Capítulo 10 de 27
Pars tertia - De origine et natura affectuum · 2
Idea, quæ Corporis nostri existentiam secludit, in nostra Mente dari nequit, sed eidem est contraria.
Quicquid Corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit (per Prop. 5 hujus), adeoque neque ejus rei idea potest in Deo dari, quatenus nostri Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9 p. I); hoc est (per Prop. 11 et 13 p. II), ejus rei idea in nostra Mente dari nequit; sed contra, quoniam (per Prop. 11 et 13 p. II) primum, quod Mentis essentiam constituit, est idea corporis actu existentis, primum et præcipuum nostræ Mentis conatus est (per Prop. 7 hujus), Corporis nostri existentiam affirmare; atque adeo idea, quæ Corporis nostri existentiam negat, nostræ Menti est contraria. Q. E. D.
Quicquid Corporis nostri agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet, ejusdem rei idea Mentis nostræ cogitandi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet.
Hæc Propositio patet ex Propositione 7 Partis II, vel etiam ex Propositione 14, Partis II.
Vidimus itaque Mentem magnas posse pati mutationes, et jam ad majorem, jam autem ad minorem perfectionem transire, quæ quidem passiones nobis explicant affectus Lætitiæ et Tristitiæ. Per Lætitiam itaque in sequentibus intelligam passionem, qua Mens ad majorem perfectionem transit. Per Tristitiam autem passionem, qua ipsa ad minorem transit perfectionem. Porro affectum Lætitiæ, ad Mentem et Corpus simul relatum, Titillationem vel Hilaritatem voco; Tristitiæ autem Dolorem vel Melancholiam. Sed notandum, Titillationem et Dolorem ad hominem referri, quando una ejus pars præ reliquis est affecta, Hilaritatem autem et Melancholiam, quando omnes pariter sunt affectæ. Quid deinde Cupiditas, sit, in Scholio Propositionis 9, hujus Partis explicui; et præter hos tres nullum alium agnosco affectum primarium; reliquos ex his tribus oriri in seqq. ostendam. Sed antequam ulterius pergam, lubet hic fusius Propositionem 10 hujus Partis explicare, ut clarius intelligatur, qua ratione idea ideæ sit contraria.
In Scholio Propositionis 17 Partis II ostendimus, ideam, quæ Mentis essentiam constituit, Corporis existentiam tamdiu involvere, quamdiu ipsum Corpus existit. Deinde ex iis, quæ in Coroll. Prop. 8 Part. II et in ejusdem Schol. ostendimus, sequitur, præsentem nostræ Mentis existentiam ab hoc solo pendere, quod sc. Mens actualem Corporis existentiam involvit. Denique Mentis potentiam, qua ipsa res imaginatur earumque recordatur, ab hoc etiam pendere ostendimus (vid. Prop. 17 et 18, p. II cum ejus Scholio), quod ipsa actualem Corporis existentiam involvit. Ex quibus sequitur, Mentis præsentem existentiam ejusque imaginandi potentiam tolli, simulatque Mens præsentem Corporis existentiam affirmare desinit. At causa, cur Mens hanc Corporis existentiam affirmare desinit, non potest esse ipsa Mens (per Prop. 4 hujus), nec etiam, quod Corpus esse desinit. Nam (per Prop. 6 p. II) causa, cur Mens Corporis existentiam affirmat, non est, quia Corpus existere incepit: quare, per eandem rationem, nec ipsius Corporis existentiam affirmare desinit, quia Corpus esse desinit, sed (per Prop. 17 p. II) hoc ab alia idea oritur, quæ nostri Corporis, et consequenter nostræ Mentis præsentem existentiam secludit, quæque adeo ideæ, quæ nostræ Mentis essentiam constituit, est contraria.
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quæ Corporis agendi potentiam augent vel juvant.
Quamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam corporis alicujus externi involvit, tamdiu Mens humana idem corpus ut præsens contemplabitur (per Prop. 17 p. II), et consequenter (per Prop. 7 p. II), quamdiu Mens humana aliquod externum Corpus ut præsens contemplatur, hoc est (per ejusdem Prop. 17 Schol.) imaginatur, tamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam ejusdem corporis externi involvit; atque adeo, quamdiu Mens ea imaginatur, quæ Corporis nostri agendi potentiam augent vel juvant, tamdiu Corpus affectum est modis, qui ejusdem agendi potentiam augent vel juvant (vid. Post. 1 hujus); et consequenter (per Prop. 11 hujus) tamdiu Mentis cogitandi potentia augetur vel juvatur; ac proinde (per Prop. 6 vel 9 hujus) Mens, quantum potest, eadem imaginari conatur. Q. E. D.
Cum Mens ea imaginatur, quæ Corporis agendi potentiam minuunt vel coercent, conatur, quantum potest, rerum recordari, quæ horum existentiam secludunt.
Quamdiu Mens quicquam tale imaginatur, tamdiu Mentis et Corporis potentia minuitur vel coercetur (ut in præced. Prop. demonstravimus); et nihilominus id tamdiu imaginabitur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus præsentem existentiam secludat (per Prop. 17 p. II); hoc est (ut modo ostendimus), Mentis et Corporis potentia tamdiu minuitur vel coercetur, donec Mens aliud imaginetur, quod hujus existentiam secludit quodque adeo Mens (per Prop. 9 hujus), quantum potest, imaginari vel recordari conabitur. Q. E. D.
Hinc sequitur, quod Mens ea imaginari aversatur, quæ ipsius et Corporis potentiam minuunt vel coercent.
Ex his clare intelligimus, quid Amor, quidque Odium sit. Nempe Amor nihil aliud est, quam Lætitia concomitante idea causæ externæ; et Odium nihil aliud, quam Tristitia concomitante idea causæ externæ. Videmus deinde, quod ille, qui amat, necessario conatur rem, quam amat, præsentem habere et conservare; et contra, qui odit, rem, quam odio habet, amovere et destruere conatur. Sed de his omnibus in seqq. prolixius.
Si Mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero.
Si Corpus humanum a duobus corporibus simul affectum semel fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginatur, statim et alterius recordabitur (per Prop. 18 p. II). At Mentis imaginationes magis nostri Corporis affectus quam corporum externorum naturam indicant (per Coroll. 2 Prop. 16 p. II): ergo si Corpus, et consequenter Mens (vid. Defin. 3 hujus), duobus affectibus semel affecta fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero. Q. E. D.
Res quæcunque potest esse per accidens causa Lætitiæ, Tristitiæ, vel Cupiditatis.
Ponatur Mens duobus affectibus simul affici, uno scilicet, qui ejus agendi potentiam neque auget neque minuit, et altero, qui eandem vel auget vel minuit (vide Post. 1 hujus). Ex præcedenti Propositione patet, quod ubi Mens postea illo a sua vera causa, quæ (per hypothesin) per se ejus cogitandi potentiam nec auget nec minuit, afficietur, statim et hoc altero, qui ipsius cogitandi potentiam auget vel minuit, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Lætitia vel Tristitia afficietur; atque adeo illa res non per se, sed per accidens causa erit Lætitiae vel Tristitiæ. Atque hac eadem via facile ostendi potest, rem illam posse per accidens causam esse Cupiditatis. Q. E. D.
Ex eo solo, quod rem aliquam affectu Lætitiæ vel Tristitiæ, cujus ipsa non est causa efficiens, contemplati sumus, eandem amare vel odio habere possumus.
Nam ex eo solo fit (per Prop. 14 hujus), ut Mens hanc rem postea imaginando, affectu Lætitiæ vel Tristitiæ afficiatur, hoc est(per Schol. Prop. 11 hujus), ut Mentis et Corporis potentia augeatur vel minuatur, etc. Et consequenter (per Prop. 12 hujus), ut Mens eandem imaginari cupiat vel (per Coroll. 13 hujus) aversetur; hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), ut eandem amet vel odio habeat. Q. E. D.
Hinc intelligimus, qui fieri potest, ut quædam amemus vel odio habeamus absque ulla causa nobis cognita; sed tantum ex Sympathia (ut ajunt) et Antipathia. Atque huc referenda etiam ea objecta, quæ nos Lætitia vel Tristitia afficiunt ex eo solo, quod aliquid simile habent objectis, quæ nos iisdem affectibus afficere solent, ut in seq. Prop. ostendam. Scio equidem Auctores, qui primi hæc nomina Sympathiæ et Antipathiæ introduxerunt, significare iisdem voluisse rerum occultas quasdam qualitates; sed nihilominus credo nobis licere, per eadem notas vel manifestas etiam qualitates intelligere.
Ex eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile objecto, quod Mentem Lætitia vel Tristitia afficere solet; quamvis id, in quo res objecto est similis, non sit horum affectuum efficiens causa; eam tamen amabimus vel odio habebimus.
Id, quod simile est objecto in ipso objecta (per hypothesin) cum affectu Lætitiæ vel Tristitiæ contemplati sumus; atque adeo (per Prop. 14 hujus), cum Mens ejus imagine afficietur, statim etiam hoc vel illo afficietur affectu, et consequenter res, quam hoc idem habere percipimus, erit (per Prop. 15 hujus) per accidens Lætitiæ vel Tristitiæ causa; adeoque (per præced. Coroll.), quamvis id, in quo objecto est similis, non sit horum affectuum causa efficiens, eam tamen amabimus vel odio habebimus. Q. E. D.
Si rem, quæ nos Tristitiæ affectu afficere solet, aliquid habere imaginamur simile alteri, quæ nos æque magno Lætitiæ affectu solet afficere, eandem odio habebimus et simul amabimus.
Est enim (per hypothesin) hæc res per se Tristitiæ causa, et (per Schol. Prop. 13 hujus), quatenus eandem hoc affectu imaginamur, eandem odio habemus: et quatenus præterea aliquid habere imaginamur simile alter, quæ nos æque magno Lætitiæ affectu afficere solet, æque magno Lætitiæ conamine amabimus (per Prop. præc.); atque adeo eandem odio habebimus et simul amabimus. Q. E. D.
Hæc Mentis constitutio, quæ scilicet ex duobus contrariis affectibus oritur, Animi vocatur Fluctuatio, quæ proinde affectum respicit, ut dubitatio imaginationem (vid. Schol. Prop. 44 p. II); nec Animi Fluctuatio et dubitatio inter se differunt, nisi secundum majus et minus. Sed notandum, me in Propositione præcedenti has animi fluctuationes ex causis deduxisse, quæ per se unius, et per accidens alterius affectus sunt causa; quod ideo feci, quia sic facilius ex præcedentibus deduci poterant; at non quod negem, animi fluctuationes plerumque oriri ab objecto, quod utriusque affectus sit efficiens causa. Nam Corpus humanum (per Post. 1 p. II) ex plurimis diversæ naturæ individuis componitur, atque adeo (per Ax. 1 post Lem. 3 quod vide post Prop. 13 p. II) ab uno eodemque corpore plurimis diversisque modis potest affici; et contra, quia una eademque res multis modis potest affici, multis ergo etiam diversisque modis unam eandemque Corporis partem afficere poterit. Ex quibus facile concipere possumus, unum idemque objectum posse esse causam multorum contrariorumque affectuum.
Homo ex imagine rei præteritæ aut futuræ eodem Lætitiæ et Tristitiæ affectu afficitur, ac ex imagine rei præsentis.
Quamdiu homo rei alicujus imagine affectus est, rem ut præsentem, tametsi non existat, contemplabitur (per Prop. 17 p. II cum ejusdem Coroll.), nec ipsam ut præteritam aut futuram imaginatur nisi quatenus ejus imago juncta est imagini temporis præteriti aut futuri (vide Schol. Prop. 44 p. II). Quare rei imago, in se sola considerata, eadem est, sive ad tempus futurum vel præteritum, sive ad præsens referatur; hoc est (per Coroll. 2 Prop. 16 p. II), Corporis constitutio seu affectus idem est, sive imago sit rei præteritæ vel futuræ, sive præsentis; atque adeo affectus Lætitiæ et Tristitiæ idem est, sive imago sit rei præteritæ aut futuræ, sive præsentis. Q. E. D.
Rem eatenus præteritam aut futuram hic voco, quatenus ab eadem affecti fuimus aut afficiemur. Ex. gr. quatenus ipsam vidimus aut videbimus, nos refecit, aut reficiet, nos læsit aut lædet, etc. Quatenus enim eandem sic imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus; hoc est, Corpus nullo affectu afficitur, qui rei existentiam secludat, atque adeo (per Prop. 17 p. II) Corpus ejusdem rei imagine eodem modo afficitur, ac si res ipsa præsens adesset. Verum enim vero, quia plerumque fit, ut ii, qui plura sunt experti, fluctuent, quamdiu rem ut futuram vel præteritam contemplantur, deque rei eventu ut plurimum dubitent (vid. Schol. Prop. 44 p. II); hinc fit, ut affectus, qui ex similibus rerum imaginibus oriuntur, non sint adeo constantes sed ut plerumque aliarum rerum imaginibus perturbentur, donec homines de rei eventu certiores fiant.
Ex modo dictis intelligimus, quid sit Spes, Metus, Securitas, Desperatio, Gaudium, et Conscientiæ morsus. Spes namque nihil aliud est, quam inconstans Lætitia, orta ex imagine rei futuræ vel præteritæ, de cujus eventu dubitamus. Metus contra inconstans Tristitia, ex rei dubiæ imagine etiam orta. Porro si horum affectuum dubitatio tollatur ex Spe fit Securitas et ex Metu Desperatio; nempe Lætitia, vel Tristitia, orta ex imagine rei, quam metuimus, vel speravimus. Gaudium deinde est Lætitia orta ex imagine rei præteritæ, de cujus eventu dubitavimus. Conscientiæ denique morsus est Tristitia, opposita Gaudio.
Qui id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur; si autem conservari, lætabitur.
Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quæ Corporis agendi potentiam augent vel juvant (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) ea quæ amat. At imaginatio ab iis juvatur, quæ rei existentiam ponunt, et contra coercetur iis, quæ rei existentiam secludunt (per Prop. 17 p. II); ergo rerum imagines, quæ rei amatæ existentiam ponunt, Mentis conatum, quo rem amatam imaginari conatur, juvant, hoc est (per Schol. Prop. 11 hujus) Lætitia Mentem afficiunt; et quæ contra rei amatæ existentiam secludunt, eundem Mentis conatum coercent, hoc est (per idem Schol.) Tristitia Mentem afficiunt. Qui itaque id, quod amat, destrui imaginatur, contristabitur, etc. Q. E. D.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.