratissimi sunt.
Soli homines liberi sibi invicem utilissimi sunt, et maxima amicitiæ necessitudine invicem junguntur (per Prop. 35 hujus, et 1 ejus Coroll.) parique amoris studio sibi invicem benefacere conantur (per Prop. 37 hujus); adeoque (per 34 Affect. Defin.) soli homines liberi erga se invicem gratissimi sunt. Q. E. D.
Gratia, quam homines qui cœca Cupiditate ducuntur, invicem habent, mercatura seu aucupium potius, quam gratia plerumque est. Porro ingratitudo affectus non est. Est tamen ingratitudo turpis, quia plerumque hominem nimio Odio, Ira, vel Superbia, vel Avaritia, etc., affectum esse indicat. Nam qui præ stultitia dona compensare nescit, ingratus non est, et multo minus ille, qui donis non movetur meretricis, ut ipsius libidini inserviat, nec furis, ut ipsius furta celet, vel alterius similis. Nam hic contra animum habere constantem ostendit, qui scilicet se nullis donis ad suam vel communem perniciem patitur corrumpi.
Homo liber nunquam dolo malo, sed semper cum fide agit.
Si liber homo quicquam dolo malo, quatenus liber est, ageret, id ex dictamine Rationis ageret (nam eatenus tantum liber a nobis appellatur): atque adeo dolo malo agere virtus esset (per Prop. 24 hujus), et consequenter (per eandem Prop.) unicuique ad suum esse conservandum consultius esset, dolo malo agere; hoc est (ut per se notum), hominibus consultius esset, verbis solummodo convenire, re autem invicem esse contrarios, quod (per Coroll. Prop. 31 hujus) est absurdum. Ergo homo liber etc. Q. E. D.
Si jam quæratur, quid si homo se perfidia a præsenti mortis periculo posset liberare, an non ratio suum esse conservandi omnino suadet, ut perfidus sit? Respondebitur eodem modo, quod si Ratio id suadeat, suadet ergo id omnibus hominibus, atque adeo Ratio omnino suadet hominibus, ne nisi dolo malo paciscantur[19], vires conjungere et jura habere communia, hoc est, ne revera jura habeant communia, quod est absurdum.
Homo, qui Ratione ducitur, magis in Civitate, ubi ex communi decreto vivit, quam in solitudine, ubi sibi soli obtemperat, liber est.
Homo, qui Ratione ducitur, non ducitur Metu ad obtemperandum (per Prop. 63 hujus) sed, quatenus suum esse ex Rationis dictamine conservare conatur, hoc est (per Schol. Prop. 66 hujus) quatenus libere vivere conatur, communis vitæ et utilitatis rationem tenere (per Prop. 37 hujus), et consequenter (ut in Schol. 2 Prop. 37 hujus ostendimus) ex communi Civitatis decreto vivere cupit. Cupit ergo homo, qui Ratione ducitur, ut liberius vivat, communia Civitatis jura tenere. Q. E. D.
Hæc et similia, quæ de vera hominis libertate ostendimus, ad Fortitudinem, hoc est (per Schol. Prop. 59 p. III) ad Animositatem et Generositatem referuntur. Nec operæ pretium duco, omnes Fortitudinis proprietates hic separatim demonstrare, et multo minus, quod vir fortis neminem odio habeat, nemini irascatur, invideat, indignetur, neminem despiciat, minimeque superbiat. Nam hæc, et omnia, quæ ad veram vitam et Religionem spectant, facile ex Propositione 37 et 46 hujus Partis convincuntur; nempe quod Odium Amore contra vincendum sit, et quod unusquisque, qui Ratione ducitur, bonum, quod sibi appetit, reliquis etiam ut sit, cupiat. Ad quod accedit id, quod in Scholio Propositionis 50 hujus Partis, et aliis in locis notavimus: quod scilicet vir fortis hoc apprime consideret, nempe quod omnia ex necessitate divinæ naturæ sequantur, ac proinde quicquid molestum et malum esse cogitat, et quicquid præterea impium, horrendum, injustum, et turpe videtur, ex eo oritur, quod res ipsas perturbate, mutilate, et confuse concipit; et hac de causa apprime conatur res, ut in se sunt, concipere, et veræ cognitionis impedimenta amovere, ut sunt Odium, Ira, Invidia, Irrisio, Superbia, et reliqua hujusmodi, quæ in præcedentibus notavimus; atque adeo, quantum potest, conatur ut diximus, bene agere et lætari. Quousque autem humana virtus ad hæc consequenda se extendat, et quid possit, in sequenti Parte demonstrabo.
Quæ in hac Parte de recta vivendi Ratione tradidi, non sunt ita disposita ut uno aspectu videri possint, sed disperse a me demonstrata sunt, prout scilicet unum ex alio facilius deducere potuerim. Eadem igitur hic recolligere et ad summa capita redigere proposui.
Omnes nostri conatus, seu Cupiditates, ex necessitate nostræ naturæ ita sequuntur, ut vel per ipsam solam, tanquam per proximam suam causam, possint intelligi, vel quatenus Naturæ sumus pars, quæ per se absque aliis individuis non potest adæquate concipi.
Cupiditates, quæ ex nostra natura ita sequuntur, ut per ipsam solam possit intelligi, sunt illæ, quæ ad Mentem referuntur, quatenus hæc ideis adæquatis constare concipitur; reliquæ vero Cupiditates ad Mentem non referuntur, nisi quatenus res inadæquate concipit, et earum[20] vis et incrementum non humana, sed rerum, quæ extra nos sunt, potentia definiri debet; et ideo illæ recte actiones, hæ autem passiones vocantur; illæ namque nostram potentiam semper indicant, et hæ contra nostram impotentiam et mutilatam cognitionem.
Nostræ actiones, hoc est Cupiditates illæ, quæ hominis potentia seu Ratione definiuntur, semper bonæ sunt, reliquæ autem tam bonæ quam malæ possunt esse.
In vita itaque apprime utile est, intellectum seu Rationem, quantum possumus, perficere, et in hoc uno summa hominis felicitas seu beatitudo consistit; quippe beatitudo nihil aliud est, quam ipsa animi acquiescentia, quæ ex Dei intuitiva cognitione oritur: at intellectum perficere nihil etiam aliud est, quam Deum, Deique attributa et actiones, quæ ex ipsius naturæ necessitate consequuntur, intelligere. Quare hominis, qui Ratione ducitur, finis ultimus, hoc est summa Cupiditas, qua reliquas omnes moderari studet, est illa, qua fertur ad se, resque omnes, quæ sub ipsius intelligentiam cadere possunt, adæquate concipiendum.
Nulla igitur vita rationalis[21] est sine intelligentia; et res eatenus tantum bonæ sunt, quatenus hominem juvant, ut Mentis vita fruatur, quæ intelligentia definitur. Quæ autem contra impediunt, quo minus homo Rationem perficere et rationali vita frui possit, eas solummodo malas esse dicimus.
Sed quia omnia illa, quorum homo efficiens est causa, necessario bona sunt, nihil ergo mali homini evenire potest, nisi a causis externis; nempe quatenus pars est totius Naturæ, cujus legibus humana natura obtemperare, et cui infinitis modis pœne sese accommodare cogitur.
Nec fieri potest, ut homo non sit Naturæ pars, et communem ejus ordinem non sequatur; sed si inter talia individua versetur, quæ cum ipsius hominis natura conveniunt, eo ipso hominis agendi potentia juvabitur et fovebitur. At si contra inter talia sit, quæ cum ipsius natura minime conveniunt, vix absque magna ipsius mutatione iisdem sese accommodare poterit.
Quicquid in rerum Natura datur, quod judicamus malum esse, sive posse impedire, quo minus existere et vita rationali frui queamus, id a nobis removere ea via, quæ securior videtur, licet; et quicquid contra datur, quod judicamus bonum sive utile esse ad nostrum esse conservandum, et vita rationali fruendum, id ad nostrum usum capere, et eo quocunque modo uti nobis licet; et absolute id unicuique summo Naturæ jure facere licet, quod ad ipsius utilitatem conferre judicat.
Nihil magis cum natura alicujus rei convenire potest, quam reliqua ejusdem speciei individua; adeoque (per Caput VII) nihil homini ad suum esse conservandum, et vita rationali fruendum utilius datur quam homo, qui Ratione ducitur. Deinde, quia inter res singulares nihil novimus, quod homine, qui Ratione ducitur, sit præstantius, nulla ergo re magis potest unusquisque ostendere, quantum arte et ingenio valeat, quam in hominibus ita educandis, ut tandem ex proprio Rationis imperio vivant.
Quatenus homines Invidia aut aliquo Odii affectu in se invicem feruntur, eatenus invicem contrarii sunt, et consequenter eo magis timendi, quo plus possunt quam reliqua Naturæ individua.
Animi tamen non armis sed Amore et Generositate vincuntur.
Hominibus apprime utile est consuetudines jungere, seseque iis vinculis astringere, quibus aptius de se omnibus unum efficiant, et absolute ea agere, quæ firmandis amicitiis inserviunt.
Sed ad hæc ars et vigilantia requiritur. Sunt enim homines varii (nam rari sunt, qui ex Rationis præscripto vivunt), et tamen plerumque invidi, et magis ad vindictam quam ad Misericordiam proclives. Unumquemque igitur ex ipsius ingenio ferre et sese continere, ne eorum affectus imitetur, singularis animi potentiæ opus est. At qui contra homines carpere, et vitia potius exprobrare quam virtutes docere, et hominum animos non firmare sed frangere norunt, ii et sibi et reliquis molesti sunt; unde multi, præ nimia scilicet animi impatientia, falsoque religionis studio, inter bruta potius quam inter homines vivere maluerunt; ut pueri vel adolescentes, qui parentum jurgia æquo animo ferre nequeunt, militatum confugiunt, et incommoda belli et imperium tyrannidis præ domesticis commodis et paternis admonitionibus eligunt, et quidvis oneris sibi imponi patiuntur, dummodo parentes ulciscantur.
Quamvis igitur homines omnia plerumque ex sua libidine moderentur, ex eorum tamen communi societate multo plura commoda quam damna sequuntur. Quare satius est, eorum injurias æquo animo ferre, et studium iis adhibere, quæ concordiæ et amicitiæ conciliandæ inserviunt.
Quæ concordiam gignunt sunt illa, quæ ad justitiam, æquitatem, et honestatem referuntur. Nam homines præter id, quod injustum et iniquum est, etiam ægre ferunt, quod turpe habetur, sive quod aliquis receptos civitatis mores aspernatur. Amori autem conciliando illa apprime necessaria sunt, quæ ad Religionem et Pietatem spectant. De quibus vide Schol. 1 et 2 Prop. 37 et Schol. Prop. 46 et Schol. Prop. 73 p. IV.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.