Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 26 de 27

Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 9

Solet præterea concordia ex Metu plerumque gigni, sed sine fide. Adde, quod Metus ex animi impotentia oritur, et propterea ad Rationis usum non pertinet; ut nec Commiseratio, quamvis Pietatis speciem præ se ferre videatur.

Vincuntur præterea homines etiam largitate, præcipue ii qui non habent, unde comparare possint illa, quæ ad vitam sustentandam necessaria sunt. Attamen unicuique indigenti auxilium ferre, vires et utilitatem viri privati longe superat. Divitiæ namque viri privati longe impares sunt ad id suppeditandum. Unius præterea viri facultas[22] limitatior est, quam ut omnes sibi possit amicitia jungere; quare pauperum cura integræ societati incumbit, et ad communem tantum utilitatem spectat.

In beneficiis accipiendis et gratia referenda alia prorsus debet esse cura, de qua vide Schol. Prop. 70 et Schol. Prop. 71 p. IV.

Amor præterea meretricius, hoc est generandi libido, quæ ex forma oritur, et absolute omnis Amor, qui aliam causam præter animi libertatem agnoscit, facile in Odium transit; nisi, quod pejus est, species delirii sit, atque tum magis discordia quam concordia fovetur. Vid. Schol.[23] Prop. 31 p. III.

Ad matrimonium quod attinet, certum est, ipsum cum Ratione convenire, si Cupiditas miscendi corpora non ex sola forma, sed etiam ex Amore liberos procreandi et sapienter educandi ingeneretur; et præterea si utriusque, viri scilicet et fœminæ, Amor non solam formam, sed animi præcipue libertatem pro causa habeat.

Gignit præterea adulatio concordiam; sed fœdo servitutis crimine, vel perfidia; nulli quippe magis adulatione capiuntur quam superbi, qui primi esse volunt, nec sunt.

Abjectioni falsa pietatis et religionis species inest. Et quamvis Abjectio Superbiæ sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Vide Schol. Prop. 57 p. IV.

Confert præterea concordiæ Pudor in iis tantum, quæ celari non possunt. Deinde, quia ipse Pudor species est Tristitiæ, ad Rationis usum non spectat.

Cæteri Tristitiæ erga homines affectus directe justitiæ, æquitati, honestati, pietati, et religioni opponuntur; et, quamvis Indignatio æquitatis speciem præ se ferre videatur, ibi tamen sine lege vivitur, ubi unicuique de factis alterius judicium ferre, et suum vel alterius jus vindicare licet.

Modestia, hoc est Cupiditas hominibus placendi, quæ ex Ratione determinatur, ad Pietatem (ut in Schol. 1 Prop. 37 p. IV diximus) refertur. Sed si ex affectu oriatur, Ambitio est sive Cupiditas, qua homines falsa Pietatis imagine plerumque discordias et seditiones concitant. Nam qui reliquos consilio aut re juvare cupit, ut simul summo fruantur bono, is apprime studebit eorum sibi Amorem conciliare; non autem eos in admirationem traducere, ut disciplina ex ipso habeat vocabulum, nec ullas absolute Invidiæ causas dare. In communibus deinde colloquiis cavebit hominum vitia referre, et de humana impotentia non nisi parce loqui curabit: at largiter de humana virtute seu potentia, et qua via possit perfici; ut sic homines, non ex Metu aut aversione, sed solo Lætitiæ affectu moti ex Rationis præscripto, quantum in se est, conentur vivere.

Præter homines nihil singulare in Natura novimus, cujus Mente gaudere, et quod nobis amicitia aut aliquo consuetudinis genere jungere possumus; adeoque quicquid in rerum Natura extra homines datur, id nostræ utilitatis ratio conservare, destruere, vel quocunque modo ad nostrum usum adaptare nos docet.

Utilitas, quam ex rebus, quæ extra nos sunt, capimus, est, præter experientiam et cognitionem, quam acquirimus ex eo, quod easdem observamus, et ex his formis in alias mutamus, præcipua corporis conservatio; et hac Ratione res illæ imprimis utiles sunt, quæ Corpus ita alere et nutrire possunt, ut ejus omnes partes officio suo recte fungi queant. Nam quo Corpus aptius est, ut pluribus modis possit affici, et corpora externa pluribus modis afficere, eo Mens ad cogitandum est aptior (vide Prop. 38 et 39 p. IV). At hujus notæ perpauca in Natura esse videntur; quare ad Corpus, ut requiritur, nutriendum, necesse est, multis naturæ diversæ alimentis uti. Quippe humanum Corpus ex plurimis diversæ naturæ partibus componitur, quæ continuo alimento indigent, et vario, ut totum Corpus ad omnia, quæ ex ipsius natura sequi possunt, æque aptum sit, et consequenter ut Mens etiam æque apta sit ad plura concipiendum.

Ad hæc autem comparandum vix uniuscujusque vires sufficerent, nisi homines operas mutuas traderent. Verum omnium rerum compendium pecunia attulit, unde factum, ut ejus imago Mentem vulgi maxime occupare soleat; quia vix ullam Lætitiæ speciem imaginari possunt, nisi concomitante nummorum idea tanquam causa.

Sed hoc vitium eorum tantum est, qui non ex indigentia, nec propter necessitates nummos quærunt, sed quia lucri artes didicerunt, quibus se magnifice efferunt. Cæterum Corpus ex consuetudine pascunt, sed parce, quia tantum de suis bonis se perdere credunt, quantum sui Corporis conservationi impendunt. At qui verum nummorum usum norunt, et divitiarum modum ex sola indigentia moderantur, paucis contenti vivunt.

Cum igitur res illæ sint bonæ, quæ Corporis partes juvant, ut suo officio fungantur, et Lætitia in eo consistat, quod hominis potentia, quatenus Mente et Corpore constat, juvatur vel augetur; sunt ergo illa omnia, quæ Lætitiam afferunt, bona. Attamen, quoniam contra non eum in finem res agunt, ut nos Lætitia afficiant, nec earum agendi potentia ex nostra utilitate temperatur, et denique quoniam Lætitia plerumque ad unam Corporis partem potissimum refertur; habent ergo plerumque Lætitiæ affectus (nisi Ratio et vigilantia adsit), et consequenter Cupiditates etiam, quæ ex iisdem generantur, excessum; ad quod accedit, quod ex affectu id primum habeamus, quod in præsentia suave est, nec futura æquali animi affectu æstimare possumus. Vide Schol. Prop. 44 et Schol. Prop. 60 p. IV.

At superstitio id contra videtur statuere bonum esse, quod Tristitiam, et id contra malum quod Lætitiam affert. Sed, ut jam diximus (vide Schol. Prop. 45 p. IV), nemo, nisi invidus, mea impotentia et incommodo delectatur. Nam quo majore Lætitia afficimur, eo ad majorem perfectionem transimus, et consequenter eo magis de natura divina participamus; nec Lætitia unquam mala esse potest, quam nostræ utilitatis vera ratio moderatur. At qui contra Metu ducitur, et bonum, ut malum vitet, agit, is Ratione non ducitur.

Sed humana potentia admodum limitata est, et a potentia causarum externarum infinite superatur; atque adeo potestatem absolutam non habemus, res, quæ extra nos sunt, ad nostrum usum aptandi. Attamen ea, quæ nobis eveniunt contra id, quod nostræ utilitatis ratio postulat, æquo animo feremus, si conscii simus, nos functos nostro officio fuisse, et potentiam, quam habemus, non potuisse se eo usque extendere, ut eadem vitare possemus; nosque partem totius Naturæ esse, cujus ordinem sequimur. Quod si clare et distincte intelligamus, pars illa nostri, quæ intelligentia definitur, hoc est pars melior nostri, in eo plane acquiescet, et in ea acquiescentia perseverare conabitur. Nam, quatenus intelligimus, nihil appetere nisi id, quod necessarium est, nec absolute, nisi in veris, acquiescere possumus; adeoque quatenus hæc recte intelligimus, eatenus conatus melioris partis nostri cum ordine totius Naturæ convenit.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 9 · Ética demostrada según el orden geométrico — Baruch Spinoza · The Conscious Library