Capítulo 11 de 27
Pars tertia - De origine et natura affectuum · 3
Qui id, quod odio habet, destrui imaginatur, lætabitur.
Mens (per 13 Prop. hujus) ea imaginari conatur, quæ rerum existentiam, quibus Corporis agendi potentia minuitur vel coercetur, secludunt; hoc est (per Schol. ejusdem Prop.) ea imaginari conatur, quæ rerum, quas odio habet, existentiam secludunt; atque adeo rei imago, quæ existentiam ejus, quod Mens odio habet, secludit, hunc Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Mentem Lætitia afficit. Qui itaque id, quod odio habet, destrui imaginatur, lætabitur. Q. E. D.
Qui id, quod amat, Lætitia vel Tristitia affectum imaginatur, Lætitia etiam vel Tristitia afficietur; et uterque hic affectus major aut minor erit in amante, prout uterque major aut minor est in re amata.
Rerum imagines (ut in Prop. 19 hujus demonstravimus), quæ rei amatæ existentiam ponunt, Mentis conatum, quo ipsam rem amatam imaginari conatur, juvant. Sed Lætitia existentiam rei lætæ ponit, et eo magis, quo Lætitiæ affectus major est: est enim (per Schol. Prop. 11 hujus) transitio ad majorem perfectionem: ergo imago Lætitiæ rei amatæ in amante ipsius Mentis conatum juvat, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) amantem Lætitia afficit, et eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res aliqua Tristitia (afficitur, eatenus destruitur, et eo magis, quo majori afficitur Tristitia per idem Schol. Prop. 11 hujus); adeoque (per Prop. 19 hujus) qui id quod amat, Tristitia affici imaginatur, Tristitia etiam afficietur, et eo majori, quo major hic affectus in re amata fuerit. Q. E. D.
Si aliquem imaginamur Laetitia afficere rem, quam amamus, Amore erga cum afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia eandem afficere contra Odio etiam contra ipsum afficiemur.
Qui rem, quam amamus, Lætitia vel Tristitia afficit, ille nos Lætitia vel Tristitia etiam afficit, si nimirum rem amatam Lætitia illa vel Tristitia affectam imaginamur (per præced. Prop.). At hæc Laetitia vel Tristitia in nobis supponitur dari concomitante idea causæ externæ; ergo (per Schol. Prop. 13 hujus), si aliquem imaginamur Lætitia vel Tristitia afficere rem, quam amamus, erga eundem Amore vel Odio afficiemur. Q. E. D.
Propositio 21 nobis explicat, quid sit Commiseratio, quam definire possumus, quod sit Tristitia orta ex alterius damno. Quo autem nomine appellanda sit Lætitia, quæ ex alterius bono oritur, nescio. Porro Amorem erga illum, qui alteri bene fecit, Favorem, et contra Odium erga illum, qui alteri male fecit, Indignationem appellabimus. Denique notandum, nos non tantum misereri rei, quam amavimus (ut in Prop. 21 ostendimus): Sed etiam ejus, quam antea nullo affectu prosecuti sumus, modo eam nobis similem judicemus (et infra ostendam); Atque adeo ei etiam favere, qui simili bene fecit, et contra id eum indignari, qui simili damnum intulit.
Qui id, quod odio habet, Tristitia affectum imaginatur, lætabitur; si contra idem Lætitia affectum esse imaginetur, contristabitur; et uterque hic affectus major aut minor erit, prout ejus contrarius major aut minor est in eo, quod odio habet.
Quatenus res odiosa Tristitia afficitur, eatenus destruitur, et eo magis, quo majori Tristitia afficitur (per Schol. Prop. 11 hujus). Qui igitur (per Prop. 20 hujus) rem, quam odio habet, Tristitia affici imaginatur, Lætitia contra afficietur; et eo majori, quo majori Tristitia rem odiosam affectam esse imaginatur; Quod erat primum. Deinde Lætitia existentiam rei lætæ ponit (per idem Schol. Prop. 11 hujus), et eo magis, quo major Lætitia concipitur. Si quis eum, quem odio habet, Lætitia affectum imaginatur, hæc imaginatio (per Prop. 13 hujus) ejusdem conatum coercebit; hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus), is, qui odio habet, Tristitia afficietur, etc. Q. E. D.
Hæc Lætitia vix solida et absque ullo animi conflictu esse potest. Nam (ut statim in Propositione 27 hujus ostendam) quatenus rem sibi similem Tristitiæ affectu affici imaginatur, eatenus contristari debet; et contra, si eandem Lætitia affici imaginetur. Sed hic ad solum Odium attendimus.
Si aliquem imaginamur Lætitia afficere rem, quam odio habemus, Odio etiam erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur Tristitia eandem rem afficere, Amore ergo ipsum afficiemur.
Demonstratur eodem modo hæc Propositio, ac Propositio 22 hujus, quam vide.
Hi et similes Odii affectus ad Invidiam referuntur, quæ propterea nihil aliud est, quam ipsum Odium, quatenus id consideratur hominem ita disponere, ut malo alterius gaudeat, et contra ut ejusdem bono contristetur.
Id omne de nobis deque re amata affirmare conamur, quod nos, vel rem amatam, Lætitia afficere imaginamur; et contra id omne negare, quod nos, vel rem amatam, Tristitia afficere imaginamur.
Quod rem amatam Lætitia vel Tristitia afficere imaginamur, id nos Lætitia vel Tristitia afficit (per Prop. 21 hujus). At Mens (per Prop. 12 hujus) ea, quæ nos Lætitia afficiunt, quantum potest conatur imaginari, hoc est (per Prop. 17 p. II et ejus Coroll.) ut præsentia contemplari; et contra (per Prop. 13 hujus), quæ nos Tristitia afficiunt, eorum existentiam secludere; ergo id omne de nobis deque re amata affirmare conamur, quod nos, vel rem amatam, Lætitia afficere imaginamur, et contra. Q. E. D.
Id omne de re, quam odio habemus, affirmare conamur, quod ipsam Tristitia afficere imaginamur, et id contra negare quod ipsam Lætitia afficere imaginamur.
Sequitur hæc Propositio ex Propositione 23, ut præcedens ex Propositione 21 hujus.
His videmus, facile contingere, ut homo de se deque re amata plus justo, et contra de re, quam odit, minus justo sentiat; quæ quidem imaginatio, quando ipsum hominem respicit, qui de se plus justo sentit, Superbia vocatur, et species Delirii est, quia homo oculis apertis somniat, se omnia illa posse, quæ sola imaginatione assequitur, quæque propterea veluti realia contemplatur, iisque exultat, quamdiu ea imaginari non potest, quæ horum existentiam secludunt, et ipsius agendi potentiam determinant. Est igitur Superbia Lætitia ex eo orta, quod homo de se plus justo sentit. Deinde Lætitia, quæ ex eo oritur, quod homo de alio plus justo sentit, Existimatio vocatur; et illa denique[4] Despectus, quæ ex eo oritur, quod de alio minus justo sentit.
Ex eo, quod rem nobis similem, et quam nullo affectu prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu afficimur.
Rerum imagines sunt Corporis humani affectiones, quarum ideæ corpora externa veluti nobis præsentia repræsentant (per Schol. Prop. 17 p. II); hoc est (per Prop. 16 p. II) quarum ideæ naturam nostri Corporis, et simul præsentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis externi natura similis sit naturæ nostri Corporis, tum idea corporis externi, quod imaginamur, affectionem nostri Corporis involvet similem affectioni corporis externi; et consequenter si aliquem nobis similem aliquo affectu affectum imaginamur, hæc imaginatio affectionem nostri Corporis huic affectui similem exprimet; adeoque ex hoc, quod rem aliquam nobis similem aliquo affectu affici imaginamur simili cum ipsa affectu afficimur. Quod si rem nobis similem odio habeamus, eatenus (per Prop. 23 hujus) contrario affectu cum ipsa afficiemur, non autem simili. Q. E. D.
Hæc affectuum imitatio, quando ad Tristitiam refertur, vocatur Commiseratio (de qua vide Schol. Prop. 22 hujus); sed ad Cupiditatem relata Æmulatio, quæ proinde nihil aliud est, quam alicujus rei Cupiditas, quæ in nobis ingeneratur ex eo, quod alios nobis similes eandem Cupiditatem habere imaginamur.
Si aliquem, quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur Lætitia afficere rem nobis similem, Amore erga eundem afficiemur. Si contra eundem imaginamur eandem Tristitia afficere, contra Odio erga ipsum afficiemur.
Hoc[5] eodem modo ex Propositione præcedente demonstratur, ac Propositio 22 hujus ex Propositione 21.
Rem cujus nos miseret, odio habere non possumus ex eo, quod ipsius miseria nos Tristitia afficit.
Si enim ex eo nos eandem odio habere possemus, tum (per Prop. 23 hujus) ex ipsius Tristitia lætaremur, quod est contra hypothesin.
Rem, cujus nos miseret, a miseria quantum possumus liberare conabimur.
Id, quod rem, cujus nos miseret, Tristitia afficit, nos simili etiam Tristitia afficit (per Prop. præced.); adeoque omne id, quod ejus rei existentiam tollit, sive quod rem destruit, comminisci conabimur (per Prop. 13 hujus) hoc est (per Schol. Prop. 9 hujus), id destruere appetemus, sive ad id destruendum determinabimur; atque adeo rem, cujus miseremur, a sua miseria liberare conabimur. Q. E. D.
Hæc voluntas sive appetitus benefaciendi, qui ex eo oritur, quod rei, in quam beneficium conferre volumus, nos miseret, Benevolentia vocatur quæ proinde nihil aliud est, quam Cupiditas ex commiseratione orta. Cæterum de Amore et Odio erga illum, qui rei, quam nobis similem esse imaginamur, bene aut male fecit, vide Schol. Prop. 22 hujus.
Id omne, quod ad Lætitiam conducere imaginamur, conamur promovere ut fiat; quod vero eidem repugnare, sive ad Tristitiam conducere imaginamur amovere vel destruere conamur.
Quod ad Lætitiam conducere imaginamur, quantum possumus, imaginari conamur (per Prop. 12 hujus); hoc est (per Prop. 17 p. II), id quantum possumus conabimur ut præsens sive ut actu existens contemplari. Sed Mentis conatus seu potentia in cogitando æqualis, et simul, natura est cum Corporis conatu seu potentia in agendo (ut clare sequitur ex Coroll. Prop. 7 et Coroll. Prop. 11 p. II): ergo, ut id existat, absolute conamur, sive (quod per Schol. Prop. 9 hujus idem est) appetimus et intendimus; Quod erat primum. Deinde si id, quod Tristitiæ causam esse credimus, hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), si id, quod odio habemus, destrui imaginamur, lætabimur (per Prop. 20 hujus); adeoque idem (per primam hujus partem) conabimur destruere, sive (per Prop. 13 hujus) a nobis amovere, ne ipsum ut præsens contemplemur; Quod erat secundum. Ergo id omne, quod ad Lætitiam, etc. Q. E. D.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.