Capítulo 1 de 48
· 1
Digitized by the Internet Archive in 2019 with funding from Kahle/Austin Foundation
https:;//archive.org/details/stoicorumveterumO0001 arni
Chrysippi Stoiéi fragmenta colligendi auctor mihi exstitit Usener, vir summe venerandus, anno 1886; idemque qua via ac ratione ar- duum opus aggredi oporteret, docuit. Deinde easu accidit, ut ab Or- dine Philosophorum Gottingensi praemium promitteretur, siquis Zeno- nis, Cleanthis, Chrysippi Stoicorum principum et discipulorum reliquias ad res ethicas, politicas, divinas spectantes collegisse. Ego vero, cum Zenonis et Cleanthis reliquias a Wellmanno et Wachsmuthio ita: vi- derem collectas, ut non multa iis adiei possent, in Chrysippum, quem neglectum iacere videbam, omnem laborem conferre perrexi, ut non solum ethica, politica, theologica, sed omnia eius fragmenta complec- terer. Postea demum, cum haee Chrysippeorum collectio ad finem aliquo modo perducta et ab Ordine Philosophorum Gottingensi praemio ornata esset, ita opus amplificavi, ut non solum Zenonem et Cleanthem, sed etiam minores Stoicos, qui ante Panaetium fuerunt, comprehen- derem. Atque in hac re summam quidem operam dedi, ne quid me fugeret, sed non potui omnes auctores, quos Chrysippi causa perle- geram, iterum pertractare. aque quae altero et tertio volumine pro- ponuntur Chrysippi et discipulorum fragmenta, a me accurata aucto- rum lectione collecta sunt; Zenonis autem et Cleanthis fragmentorum collectio, quae primo volumine continetur, ex Wellmanni, Wachs- muthii, Pearsoni (the fragments of Zeno and Cleanthes London 1891) libris ita repetita est, ut eam ad mei operis rationem universam ae- commodarem et quatenus possem, supplerem et corrigerem. Quod hic profiteri aequum duxi, ut viris illis doctis debitam gratiam re- ferrem.
Itaque Chrysippeae quidem philosophiae accuratam atque plenam imaginem, quatenus potui, hoe opere adumbravi, Zenoni autem et Cle- anthi ea tantum adscripsi, quae in fontibus ipsis nominatim ad eos referuntur. [Ita enim res se habet: eam Stoicae doctrinae formam, quae imperatorum Romanorum aetate fuit, uberrimis testimoniis
illustrare possumus eademque ex Chrysippi auctoritate tota pendet. 3
Zeno et Cleanthes quid docuerint, ita tantum enucleari potest, ut quae nominatim ad eos referuntur, et cum hac Chrysippea philosophia et cum Posidonianis et. cum Socraticis δ Academicis Zenonis ante- cessoribus diligenter comparentur. Hune igitur laborem exantlare neque volui neque potui, sed fundamenta tantum struere, unde illae quaestiones profieiscerentur. Nam fragmentorum collectiones ita in- stitui oportet, ut ad ipsam quasi substantiam traditionis facilis aditus paretur. Ea vero quae non misi subtili disquisitione ex illa materia extrahi possunt atque ea maxime quae sola coniectura quamvis pro- babili nituntur, ab eiusmodi collectione procul habenda esse censeo. Quae eum ita sint, fieri non potest, ut Zenonis aut Cleanthis philo- sophiam ex sola fragmentorum lectione aliquis intellegat; potest fieri, ut intellegat Chrysippum. Altero igitur et tertio volumine hoc pri- mum volumen illustrabitur.
Atque de ratione in illis à me inita plura mihi erunt praefanda, eum de totius operis ratione pauca etiam monuero. Ordinem frag- mentorum ubique, etiam in minoribus philosophis ex doctrinae ratione constitui, quae nisi ex altero et tertio volumine intellegi non potest. Zenoni, Cleanthi, Chrysippo indices subieci, quibus ad singulos libros fragmenta librorum titulis insignita referuntur. Eam rationem secu- tus sum, quia doctrinam philosophorum restituentibus maxime inser- vire volui. — "Testimonia quae ad vitam, mores, stilum philosopho- rum pertinerent, ubique placitis et fragmentis praemisi. Dicta (ἀποφϑέγματα, χρείας), sicubi maior numerus exstabat, post fragmenta eolloeavi. — Adnotationem criticam ita conformavi, ut lectiones ex virorum doctorum coniecturis profectas sive a me ipso novatas signi- ficarem. Praeterea ex fontium editionibus critieis eas lectionis varie- tates adseripsl, quae ad res in fragmentis tractatas aliquid facere vi- derentur. In Diogenis Laértii textu recensendo copiis usus sum ab Hermanno Diels et Edgaro Martini benigne mihi commodatis. Ubi non suppetebat apparatus criticus ipse, quantum potui, elaboravi, ut corruptelis textum purgarem.
Quae primo volumine continentur Herilli, Dionysii Metathe- meni, Persaei, Sphaeri fragmenta, perpauca sunt neque sperari potest plura investigatum iri. Nam brevis fuit eorum auctoritas; atque ta- lium scriptorum siqui libris utuntur, nomina eorum, ut doctrinae speciem captent, prae se ferre solent. Plura tenemus Aristonis Chii fragmenta, quamquam libros ab ipso conscriptos praeter epistulas fuisse nullos Panaetius et Sosicrates dixerunt. Sed de Aristone Ceo Peripatetico in eorum quae composui fragmentorum nullo cogitari potest. Ea partim ad doctrinam Chii pertinent, quae etiamsi nullus
eius liber exstitisset, ex Chrysippi libris illum impugnantibus cum Stoicis tum adversariis Stoicorum nota esse poterant, partim facete dieta sunt, item Chio, non Ceo tribuenda. Nam ὁμοιωμάτων collec- tonem, qua Stobaeus vel vetustioris florilegii auctor usus est, ad Chium pertinere, et ipse Stobaeus testatur et Laérüii vita docet, in qua dialeeticorum sophismata cum aranearum telis comparantur. Vi- dentur autem multae Aristonis scholae ab auditoribus litteris man- datae esse, unde Seneca amplam illam enarrationem epist. 94 (n. 359) haurire potuit. Atque ex scholis et commentariis etiam similitu- dines illae (ὁμονώματα) ab aliis colligi potuerunt.
In altero et tertio volumine Chrysippi fragmenta et doctrinae testimonia cum iis testimoniis quae ad generalem Stoicorum doctri- nam pertinent, ita composui, ut eam doctrinae formam, quae impe- ratorum aetate fuit, quam plenissime repraesentarem. Atque typorum genere tria locorum genera ita distinxi, ut rectis typis maioribus ipsa. Chrysippi fragmenta imprimenda curarem, 1. e. locos, quibus ipsa Chry- sippi verba servantur, obliquis typis eiusdem mensurae, quae de pla- citis Chrysippi, addito nomine philosophi, proderentur aut certa ra- lone ad ea referri possent, minutis denique typis, quae aliquo modo ad cognoscendam Chrysippi doctrinam utilia viderentur. Atque moneo lectores, ne ea omnia, quae hoc tertio locorum genere complexus sum, pro veris et propriis Chrysippi fragmentis a me vendi arbitrentur; sed omnia eiusmodi esse puto, ut aliquam necessitudinem cum Chry- sippi doctrina habeant. Nam quis neget, ubi de ipso Chrysippo fontes nihil produnt, etiam ea ad nos pertinere, quae alii philosophi ex Chry- sippi doctrina profecti eoque fundamento usi docuerunt. Itaque 118 materiam utilem volui commodare, qui ex ipsis fragmentis Chrysippi et doctrinae testimoniis profecti, adhibitis etiam obseurioribus vesti- giis, de eius philosophia quaerere vellent. Eorum autem placitorum, quorum satis amplam testimoniorum copiam iam collectam haberem, quotiens plura etiam inveniebam testimonia, ea quae nihil novi con- tinerent neque ulla re memorabilia viderentur consulto omisi. Quae vero ad philosophiam Chrysippi accuratius cognoscendam utilia sunt, ea volui quidem omnia complecti; siqua omisi, invitus feci. Sed fieri non potuit, ut omnia unius placiti testimonia uno capite coniuncta traderentur, quia fontium loei saepe ad res diversissimas pertinent; quos diseerpi et per singula capita distribui vetabat sententiarum in ipso fonte conexus, quem servari oportebat. Itaque quae de quoque placito testimonia hoe opere contineantur, non nisi ex indicibus sub- iectis intellegi poterit.
Praeter fragmenta apud alios scriptores servata libri ipsius Chry-
sippi, quamquam mutili, ad nos pervenerunt per papyros. 1. In Herc. Vol. Coll. Alt. V 22.-25 misera frustula exstant alterius de provi- dentia libri. Septem columnae sunt eius libri extremae, cum sub- scriptione Χρυσίππου περὶ προνοίας B, editae post Neapolitanos a Gerckio in Fleck. annal. suppl XIV p. 110. Quas cum in illo capite Vol. II quod est de providentia (p. 322sq.) omiserun, hic ea propo- nere libet, quae aliquem fructum praebere possint. In col I haec fere agnoscuntur: ἐν τῶ(υ κ)όσίμων τὰ κακὰ) κατ᾽ ἐπακολ(ούϑησιν οἷ) - μαι γίνεσϑαι (δι᾽ ἀγαϑὰ | μεῶξονα ὄντ(α, quae sententia etiam a Gellio fr. 1170 (Vol II p. 336) Chrysippo tribuitur. In col II disputasse videtur, omnia in mundo necessario fieri πλὴν τῶν πρα) y96v(vo)v ὑφ᾽ ἡμῶν | καὶ τῶν (ἄγλλων ξ(ών) ov. In col III nihil intelligi po- test. In eol IV de cognominibus lovis disputatur, ut apud auctorem περὶ Κόσμου cp. 1 et apud Dionem in Olympica: τ)ὸν (Zfíe σγ)ωτῆρα εἶναν (xol) | φί(λιον) καὶ ξένιον (καὶ) | πολι(έα) καὶ ἄλλως (z0AA«| χῶς ὀνομα)σϑῆ(ναι. In col V primum dicit, se iam finem huic libro im- positurum esse: αὐτοῦ καταπαύων τὸν λόγον. Deinde capita quae- dam disputationis enumerare incipit, quorum primum est: unam esse naturam unumque mundum: δεῖ γὰρ διειληφέναι πρῶτον uiv ὅτι (εἰ pap.) οὐκ ἐνδέχ(ε)ται φύσιν ἄλ(λην) εἶναι καὶ ἄλλου(ς κ)όσμους (καὶ) ὅτι οὗτος ὁ κό(σμος) κατ(έσ)τη (vx) (φ)ύσει ἀνε(λ)λιπῶς ἀπέχων πάντ(α) τὰ (ὄντα. Cf. Vol II n. 530sq. Im his verbis ἀνελλιπῶς significat,ita ut nihil deesset^, scil. ex materia, quia mundus £x πάσης τῆς οὐσίας factus est. Quod moneo propter Gerckium, qui adnotat: ἀνελλιπῶς — ἀνεκλείπτως. — Àd deos sive daemones pertinere viden- tur, quae in col. VI leguntur: (τῶν) uiv χκαϑ' ὅλου δεκτικῶν ὄντων ἀρετῆς, οὐ κακίας, τῶν δ᾽ εὐαναλήπτως πίρὸ)ς αὐτὴ(ν ἐ)χ(ό)ν] των, ἐὰν μὴ τὐχί(ωσιὴν ἤδη ἔχοντες. Il(sol) δαιμόνων [λαι.... εἰ pap.] φ(ύ)σεως (καϑό λ)ου ταῦτα διειληφέναι | (π)ὴροσῆκεν. Sequentia non certa ratione suppleri possunt. — In col. VII haec leguntur: ἐὰν τὰ ὅμ(ολια ᾿ (ἐπ)ι] γένηται (π)φονοίαι, (v)o | Ζ(ιδ)ς προνοίαζι») τα(ῦτ)α | (διγωκῆσϑαί(ι) [ὠχεισϑα pap.], Get» ἐ(πελ)ϑεῖν ἀρχομένους ἀ(π)ὸ | τῶν (ψ)υχῶν καὶ τῶν | φύσεων, κἀϑά(περ) ἐ(να)ρχόμενος (s)x«, ῥηϑήσε τα(ι) δέ τι περὶ τούτων | καὶ ἐν τοῖς ἐχομέν(οις. | Τόπον δ᾽ αὐτοῦ κατὰ —. Scil rationem, qua Juppiter per providentiam mundum gu- bernat, demonstrari oportet ex ea ratione, qua plantae a naturis, ani- malia ab animis suis reguntur (ἀπὸ τῶν ψυχῶν καὶ τῶν φύσεων). Deinde habemus 2. Χρυσίππου “ογικῶν Ζητημάτων A, editum a Croenerto Herm. XXXVI552sq., a me Vol.II p. 96sq., qui quamquam nondum ita restitutus est, ut totus conexus sententiarum perspici possit, multa tamen insunt, quae optime intellegantur et de logica
Chrysippi ratione nova nos edoceant. Hic liber dubitari non potest, quin idem sit, de quo Valerius Maximus VIII 7, 10 (Vol. II n. 19 p. 10) haec prodidit:,Citerioris aetatis metas, sed non parvi tamen spatii Chrysippi vivacitas flexit: nam octogesimo anno coeptum undequadra- gesimum foyuxóv exactissimae subtilitatis volumen reliquit/ Patet enim haee non referri posse ad omnia Chrysippi scripta logica, quae trecenta et undecim fuisse catologus Laértianus testatur (Vol. II p. 8, 26 huius operis) sed certum aliquod significatur opus logicum, quod undequadraginta fuit voluminum. Huius titulum mon fuisse “ογι- κῶν 46 simpliciter, sed 4oyuxóv Ζητημάτων 460 nos docet auctor catalogi Laértiani, qui, postquam cetera scripta logica per quattuor locos disposita enumeravit, quintum locum addit: Λογικοῦ τόπου τὰ τῶν προειρημένων τεττάρων διαφορῶν ἐκτὸς ὄντα χαὶ περι- ἔχοντα (τὰς) δποράδην καὶ οὐ σωματικὰς ξητήσεις λογικὰς περὶ τῶν καταλεγομένων. Ζητημάτων 40. Conspirat numerus librorum. Neque Ζητήματα hoc opus, quod ad solam logicam pertineret, inscriptum fuit, cum etiam ἠϑικά et φυσικά Chrysippi ξητήματα exstarent, sed Ζητήματα λογικά. lllud λογικά in catalogo omitti poterat, cum ex antecedentibus subintelligeretur. Itaque etiam titulus eum Valerio Maximo conspirat. Nam ex plena tituli forma: λογικὰ ξητήματα, Va- lerius ξητήματα, catalogus λογικά omisit. Accedit quod ea, quae Valerius de illo Chrysippi opere prodit, ex iis demum intelligi pos- sunt, quae catalogus Laértii docet. Collectae erant in hoc opere mi- nores quaestiunculae logicae, quae propter parvum ambitum separatis voluminibus edi non poterant; eaeque ad ommes logicae partes perti- nebant, unde factum est, ut tota collectio ad nullam e quattuor illis partibus referri posset. Per se intelligitur non uno tempore, sed per singula volumina hoc opus editum esse, quotiens quaestionum con- scriptarum summa modici voluminis ambitum aequaret. Inde factum est, αὖ undequadragesimum idemque ultimum volumen a sene philo- sopho paulo ante obitum conficeretur. Atque ea re uti potuit auctor Valeri, ut Chrysippi constantiam usque ad mortis limen in labore perseverantis illustraret. Huius igitur operis primum volumen nune nobis restituit, Croenerti industria.
Item ipsius Chrysippi liber vulgo creditur 3. Papyrus Letronni περὶ ἀποφατικῶν, denuo post Th. Bergkium a me editus Vol.II p.52sq. Atque certum est hanc scriptionem ad Stoicam eamque Chrysippi περὶ ἀποφατικῶν doctrinam aliquo modo pertinere. Sed ipsum Chry- sippi librum περὶ ἀποφατικῶν nos tenere credi non potest. Nihil enim docetur, sed enuntiata negativa ex poétarum libris collecta ad examinandum proponuntur utrum sint ἀποφατικά necne. Itaque vi-
dentur haec vel in usum discipuli alicuius scripta esse, ut ille exer- citationis gratia sententias poétarum examinaret, vel quod probabilius videtur ab ipso discipulo seripta. Fortasse magister nihil nisi ipsos po&tarum locos discipulo tradidit iussitque eum ratione syllogistica examinare, num essent ἀποφατιχὰ ἀξιώματα. Atque partim sunt, partim non sunt. Rem propositam ut recte perficeret, oportebat disci- pulum et ea quae de axiomatis et ea quae de syllogismis Chrysippus docuerat, cognita et perspecta habere. Sed ille valde indoctus fuisse videtur. Nam omnia in suspenso reliquit, cum vei οὐ et propositio- nibus minoribus (ταῖς προσλήψεσι) et conclusionibus (ταῖς ἐπιφοραῖρ) omnibus adpingeret, postmodo alterum ex illis vocabulis, sive vef sive οὐ, prout melius visum esset deleturus. Talis scriptio videretur a magistro profieisci potuisse, qui discipulum proprio iudicio usum aut ναί aub οὐ delere iuberet, nisi omnes fere illi syllogismi ita confor- mali essent, ut nihil eoncludi posset, si propositio minor affirmaretur. Hane enim plerique formam habent: ej τὸ πρῶτον τὸ δεύτερον" vat οὔ: τὸ δεύτερον. vet oU. τὸ πρῶτον. Patet hac syllogismi forma nihil concludi potuisse, nisi negata secunda propositione. Tum enim κατὰ τὸν δεύτερον Χρυσίππου ἀναπόδεικτον hic syllogismus evadit: εἶ τὸ πρῶτον, τὸ δεύτερον᾽ ἀλλὰ μὴν οὐ τὸ δεύτερον᾽ οὐκ ἄρα τὸ πρῶτον eaque ratione discipulus eas poétarum sententias agnoscere poterat, quae non essent dzogerix& ἀξιώματα. Affirmata autem altera propositione patet nihil omnino concludi potuisse. — Pauci sunt syl- logismi χατὰ τὸν πρῶτον Χρυσίππου ἀναπόδεικτον hae forma usi: εἶ τὸ πρῶτον τὸ δεύτερον" ναΐί᾿ οὔ" τὸ πρῶτον᾽ vot oU' τὸ δεύτερον: (1) 2, 12, 14, 15, 22. In his igitur scriptor id enuntiatum, quod ei ad examinandum erat propositum, Afyov posuit ἐν τῷ συνημμένῳ i e. in propositione maiore. Haee forma erat ex usu, ubi propositio minor (/ πρόσληφις) affirmari poterat. Negata enim nulla omnino evadit conclusio. Mirum vero accidit, quod iis tantum locis hac forma usus est, quibus propositionem minorem negari oportebat. Itaque cum tanta appareat in tota scriptione scriptoris inscitia, a Chrysippo certe non profecta est, acutissimo logicae auctore. Atque cum tota ratio vitiosa sit, dubitari potest, num singula, quae in papyro exstant, errata corrigere liceat. — Quae cum ita sint, erunt fortasse qui om- nino hune libellum in Chrysippeorum syllogen a me recipiendum fuisse negent. His vero non assentior. Insunt enim in hoc libello, quamvi& pauca pro amplitudine, vestigia Chrysippeae doctrinae. Ad syllogisticam quidem doctrinam nihil lueramur, nisi quod Stoicorum est, lemmatis condicionalibus plerumque uti; quae vero de axiomatis Chrysippus docuit, aliquomodo illustrantur. Sed de ipsa doctrina
disputare, non huius est loci. Hoc tantum mihi addendum est, cum libellum ederem, locis quibusdam me erravisse. 1. Erravi quod p. 52 in adn. Bergkii rationem, οὐκ p. 52,937 delentis, dubiam esse dixi. Est enim verissima. 2. P. 53,23 inserenda est haec πρόσληψις, quae per errorem omissa est: ναὶ οὐ ἀντίκειται ἀξίωμα καταφατικὸν τῷ" Οὐχ ἣν -- — ἀτιμία. 8. P. 56,8 secundum οὐ (ante Εὐριπίδης) nune mihi videtur delendum esse.
Restat ila papyrus Hereulanensis 1020, quam in Herma XXV p. 413sq., ad Chrysippum rettul. Atque quae in illa commentatione dixi, etiam nune probo. Probabile enim puto ipsius hune esse librum Chrysippi, e quo etiam Arius Didymus apud Stobaeum ecl. II 111, 18 W. (Vol. III n. 548) hausisse videtur.
Fragmenta Chrysippi primus collegit Baguetus anno 1822 in Annalibus Ácademiae Lovaniensis. Hic liber nullam fere utilitatem mihi praebuit. Voluit enim Baguetus ea tantum fragmenta Chrysippi colhgere, quae adsceripto philosophi nomine leguntur; ego vero ab Usenero monitus longe aliam rationem secutus sum, quam supra ex- posui, ut etiam latentia Chrysippeae doctrinae vestigia eruerem. Àc- cedit quod ille omnia fere fragmenta ad certos libros rettuht. Sed constat ex rebus tractatis de sede fragmentorum Chrysippeorum ple- rumque nihil concludi posse, cum philosophus in multis libris easdem sententias repetere solitus sit. Cf. Vol II n. 30. Etiam in textibus constituendis neque diligens neque acutus fuit Baguetus. Commen- larium quidem addidit ille satis verbosum, quo ipsa fragmenta quasi obruuntur. Mihi magis ex usu visum est, ipsa fragmenta, secundum doctrinae capita ordine quam maxime perspieuo disposita, proponere.
Duorum operum Chrysippi, περὶ προνοίας et περὶ εἱμαρμένης, reliquias collegit Alfredus.Gercke in Fleckeis. Annal. suppl. 14 (1885) p. 691sq. Quem optime de illis fragmentis meruisse constat. Erant lamen et in sententiis eligendis (maxime quidem in Alexandri libro, quem de fato scripsit) et in textibus constituendis, quae rectius ad- ministari posse crederem.
De gravissimis philosophiae Chrysippeae fontibus.
Ut collectione testimoniorum, quam in altero et tertio volumine proposui ii qui in philosophiam Chrysippi inquirunt, recte uti pos- sint, maxime opus est, ut de singulorum fontium indole recte iudi- cent. Itaque, cum de omnibus auctoribus disputare longum sit, de iis quidem, quibus longe maxima testimoniorum pars debetur, pauca
mihi praefanda esse sentio, ut quo quaeque iure ad Chrysippum rettu- lerim quaeve fides iis habenda sit, intellegatur.
Plutarchus cum duobus libris contra Stoicos conscriptis permulta Chrysippi fragmenta ita attulerit αὖ non solum propria philosophi verba sed etiam librorum titulos unde desumpta essent describeret, multa et nomine philosophi et titulo libri omisso, duplex quaestio oritur, altera num ipse Plutarchus tot Chrysippi libros versaverit, altera, quae ex illa priore pendet, num ea quoque quae sine nomine passim afferuntur ad eundem Chrysippum referenda sint. Ac primum quidem per se vix credibile est, tot Chrysippi libros ab ipso Plu- tarcho tanta diligentia et lectos esse et excerptos, ut discrepantias quae inter locos.diversorum librorum longe inter se remotos inter- cederent, posset animadvertere. Nam quae diffieillima fuit vel ipsis Stoicis Chrysippeorum lectio, eam alius disciplinae alumno tanto me- lius cessisse probabile non est. Ut igitur nostratium philosophorum doctrinas quidem norunt quicunque liberalibus artibus eruditi sunt, libros quorundam, qui spinosa disserendi ratione utuntur, ne docti quidem, ita Chrysippus ex eis auctoribüs videtur fuisse qui a plurimis eruditorum omnino non legerentur neque ab ipsis philosophis nisi doctioribus. Huius rei documento sunt Ciceronis scripta philosophica, quae nullam ipsorum Chrysippi librorum notitiam produnt, documento sunt Senecae dialogi et epistulae, quibus cum assiduam recentiorum philosophorum lectionem redoleant, nullum vestigium inest studii dili- gentioris in Chrysippo collocati. "Testis est Epictetus in Arriani Epi- cteteis.(I 4,6), eos Stoicorum alumnos qui multos Chrysippi libros legissent eosque qui sine praeceptore Chrysippum legere animo vale- rent, hac re exsultare solitos esse tamquam multum in sapienta pro- fecissent. Atque in scholis quidem Stoicorum eadem aetate discipulos explicandis Chrysippi verbis exercitatos esse, idem Epictetus saepius testatur, sed quid hoc ad Plutarchum? At ne hos quidem Chrysippi lectione studia inaugurasse arbitror, sed primum introductiones quas- dam arcessivisse (Epictet. diss. I1 16,34: Εἰσαγωγὰς ἔπραξά τινας xol Χρυσίππεια ἀνέγνων cf. ibid. 17,40: κἂν πάσας τὰς εἰσαγωγὰς καὶ τὰς συντάξεις τὰς Χρυσίππου μετὰ τῶν ᾿Αντιπάτρου καὶ Ἀρχεδήμου διέλθωμεν) quales et tunc permultas exstitisse credibile est et nos etiamnunc habemus Dioclis apud Diogenem et Arii Didymi apud Sto- baeum exempla. Sed de his quidem alio loco fusius erit disputandum. Plutarchum certe tam diu et tam diligenter Chrysippo operam de- disse, credi non potest. Neque Galeni exemplo id tueri possis, quem
complura Chrysippi scripta ipsum legisse constat. Nam inde a Ga- leni tempore tales libros, qualem,de Hippocratis et Platonis placitis ille condidit, quibus toti adversariorum libri per singula enuntiata impugnarentur, valde in more fuisse, etiam Alexandri de fato, Orige- nis contra Celsum vel, si ad inferiora etiam tempora descendimus, Cyrilli contra Julianum aliisque patrum ecclesiae libris monstratur. At multo diligentiore et assidua magis lectione opus erat, ut talia conderentur, qualis Plutarchi de repugnantiis Stoicorum libellus exstat. Sed ipsam librorum Plutarcheorum formam examinemus, si forte inde quaestio dirimi possit. Àc primum quidem de ordine et conexu sen- lentiarum, postea de rebus a Plutarcho tractatis quaeremus. Quodsi proprio Marte Plutarchus cum Stoicis confligeret, aut omnia, quae ex Chrysippi libris excerpserat, certo quodam ordine digessisset aut sin- gulas.repugnantias nullo ordine coacervare satis habuisset. Quae vero per librum de repugnantiis regnat ratio ut partim in ordinem res digerantur, partim inordinatae et inconexae relinquantur, eam a sani scriptoris mente abhorrere iudicamus, qui quidem in tota libri con- formatione a se ipse pendeat. Quae libri forma ut accuratius intel- legeretur argumentum per capita esset enarrandum, sed exemplis rem ostendere sufficiet. Quae igitur inde ἃ cp. 31 usque ad 40 cri- mina proferuntur, exemplum praebent disputationis suo ordine apte decurrentis: nam ὁ περὶ ϑεῶν λόγος his capitibus ita examinatur, αὖ ires illae divinitatis qualitates, τὸ εὐποιητικόν, τὸ ἄφϑαρτον, τὸ μα- κάριον deinceps iractentur. ^ Antecedunt autem theologiam ethica inde ἃ cp. 11, quae tamen haud raro alienis interrumpuntur, ut cp. 23, 24 et cp. 28,29. Nec non cp. 14,16 quamquam ad ethica pertinent, filum interrumpunt; his enim Plato et Aristoteles a Chrysippi repre- hensionibus defenduntur, quo vinculo res alioqui diversas scriptor comprehendit. lam cum etiam cp. 24 et 29 eiusdem disputationis vestigia appareant, quam alio libro longius se persecutum esse ipse Plutarchus testatur 1040 D (ἃ uiv oov ῥητέον ὑπὲρ Πλάτωνος ἐν ἄλλοις γέγραπται πρὸς αὐτὸν), his autem omissis cetera τὸν περὶ ἀγαϑῶν καὶ κακῶν καὶ περὶ σοφίας καὶ κακίας λόγον contineant, duos fontes a Plutarcho adhibitos esse suspicamur. Neque enim ordinem, quem ipse instituerat, aliena inserendo turbasse censendus est. Acce- dit quod, cum altero libro, qui,de communibus notitiis^ inscribitur, eadem fere ethica et theologica Stoicorum placita ita impugnentur, ut pleraque,repugnantiarum^ capita cum aliquo,communium noti- tiarum^ eapite simili comparari possint, — eorum quae additamenta esse docui in altero libro nee vola nec vestigium exstat. lam ad ipsas res a Plutarcho tractatas pergamus. Quo loco hoc statim mo-
nendum est, tot refutationes placitorum Stoicorum, et acumine et numero insignes, non videri ab ipso Plutarcho proprio Marte com- positas esse. Num probabile est Plutarchum, hominem doctum et assidua antiquorum lectione imbutum, quae a pristinis Stoicorum ad- versaris contra illos disputata erant neglexisse? Utrum probabilius est acutissimas Chrysippi et Antipatri refutationes easque maxime quae ad verba magis illorum quam ad rem spectant, post complura saecula inventa esse an ab ipsis illorum aequalibus et adversarüus acerrimis? Ín libro de comm. not. cp. 27 extr. post longiorem dispu- tationem, quae ad Stoicam περὶ τέλους doctrinam pertinet, haec addit Plutarchus: ἀλλὰ τοῦτο μέν εἰσιν oU πρὸς ᾿ἀντίπατρον οἴονται λέγε- σϑαι, μὴ πρὸς τὴν αἵρεσιν. Quid igitur? neseitne ipse Plutarchus quem philosophum impugnet? Famane accepit, ad cuiusnam philosophi doctrinam spectent argumenta ab ipso excogitata? Patet, ni fallor, hoe modo non posse loqui nisi eum, qui argumenta ab aliis tradita et accepta prodit.
Hine ad aliam rem eamque gravissimam facilis transitus.. Sci- licet mirum est, quod praeter ipsum Chrysippum unius fere Antipatri doctrina compluribus locis spectatur. Nam exceptis primis,repugnan- tiarum^ capitibus ne Zeno quidem et Cleanthes respiciuntur, eorum qui post Antipatrum fuerunt nulla omnino mentio occurrit. Quod quale sit ut accuratius intellegatur, facit locus imprimis memorabilis de repugn. ep. 38, ubi Plutarchus verba Antipatri affert ex libro de diis, quibus omnes philosophos diis ἀφϑαρσίαν tribuisse testatur. Dein Plutarchus haee verba infert: οὐδεὶς οὖν ἐστι τῶν πάντων ὃ Χρύσιππος κατ᾽ ᾿Αντίπατρον᾽ οὐδένα γὰρ οἴεται πλὴν τοῦ πυρὸς ἄφϑαρτον εἶναι τῶν ϑεῶν. Quibus verbis egregrium acumen inest, si ab aequale Antipatri contra Antipatrum et Chrysippum, nullum fere si contra sectam Stoicorum dieta sunt. Nam Chrysippus carpi- tur, quod ea, quae nemini philosophorum plaeuisse ipsius discipulus prodat, docuerit, Antipater carpitur quod principem scholae suae auc- torem neglexerit. Tales igitur cavillationes cum personas, non rem spectent, ab aequalibus profectas esse consentaneum est.
Iam quod antea diximus, argumenta a Plutarcho prolata non po- tuisse ex ipsius officina prodire, etiam singulis exemplis probabimus. Conferendum igitur,comm. notitiarum* cp. 35, quo de igne mundi semine agitur (τὸ σπέρμα πλέον εἶναι καὶ μεῖξον ἢ τὸ γεννώμενον ἐξ αὐτοῦ) cum Philonis personati de incorr. mundi ep. 19 p. 251, 156. Bern, ut intellegatur vetusto argumento Plutarchum uti; nam quae hoc capite continentur Peripatetico primi a. Chr. saeculi tribuenda esse, demonstravi in Wilamowitzii Quaestionum philologiearum tom. XI.
Conferenda porro ea, quae Cicero in tertio de natura deorum (i. e. Clitomaehus) ep. 26—40 eontra providentiam Stoicorum deorum dis- putat eum iis quae utroque libro Plutarchus exhibet,comm. notitia- rum" ep. 931—394,repugnantiarum* ep. 30—37. Nam cum universa pugnandi ratio conspirat, tum singula quaedam notari possunt, quae eundem utriusque commentationis auctorem quasi digito monstrant. Velut in utroque Plutarchi libro (de comm. not. ep. 38, de repugn. ep. 31) eum in stultitia summa seeundum Stoicos miseria sit, ommes fere homines stultos, immo insanos esse a providentia alienum de- monstratur δὶ γοῦν οἵ ϑεοὶ μεταβαλλόμενον βλάπτειν ἐϑέλοιεν ἡμᾶς — -- οὐκ ἂν δύναιντο διαϑεῖναι χεῖρον ἢ νῦν ἔχομεν. Cf. Ciceronis verba ep. 82,19:,Nam si stultitia — — - immortalibus dicitis et ep. 28,71,Quid enim potius hominibus dedissent, si iis nocere vo- luissent?* — — Porro conferatur Ciceronis ep. 30 de virtute non a diis data et de lovis nominibus cum verbis Plutarchi de repugn. ep. 31 Εἴπερ οὖν ὃ ϑεός etc. et comm. not. ep. 32 inde a verbis εἰ δὲ ἀναι- ροῦσι usque ad finem capitis.
Plures etiam inter utrumque scriptorem similitudines possim ostendere; sed quae adhuc protulimus sufficiunt, ut ceteras quoque argumentationes non ab ipso Plutarcho inventas esse probetur.,RHe- pugnantiarum^ ep. 10 Plutarchus iudicium fert de duobus Chrysippi libris, quibus τὴν Συνήϑειαν altero impugnaverat, altero defenderat; ἐκεῖνο δὲ ἀληϑὲς ὅτι βουληϑεὶς αὖϑις συνειπεῖν τῇ συνηϑείᾳ ivàc- ἕστερος γέγονεν ἑαυτοῦ καὶ τὸ σύνταγμα τοῦ συντάγματος μαλακώ.- τερον. Quodsi ipsius Plutarchi hoc esse iudicium opinaris, cf. Cic. Acad. priora II 27, 81,ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse^ et ibidem 24, 15.
Multa quoque apud Alexandrum inveniuntur eum in quaestioni bus ceterisque scriptis minoribus tum in commentariis quae eum Plu- tarcheis aliquatenus conspirent, ut quaest. I l4 ὅτι x«9' οὺς μόνον τὸ καλὸν ἀγαϑόν ἐστιν, οὐδὲν οἱ ϑεοὶ τοῖς ἀνθρώποις παρέχουσιν ἀγαϑόν cum loco supra memorato, quaest. I4 de fato cum,repugn." ep. 46 et multa quae enumerare longum est. Cum vero Alexandrum ex Plutarcho hausisse et per se et propter rationem similitudinis eogi- tari nequeat, quae ad materiam magis quam ad formam argumenta- tionum pertinet, immo probabile sit pleraque antiquiorum Peripateti- corum et Aecademicorum libris Alexandrum debere, haee quoque suspicionem nostram confirmant. Unum etiam Galeni loeum addere libet de Hippocr. et Plat. plac. IV p. 351 Mü. En ipsa Galeni verba: Περὶ δὲ τοῦ μὴ φροντίζειν τῆς πρὸς ἑαυτὸν ἐναντιολογίας αὐτὸν (scil. τὸν Χρύσιππον) ἔχων ἔτι μύρια λέγειν, ἃ τάχα ἂν καὶ ὕστερον, εἰ
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.