Capítulo 24 de 27
Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 7
Ponatur ex. gr. Corporis pars A vi alicujus causæ externæ ita corroborari, ut reliquis prævaleat (per Prop. 6 hujus). Hæc pars vires suas amittere[17] non conabitur, ut reliquæ Corporis partes suo fungantur officio; deberet enim vim seu potentiam habere vires suas amittendi, quod (per Prop. 6 p. III) est absurdum. Conabitur itaque illa pars, et consequenter (per Prop. 7 et 12 p. III) Mens etiam, illum statum conservare; adeoque Cupiditas, quæ ex tali affectu Lætitiæ oritur, rationem totius non habet. Quod si contra supponatur pars A coerceri, ut reliquæ prævaleant, eodem modo demonstratur, quod nec Cupiditas, quæ ex Tristitia oritur, rationem totius habeat. Q. E. D.
Cum itaque Lætitia plerumque (per Schol. Prop. 44 hujus) ad unam Corporis partem referatur, cupimus ergo plerumque nostrum esse conservare, nulla habita Ratione integræ nostræ valetudinis; ad quod accedit, quod Cupiditates, quibus maxime tenemur (per Coroll. Prop. 9 hujus) temporis tantum præsentis, non autem futuri habent rationem.
Cupiditas, quæ ex Ratione oritur, excessum habere nequit.
Cupiditas (per 1 Affect. Defin.), absolute considerata, est ipsa hominis essentia, quatenus quocunque modo determinata concipitur ad aliquid agendum; adeoque Cupiditas, quæ ex Ratione oritur, hoc est (per Prop. 3 p. III) quæ in nobis ingeneratur quatenus agimus, est ipsa hominis essentia seu natura, quatenus determinata concipitur ad agendum ea, quæ per solam hominis essentiam adæquate concipiuntur (per Defin. 2 p. III). Si itaque hæc Cupiditas excessum habere posset, posset ergo humana natura in se sola considerata, se ipsam excedere, sive plus posset quam potest, quod manifesta est contradictio; ac proinde hæc Cupiditas excessum habere nequit. Q. E. D.
Quatenus Mens ex Rationis dictamine res concipit, æque afficitur, sive idea sit rei futuræ vel præteritæ, sive præsentis.
Quicquid Mens ducente Ratione concipit, id omne sub eadem æternitatis seu necessitatis specie concipit (per Coroll. 2 Prop. 44 p. II), eademque certitudine afficitur (per Prop. 43 p. II et ejus Schol.). Quare, sive idea sit rei futuræ vel præteritæ, sive præsentis, Mens eadem necessitate rem concipit, eademque certitudine afficitur; et, sive idea sit rei futuræ vel præteritæ, sive præsentis, erit nihilominus æque vera (per Prop. 41 p. II); hoc est (per Defin. 4 p. II), habebit nihilominus semper easdem ideæ adæquatæ proprietates; atque adeo, quatenus Mens ex Rationis dictamine res concipit, eodem modo afficitur, sive idea sit rei futuræ vel præteritæ, sive præsentis. Q. E. D.
Si nos de rerum duratione adæquatam cognitionem habere, earumque existendi tempora Ratione determinare possemus, eodem affectu res futuras ac præsentes contemplaremur, et bonum, quod Mens ut futurum conciperet, perinde ac præsens appeteret, et consequenter bonum præsens minus pro majore bono futuro necessario negligeret, et quod in præsenti bonum esset, sed causa futuri alicujus mali, minime appeteret, ut mox demonstrabimus. Sed nos de duratione rerum (per Prop. 31 p. II) non nisi admodum inadæquatam cognitionem habere possumus, et rerum existendi tempora (per Schol. Prop. 44 p. II) sola imaginatione determinamus, quæ non æque afficitur imagine rei præsentis ac futuræ; unde fit, ut vera boni et mali cognitio, quam habemus, non nisi abstracta sive universalis sit, et judicium, quod de rerum ordine et causarum nexu facimus, ut determinare possimus, quid nobis in præsenti bonum aut malum sit, sit potius imaginarium quam reale. Atque adeo mirum non est, si Cupiditas, quæ ex boni et mali cognitione, quatenus hæc futurum prospicit, oritur, facilius rerum Cupiditate, quæ in præsentia suaves sunt, coerceri potest, de quo vide Propositionem 16 hujus Partis.
Qui Metu ducitur, et bonum, ut malum vitet, agit, is Ratione non ducitur.
Omnes affectus, qui ad Mentem, quatenus agit, hoc est (per Prop. 3 p. III) qui ad Rationem referuntur, nulli alii sunt, quam affectus Lætitiæ et Cupiditatis (per Prop. 59 p. III); atque adeo (per 13 Affect. Defin.) qui Metu ducitur, et bonum timore mali agit, is Ratione non ducitur. Q. E. D.
Superstitiosi, qui vitia exprobrare magis quam virtutes docere norunt, et qui homines non Ratione ducere, sed Metu ita continere student, ut malum potius fugiant quam virtutes ament, nil aliud intendunt, quam ut reliqui æque ac ipsi fiant miseri; et ideo non mirum, si plerumque molesti et odiosi sint hominibus.
Cupiditate, quæ ex Ratione oritur, bonum directe sequimur, et malum indirecte fugimus.
Nam Cupiditas, quæ ex Ratione oritur, ex solo Lætitiæ affectu, quæ passio non est, oriri potest (per Prop. 59 p. III), hoc est ex Lætitia, quæ excessum habere nequit (per Prop. 61 hujus), non autem ex Tristitia; ac proinde hæc Cupiditas (per Prop. 8 hujus) ex cognitione boni, non autem mali oritur; atque adeo ex ductu Rationis bonum directe appetimus, et eatenus tantum malum fugimus. Q. E. D.
Explicatur hoc Corollarium exemplo ægri et sani. Comedit æger id, quod aversatur, timore mortis; sanus autem cibo gaudet, et vita sic melius fruitur, quam si mortem timeret, eamque directe vitare cuperet. Sic judex, qui non Odio aut Ira, etc., sed solo Amore salutis publicæ reum mortis damnat, sola Ratione ducitur.
Cognitio mali cognitio est inadæquata.
Cognitio mali (per Prop. 8 hujus) est ipsa Tristitia, quatenus ejusdem sumus conscii. Tristitia autem est transitio ad minorem perfectionem (per 3 Affect. Defin.), quæ propterea per ipsam hominis essentiam intelligi nequit (per Prop. 6 et 7 p. III); ac proinde (per Defin. 2 p. III) passio est, quæ (per Prop. 3 p. III) ab ideis inadæquatis pendet; et consequenter (per Prop. 29 p. II) ejus cognitio, nempe mali cognitio, est inadæquata. Q. E. D.
Hinc sequitur, quod si Mens humana non nisi adæquatas haberet ideas, nullam mali formaret notionem.
De duobus bonis majus, et de duobus malis minus ex Rationis ductu sequemur.
Bonum, quod impedit, quo minus majore bono fruamur, est revera malum; malum enim et bonum (ut in Præfat. hujus ostendimus) de rebus dicitur, quatenus easdem ad invicem comparamus; et (per eandem rationem) malum minus revera bonum est; quare (per Coroll. Prop. 63 hujus) ex Rationis ductu bonum tantum majus, et malum minus, appetemus seu sequemur. Q. E. D.
Malum minus pro majore bono ex Rationis ductu sequemur, et bonum minus, quod causa est majoris mali, negligemus. Nam malum, quod hic dicitur minus, revera bonum est, et bonum contra malum; quare (per Coroll. Prop. 63 hujus) illud appetemus, et hoc negligemus. Q. E. D.
Bonum majus futurum præ minore præsenti, et malum præsens minus præ majore futuro[18], ex Rationis ductu appetemus.
Si Mens rei futuræ adæquatam posset habere cognitionem, eodem affectu erga rem futuram ac erga præsentem afficeretur (per Prop. 62 hujus); quare quatenus ad ipsam Rationem attendimus, ut in hac Propositione nos facere supponimus, res eadem est, sive majus bonum vel malum futurum, sive præsens supponatur; ac proinde (per Prop. 65 hujus) bonum futurum majus præ minore præsenti, etc. appetemus. Q. E. D.
Malum præsens minus, quod est causa majoris futuri boni, ex Rationis ductu appetemus; et bonum præsens minus, quod causa est majoris futuri mali, negligemus. Hoc Coroll. se habet ad præced. Prop. ut Coroll. Prop. 65 ad ipsam Prop. 65.
Si igitur hæc cum iis conferantur, quæ in hac Parte usque ad Propositionem 18 de affectuum viribus ostendimus, facile videbimus, quid homo, qui solo affectu seu opinione, homini qui Ratione ducitur, intersit. Ille enim, velit nolit, ea, quæ maxime ignorat, agit; hic autem nemini, nisi sibi, morem gerit, et ea tantum agit, quæ in vita prima esse novit, quæque propterea maxime cupit; et ideo illum servum, hunc autem liberum voco, de cujus ingenio et vivendi Ratione pauca adhuc notare libet.
Homo liber de nulla re minus quam de morte cogitat; et ejus sapientia non mortis, sed vitæ meditatio est.
Homo liber, hoc est qui ex solo Rationis dictamine vivit, mortis Metu non ducitur (per Prop. 63 hujus), sed bonum directe cupit (per Coroll. ejusdem Prop.), hoc est (per Prop. 24 hujus) agere, vivere, suum esse conservare ex fundamento proprium utile quærendi; atque adeo nihil minus quam de morte cogitat, sed ejus sapientia vitæ est meditatio. Q. E. D.
Si homines liberi nascerentur, nullum boni et mali formarent conceptum, quamdiu liberi essent.
Illum liberum esse dixi, qui sola ducitur Ratione; qui itaque liber nascitur, et liber manet, non nisi adæquatas ideas habet; ac proinde mali conceptum habet nullum (per Coroll. Prop. 64 hujus), et consequenter (nam bonum et malum correlata sunt) neque boni. Q. E. D.
Hujus Propositionis hypothesin falsam esse, nec posse concipi, nisi quatenus ad solam naturam humanam, seu potius ad Deum attendimus, non quatenus infinitus, sed quatenus tantummodo causa est, cur homo existat, patet ex 4 Propositione hujus Partis. Atque hoc, et alia quæ jam demonstravimus, videntur a Mose significari in illa primi hominis historia. In ea enim nulla alia Dei potentia concipitur, quam illa, qua hominem creavit, hoc est potentia, qua hominis solummodo utilitati consuluit; atque eatenus narratur, quod Deus homini libero prohibuerit, ne de arbore cognitionis boni et mali comederet, et quod, simulac de ea comederet, statim mortem metueret potius quam vivere cuperet. Deinde, quod inventa ab homine uxore, quæ cum sua natura prorsus conveniebat, cognovit nihil posse in Natura dari, quod ipsi posset illa esse utilius; sed quod, postquam bruta sibi similia esse credidit, statim eorum affectus imitari inceperit (vide Prop. 27 p. III), et libertatem suam amittere; quam Patriarchæ postea recuperaverunt, ducti Spiritu Christi, hoc est Dei idea, a qua sola pendet, ut homo liber sit, et ut bonum, quod sibi cupit, reliquis hominibus cupiat, ut supra (per Prop. 37 hujus) demonstravimus.
Hominis liberi virtus æque magna cernitur in declinandis quam in superandis periculis.
Affectus coerceri nec tolli potest, nisi affectu contrario, et fortiore affectu coercendo (per Prop. 7 hujus). At cœca Audacia et Metus affectus sunt, qui æque magni possunt concipi (per Prop. 5 et 3 hujus): Ergo æque magna animi virtus, seu fortitudo (hujus Definitionem vide in Schol. Prop. 59 p. III) requiritur ad Audaciam quam ad Metum coercendum; hoc est (per Defin. 40 et 41 Affect.), homo liber eadem animi virtute pericula declinat, qua eadem superare tentat. Q. E. D.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.