Capítulo 7 de 27
Pars secunda - De natura et origine mentis · 6
Illa, quæ omnibus communia, quæque æque in parte ac in toto sunt, non possunt concipi nisi adæquate.
Sit A aliquid, quod omnibus corporibus commune, quodque æque in parte cujuscunque corporis ac in toto est. Dico A non posse concipi nisi adæquate. Nam ejus idea (per Coroll. Prop. 7 hujus) erit necessario in Deo adæquata, tam quatenus ideam Corporis humani, quam quatenus ideas habet ejusdem affectionum, quæ (per Prop. 16, 25 et 27 hujus) tam Corporis humani quam corporum externorum naturam ex parte involvunt; hoc est (per Prop. 12 et 13 hujus), hæc idea erit necessario in Deo adæquata, quatenus Mentem humanam constituit, sive quatenus ideas habet, quæ in Mente humana sunt; Mens igitur (per Coroll. prop. 11 hujus) A necessario adæquate percipit, idque tam quatenus se, quam quatenus suum, vel quodcunque externum corpus percipit, nec A alio modo potest concipi. Q. E. D.
Hinc sequitur, dari quasdam ideas, sive notiones, omnibus hominibus communes; nam (per Lem. II) omnia corpora in quibusdam conveniunt, quæ (per Prop. præced.) ab omnibus debent adæquate, sive clare et distincte percipi.
Id[6], quod Corpori humano et quibusdam corporibus externis, a quibus Corpus humanum affici solet, commune est et proprium, quodque in cujuscunque horum parte æque est ac in toto, ejus etiam idea erit in Mente adæquata.
Sit A id, quod Corpori humano et quibusdam corporibus externis commune est et proprium, quodque æque in humano Corpore ac in iisdem corporibus externis, et quod denique æque in cujuscunque corporis externi parte ac in toto est. Ipsius A dabitur in Deo idea adæquata (per Coroll. Prop. 7 hujus), tam quatenus ideam Corporis humani, quam quatenus positorum corporum externorum ideas habet. Ponatur jam humanum Corpus a corpore externo affici per id, quod cum eo habet commune, hoc est ab A: hujus affectionis idea proprietatem A involvet (per Prop. 16 hujus), atque adeo (per idem Coroll. Prop. 7 hujus) idea hujus affectionis, quatenus proprietatem A involvit, erit in Deo adæquata, quatenus idea Corporis humani affectus est; hoc est (per Prop. 13 hujus) quatenus Mentis humanæ naturam constituit; adeoque (per Coroll. Prop. 11 hujus) hæc idea est etiam in Mente humana adæquata. Q. E. D.
Hinc sequitur, quod Mens eo aptior est ad plura adæquate percipiendum, quo ejus Corpus plura habet cum aliis corporibus communia.
Quæcunque ideæ in Mente sequuntur ex ideis, quæ in ipsa sunt adæquatæ, sunt etiam adæquatæ.
patet. Nam cum dicimus, in Mente humana ideam sequi ex ideis, quæ in ipsa sunt adæquatæ, nihil aliud dicimus (per Coroll. Prop. 11 hujus), quam quod in ipso Divino intellectu detur idea, cujus Deus est causa, non quatenus infinitus est, nec quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus est, sed quatenus tantum humanæ Mentis essentiam constituit.
His causam Notionum, quæ Communes vocantur; quæque ratiocini nostri fundamenta sunt, explicui. Sed aliæ quorundam axiomatum sive notionum communium[7] causæ dantur, quas hac nostra methodo explicare e re foret; ex iis namque constaret, quænam notiones præ reliquis utiliores, quænam vero vix ullius usus essent. Deinde quænam communes, et quænam iis tantum, qui præjudiciis non laborant, claræ et distinctæ, et quænam denique male fundatæ sint. Præterea constaret, unde notiones illas, quas Secundas vocant, et consequenter axiomata, quæ in iisdem fundantur, suam duxerunt originem, et alia, quæ circa hæc aliquando meditatus sum. Sed quoniam hæc alii dicavi Tractatui, et etiam, ne propter nimiam hujus rei prolixitatem fastidium crearem, hac re hic supersedere decrevi. Attamen ne quid horum omittam, quod scitu necessarium sit, causas breviter addam, ex quibus terinini Transcendentales dicti suam duxerunt originem, ut Ens, Res, Aliquid. Hi termini ex hoc oriuntur, quod scilicet humanum Corpus, quandoquidem limitatum est, tantum est capax certi imaginum numeri (quid imago sit explicui in Schol. Prop. 17 hujus) in se distincte simul formandi; qui si excedatur, hæ imagines confundi incipient; et si hic imaginum numerus, quarum Corpus est capax, ut eas in se simul distincte formet, longe excedatur, omnes inter se plane confundentur. Cum hoc ita se habeat, patet ex Coroll. Prop. 17 et Prop. 18 hujus, quod Mens humana tot corpora distincte simul imaginari poterit, quot in ipsius Corpore imagines possunt simul formari. At ubi imagines incorpore plane confunduntur, Mens etiam omnia corpora confuse sine ulla distinctione imaginabitur, et quasi sub uno attributo comprehendet, nempe sub attributo Entis, Rei, etc. Potest hoc etiam ex eo deduci, quod imagines non semper æque vigeant, et ex aliis causis his analogis, quas hic explicare non est opus; nam ad nostrum, ad quem collineamus, scopum unam tantum sufficit considerare. Nam omnes huc redeunt, quod hi termini ideas significent summo gradu confusas. Ex similibus deinde causis ortæ sunt notiones illæ, quas Universales vocant, ut Homo, Equus, Canis, etc. videlicet[8], quia in Corpore humano tot imagines ex. gr. hominum formantur simul, ut vim imaginandi, non quidem penitus, sed eo usque tamen superent, ut singulorum parvas differentias (videlicet uniuscujusque colorem magnitudinem, etc.) eorumque determinatum numerum Mens imaginari nequeat, et id tantum, in quo omnes, quatenus Corpus ab iisdem afficitur, conveniunt, distincte imaginetur; nam ab eo Corpus maxime[9], scilicet ab unoquoque singulari, affectum fuit; atque hoc nomine hominis exprimit, hocque de infinitis singularibus prædicat. Nam singularium determinatum numerum, ut diximus, imaginari nequit. Sed notandum, has notiones non ab omnibus eodem modo formari, sed apud unumquemque variare pro ratione rei, a qua Corpus affectum sæpius fuit, quamque facilius Mens imaginatur vel recordatur. Ex. gr. qui sæpius cum admiratione hominum staturam contemplati sunt, sub nomine hominis intelligent animal erectæ staturæ; qui vero aliud assueti sunt contemplari, aliam hominum communem imaginem formabunt, nempe, hominem esse animal risibile; animal bipes sine plumis; animal rationale; et sic de reliquis unusquisque pro dispositione sui corporis rerum universales imagines formabit. Quare non mirum est quod inter Philosophos, qui res naturales per solas rerum imagines explicare voluerunt, tot sint ortæ controversiæ.
Ex omnibus supra dictis clare apparet, nos multa percipere, et notiones universales formare I° ex singularibus, nobis per sensus mutilate, confuse, et sine ordine ad intellectum repræsentais (Vide Coroll. Prop. 29 hujus): et ideo tales perceptiones cognitionem ab experientia vaga vocare consuevi; II° ex signis, ex. gr. ex eo, quod auditis aut lectis quibusdam verbis rerum recordemur, et earum quasdam ideas formemus similes iis, per quas res imaginamur (Vide Schol. Prop. 18 hujus). Utrumque hune res contemplandi modum cognitionem primi generis, opinionem, vel Imaginationem in posterum vocalio; III° denique ex eo, quod notiones communes, rerumque proprietatum ideas adæquatas habemus (Vide Coroll. Prop. 38 et 39 cum ejus Coroll. et Prop. 40 hujus); atque hunc Rationem et secundi generis cognitionem vocabo. Præter hæc duo cognitionis genera datur, ut in sequentihus ostendam, aliud tertium, quod Scientiam Intuitivam vocabimus. Atque hoc cognoscendi genus procedit ab adæquata idea essentiæ formalis quorundam Dei attributorum ad adæquatam cognitionem essentiæ rerum. Hæc omnia unius rei exemplo explicabo. Dantur ex. gr. tres numeri, ad quartum obtinendum, qui sit ad tertium ut secundus ad primum. Non dubitant mercatores secundum in tertium ducere, et productum per primum dividere; quia scilicet ea, quæ a magistro, absque ulla demonstratione audiverunt, nondum tradiderunt oblivioni, vel quia id sæpe in numeris simplicissimis experti sunt, vel ex vi Demonstrationis Prop. 19 lib. VII Euclid., nempe ex communi proprietate proportionalium. At in numeris simplicissimis nihil horum opus est. Ex. gr. datis numeris 1, 2, 3, nemo non videt, quartum numerum proportionalem esse 6, atque hoc multo clarius, quia ex ipsa ratione, quam primum ad secundum habere uno intuitu videmus, ipsum quartum concludimus.
Cognitio primi gencris unica est falsitatis causa, secundi autem et tertii est necessario vera.
Ad primi generis cognitionem illas omnes ideas diximus in præced. Schol. pertinere, quæ sunt inadæquatæ et confusæ; atque adeo (per Prop. 35 hujus) hæc cognitio unica est falsitatis causa. Deinde ad cognitionem secundi et tertii illas pertinere diximus, quæ sunt adæquatæ; adeoque (per Prop. 34 hujus) est necessario vera. Q. E. D..
Secundi et tertii, et non primi generis cognitio docet nos verum a falso distinguere.
Hæc Propositio per se patet. Qui enim inter verum et falsum scit distinguere, debet adæquatam veri et falsi habere ideam; hoc est (per 2 Schol. Prop. 40 hujus), verum et falsum secundo aut tertio cognitionis genere cognoscere.
Qui veram habet ideam, simul scit se veram habere ideam, nec de rei veritate potest dubitare.
Idea vera in nobis est illa, quæ in Deo, quatenus per naturam Mentis humanæ explicatur, est adæquata (per Coroll. Prop. 11 hujus). Ponamus itaque, dari in Deo, quatenus per naturam Mentis humanæ explicatur, ideam adæquatam A. Hujus ideæ debet necessario dari etiam in Deo idea, quæ ad Deum eodem modo refertur ac idea A (per Prop. 20 hujus, cujus Demonstratio universalis est). At idea A ad Deum referri supponitur, quatenus per naturam Mentis humanæ explicatur; ergo etiam idea ideæ A ad Deum eodem modo debet referri; hoc est (per idem Coroll. Prop. 11 hujus), hæc adæquata idea ideæ A erit in ipsa Mente, quæ ideam adæquatam A habet; adeoque qui adæquatam habet ideam, sive (per Prop. 34 hujus) qui vere rem cognoscit, debet simul suæ cognitionis adæquatam habere ideam, sive veram cognitionem; hoc est (ut per se manifestum), debet simul esse certus. Q. E. D.
In Scholio Propositions 21 hujus Partis explicui, quid sit idea ideæ; sed notandum, præcedentem Propositionem per se satis esse manifestam. Nam nemo, qui veram habet ideam, ignorat veram ideam summam certitudinem involvere; veram namque habere ideam nihil aliud significat quam perfecte sive optime rem cognoscere; nec sane aliquis de hac re dubitare potest, nisi putet, ideam quid mutum instar picturæ in tabula, et non modum cogitandi esse, nempe ipsum intelligere; et, quæso, quis scire potest, se rem aliquam intelligere, nisi prius rem intelligat? hoc est, quis potest scire, se de aliqua re certum esse, nisi prius de ea re certus sit? Deinde quid idea vera clarius et certius dari potest, quod norma sit veritatis? Sane sicut lux seipsam et tenebras manifestat, sic veritas norma sui et falsi est. Atque his me ad has quæstiones respondisse puto, nempe: si idea vera, quatenus tantum dicitur cum suo ideato convenire, a falsa distinguitur; nihil ergo realitatis aut perfectionis idea vera habet præ falsa (quandoquidem per solam denominationem extrinsecam distinguuntur) et consequenter neque etiam homo, qui veras, præ illo, qui falsas tantum ideas habet[10]? Deinde, undefit, ut homines falsas habeant ideas? Et denique, unde aliquis certo scire potest, se ideas habere, quæ cum suis ideatis conveniant? At has, inquam, quæstiones me jam respondisse puto. Nam quod ad differentiam inter ideam veram et falsam attinet, constat ex Propositione 35 hujus, illam ad hanc sese habere, ut ens ad non ens. Falsitatis autem causas a Propositione 19 usque ad 35 cum ejus Scholio clarissime ostendi. Ex quibus etiam apparet, quid homo, qui veras habet ideas, homini, qui non nisi falsas habet, intersit. Quod denique ultimum attinet, nempe, undenam homo scire potest se habere ideam, quæ cum suo ideato conveniat; id modo satis superque ostendi, ex hoc solo oriri, quod ideam habet, quæ cum suo ideato convenit, sive quod veritas sui sit norma. His adde, quod Mens nostra quatenus res vere percipit, pars et infiniti Dei intellectus (per Coroll. Prop. 11 hujus); adeoque tam necesse est, ut Mentis claræ et distincte ideæ veræ sint, ac Dei ideæ.
De natura Rationis non est, res ut contingentes, sed ut necessarias contemplari.
De natura Rationis est, res vere percipere (per Prop. 41 hujus) nempe (par Ax. 6 p. I) ut in se sunt, hoc est (per Prop. 29 p. I) non ut contingentes, sed ut necessarias. Q. E. D.
Hinc sequitur, a sola imaginatione pendere, quod res, tam respectu præteriti quam futuri, ut contingentes contemplemur.
Qua autem ratione hoc fiat, paucis explicabo. Ostendimus supra (Prop. 17 hujus cum ejus Coroll.), Mentem, quamvis res non existant, eas tamen semper ut sibi præsentes imaginari, nisi causæ occurrant, quæ earum præsentem existentiam secludant. Deinde (Prop. 18 hujus) ostendimus, quod, si Corpus humanum semel a duobus corporibus externis simul affectum fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur, hoc est, ambo ut sibi præsentia contemplabitur, nisi causæ occurrant, quæ eorum præsentem existentiam secludant. Præterea nemo dubitat, quin etiam tempus imaginemur, nempe ex eo, quod corpora alia aliis tardius, vel celerius, vel æque celeriter moveri imaginemur. Ponamus itaque puerum, qui heri prima vice hora matutina viderit Petrum, meridiana autem Paulum, et vespertina Simeonem, atque hodie iterum matutina hora Petrum. Ex Propositione 18 hujus patet, quod simulac matutinam lucem videt, illico solem eandem cæli, quam die præcedenti, viderit, partem percurrentem, sive diem integrum, et simul cum tempore matutino Petrum, cum meridiano autem Paulum, et cum vespertino Simeonem imaginabitur, hoc est, Pauli et Simeonis existentiam cum relatione ad futurum tempus imaginabitur; et contra, si hora vespertina Simeonem videat, Paulum et Petrum ad tempus præteritum referet, eosdem scilicet simul cum tempore præterito imaginando; atque hæc eo constantius, quo sæpius eos eodem hoc ordine viderit. Quod si aliquando contingat, ut alia quadam vespera loco Simeonis Jacobum videat, tum sequenti mane cum tempore vespertino jam Simeonem, jam Jacobum, non vero ambos simul imaginabitur. Nam alterutrum tantum, non autem ambos simul tempore vespertino vidisse supponitur. Fluctuabitur itaque ejus imaginatio, et cum futuro tempore vespertino jam hunc jam illum imaginabitur, hoc est, neutrum certo, sed utrumque contingenter futurum contemplabitur. Atque hæc imaginationis fluctuatio eadem erit, si imaginatio rerum sit, quas eodem modo cum relations ad tempus præteritum vel præsens contemplamur; et consequenter res, tam ad tempus præsens quam ad præteritum vel futurum relatas ut contingentes imaginabimur.
De natura Rationis est, res sub quadam æternitatis specie percipere.
De natura enim Rationis est, res ut necessarias, et non ut contingentes contemplari (per Prop. præced.). Hanc autem rerum necessitatem (per Prop. 41 hujus) vere, hoc est (per Axiom. 6 p. I) ut in se est, percipit. Sed (per Prop. 16 p. I) hæc rerum necessitas est ipsa Dei æternæ naturæ necessitas. Ergo de natura Rationis est, res sub hac æternitatis specie contemplari. Adde, quod fundamenta Rationis notiones sint (per Prop. 38 hujus), quæ illa explicant, quæ omnibus communia sunt, quæque (per Prop. 37 hujus) nullius rei singularis essentiam explicant; quæque propterea absque ulla temporis relatione, sed sub quadam æternitatis specie debent concipi. Q. E. D.
Unaquæque cujuscunque corporis, vel rei singularis actu existentis, idea Dei æternam et infinitam essentiam necessario involvit.
Idea rei singularis, actu existentis, ipsius rei tam essentiam quam existentiam necessario involvit (per Coroll. Prop. 8 hujus): At res singulares (per Prop. 15 p. I) non possunt sine Deo concipi; sed, quia (per Prop. 6 hujus) Deum pro causa habent, quatenus sub attributo consideratur, cujus res ipsæ modi sunt, debent necessario earum ideæ (per Axiom. 4 p. I) ipsarum attributi conceptum, hoc est (per Defin. 6 p. I) Dei æternam et infinitam essentiam involvere. Q. E. D.
Hic per existentiam non intelligo durationem, hoc est existentiam, quatenus abstracte concipitur, et tanquam quædam quantitatis species. Nam loquor de ipsa natura existentiæ, quæ rebus singularibus tribuitur propterea, quod ex æterna necessitate Dei naturæ infinita infinitis modis sequuntur (vide Prop. 16 p. I). Loquor, inquam, de ipsa existentia rerum singularium, quatenus in Deo sunt. Nam, etsi unaquaeque ab alia re singulari determinetur ad certo modo existendum, vis tamen, qua unaquæque in existendo perseverat, ex æterna necessitate naturæ Dei sequitur. Qua de re vide Coroll. Prop. 24 p. I
Cognitio æternæ et infinitæ essentiæ Dei, quam unaquæque idea involvit est adæquata et perfecta.
Demonstratio præcedentis Propositionis universalis est, et, sive res ut pars sive ut totum consideretur, ejus idea, sive totius sit sive partis (per Prop. præced.), Dei æternam et infinitam essentiam involvet. Quare id, quod cognitionem æternæ et infinitiæ essentiæ Dei dat, omnibus commune, et æque in parte ac in toto est, adeoque (per Prop. 38 hujus) erit hæc cognitio adæquata. Q. E. D.
Mens humana adæquatam habet cognitionem æternæ et infinitæ essentiæ Dei.
Mens humana ideas habet (per Prop. 22 hujus), ex quibus (per Prop. 23 hujus) se suumque Corpus (per Prop. 19 hujus) et (per Coroll. 1 Prop. 16 et per Prop. 17 hujus) corpora externa, ut actu existentia, percipit; adeoque (per Prop. 45 et 46 hujus) cognitionem æternae et infinitæ essentiæ Dei habet adæquatam. Q. E. D.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.