Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 3 de 27

Pars secunda - De natura et origine mentis · 2

Unumquodque enim attributum per se absque alio concipitur (per Prop. 10 p. I). Quare uniuscujusque attributi modi conceptum sui attributi, non autem alterius involvunt; adeoque (per Axiom. 4 p. I) Deum, quatenus sub illo attributo, cujus modi sunt, et non quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa habent. Q. E. D.

Hinc sequitur, quod esse formale rerum, quæ modi non sunt cogitandi, non sequitur ideo ex divina natura, quia res prius cognovit; sed eodem modo eademque necessitate res ideatæ ex suis attributis consequuntur et concluduntur, ac ideas ex attributo Cogitationis consequi ostendimus.

Ordo et connexio idearum idem est, ac ordo et connexio rerum.

patet ex Ax. 4 p. I. Nam cujuscunque causati idea a cognitione causæ, cujus est effectus, dependet.

Hinc sequitur, quod Dei cogitandi potentia æqualis est ipsius actuali agendi potentiæ. Hoc est, quicquid ex infinita Dei natura sequitur formaliter, id omne ex Dei idea eodem ordine eademque connexione sequitur in Deo objective.

Hic, antequam ulterius pergamus, revocandum nobis in memoriam est id, quod supra ostendimus; nempe quod quicquid ab infinito intellectu percipi potest tanquam substantiæ essentiam constituens, id omne ad unicam tantum substantiam pertinet, et consequenter quod substantia cogitans et substantia extensa una eademque est substantia, quæ jam sub hoc, jam sub illo attributo comprehenditur. Sic etiam modus extensionis et idea illius modi una eademque est res, sed duobus modis expressa; quod quidam Hebræorum quasi per nebulam vidisse videntur, qui scilicet statuunt, Deum, Dei intellectum, resque ab ipso intellectas, unum et idem esse. Ex. gr. circulus in Natura existens, et idea circuli existentis, quæ etiam in Deo est, una eademque est res, quæ per diversa attributa explicatur; et ideo sive Naturam sub attributo Extensionis, sive sub attributo Cogitationis, sive sub alio quocunque concipiamus, unum eundemque ordinem, sive unam eandemque causarum connexionem, hoc est easdem res, invicem sequi reperiemus. Nec ulla alia de causa dixi, quod Deus sit causa ideæ ex. gr. circuli quatenus tantum est res cogitans, et circuli quatenus tantum est res extensa, nisi quia esse formale ideæ circuli non nisi per alium cogitandi modum, tanquam causam proximam et ille iterum per alium, et sic in infinitum, potest percipi; ita ut, quamdiu res ut cogitandi modi considerantur, ordinem totius Naturæ, sive causarum connexionem, per solum Cogitationis attributum explicare debemus; et quatenus ut modi Extensionis considerantur, ordo etiam totius Naturæ per solum Extensionis attributum explicari debet, et idem de aliis attributis intelligo. Quare rerum, ut in se sunt, Deus revera est causa quatenus infinitis constat attributis; nec impræsentiarum hæc clarius possum explicare.

Ideæ rerum singularium, sive modorum, non existentium ita debent comprehendi in Dei infinita idea, ac rerum singularium, sive modorum, essentiæ formales in Dei attributis continentur.

Hæc Propositio patet ex præcedenti; sed intelligitur clarius ex præcedenti Scholio.

Hinc sequitur, quod, quamdiu res singulares non existunt, nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur, earum esse objectivum, sive ideæ, non existunt, nisi quatenus infinita Dei idea existit; et ubi res singulares dicuntur existere, non tantum quatenus in Dei attributis comprehenduntur, sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideæ etiam existentiam, per quam durare dicuntur, involvent.

Si quis ad uberiorem hujus rei explicationem exemplum desideret, nullum sane dare potero, quod rem, de qua hic loquor, utpote unicam, adæquate explicet; conabor tamen rem, ut fieri potest, illustrare. Nempe circulus talis est naturæ, ut omnium linearum rectarum, in eodem sese invicem secantium, rectangula facta a[3] segmentis sint inter se æqualia; quare in circulo infinita inter se æqualia rectangula continentur; attamen nullum eorum potest dici existere, nisi quatenus circulus existit, nec etiam alicujus horum rectangulorum idea potest dici existere, nisi quatenus in circuli idea comprehenditur. Concipiantur jam ex infinitis illis duo tantum, nempe E et D existere. Sane eorum etiam ideæ jam non tantum existunt, quatenus solummodo in circuli idea comprehenduntur; sed etiam, quatenus illorum rectangulorum existentiam involvunt; quo fit, ut a reliquis reliquorum rectangulorum ideis distinguantur.

Idea rei singularis, actu existentis, Deum pro causa habet, non quatenus infinitus est, sed quatenus alia rei singularis actu existentis idea affectus consideratur, cujus etiam Deus est causa, quatenus alia tertia affectus est et sic in infinitum.

Idea rei singularis, actu existentis, modus singularis cogitandi est, et a reliquis distinctus (per Coroll. et Schol. Prop. 8 hujus); adeoque (per Prop. 6 hujus) Deum, quatenus est tantum res cogitans, pro causa habet. At non (per Prop. 28 p. I), quatenus est res absolute cogitans, sed quatenus alio cogitandi modo affectus consideratur; et hujus etiam Deus est causa, quatenus alio affectus est, et sic in infinitum. Atqui ordo et connexio idearum (per Prop. 7 hujus) idem est ac ordo et connexio causarum; ergo unius singularis ideæ alia idea, sive Deus, quatenus alia idea affectus consideratur, est causa, et hujus etiam, quatenus alia, affectus est, et sic in infinitum. Q. E. D.

Quicquid in singulari cujuscunque ideæ objecto contingit ejus datur in Deo cognitio, quatenus tantum ejusdem objecti ideam habet.

Quicquid in objecto cujuscunque ideæ contingit, ejus datur in Deo idea (per Prop. 3 hujus) non quatenus infinitus est, sed quatenus alia rei singularis idea affectus consideratur (per præced. Prop.); sed (per Prop. 7 hujus) ordo et connexio idearum idem est ac ordo et connexio rerum; erit ergo cognitio ejus, quod in singulari aliquo objecto contingit, in Deo, quatenus tantum ejusdem objecti habet ideam. Q. E. D.

Ad essentiam hominis non pertinet esse substantiæ, sive substantia formam hominis non constituit.

Esse enim substantiæ involvit necessariam existentiam (per Prop. 7 p. I). Si igitur ad hominis essentiam pertinet esse substantiæ, data ergo substantia daretur necessario homo (per Defin. 2 hujus), et consequenter homo necessario existeret, quod (per Ax. 1 hujus) est absurdum. Ergo etc. Q. E. D.

Demonstratur etiam hæc Propositio ex Propositione 5 p. I, nempe quod duæ ejusdem naturæ substantiæ non dentur. Cum autem plures homines existere possint, ergo id, quod hominis formam constituit, non est esse substantiæ. Patet præterea hæc Propositio ex reliquis substantiæ proprietatibus, videlicet, quod substantia sit sua natura. infinita, immutabilis, indivisibilis etc., ut facile unusquisque videre potest.

Hinc sequitur, essentiam hominis constitui a certis Dei attributorum modificationibus. Nam esse substantiæ (per Prop. præced.) ad essentiam hominis non pertinet. Est ergo (per Prop. 15 p. I) aliquid, quod in Deo est, et quod sine Deo nec esse nec concipi potest, sive (per Coroll. Prop. 25 p. I) affectio, sive modus, qui Dei naturam certo et determinato modo exprimit.

Omnes sane concedere debent, nihil sine Deo esse neque concipi posse. Nam apud omnes in confesso est, quod Deus omnium rerum, tam earum essentiae quam earum existentiæ, unica est causa; hoc est, Deus non tantum est causa rerum secundum fieri, ut ajunt, sed etiam secundum esse. At interim plerique id ad essentiam alicujus rei pertinere dicunt, sine quo res nec esse nec concipi potest; adeoque vel naturam Dei ad essentiam rerum creatarum pertinere, vel res creatas sine Deo vel esse vel concipi posse credunt, vel, quod certius est, sibi non satis constant. Cujus rei causam fuisse credo, quod ordinem Philosophandi non tenuerint. Nam naturam divinam, quam ante omnia contemplari debebant, quia tam cognitione quam natura prior est, ordine cognitionis ultimam, et res, quæ sensuum objecta vocantur, omnibus priores esse crediderunt; unde factum est, ut, dum res naturales contemplati sunt, de nulla re minus cogitaverint, quam de divina natura, et cum postea animum ad divinam naturam contemplandum appulerint, de nulla re minus cogitare potuerint, quam de primis suis figmentis, quibus rerum naturalium cognitionem superstruxerant, utpote quæ ad cognitionem divinæ naturæ nihil juvare poterant; adeoque nihil mirum, si sibi passim contradixerint. Sed hoc mitto. Nam meum intentum hic tantum fuit, causam reddere, cur non dixerim, id ad essentiam alicujus rei pertinere, sine quo res nec esse nec concipi potest; nimirum quia res singulares non possunt sine Deo esse nec concipi, et tamen Deus ad earum essentiam non pertinet; sed id necessario essentiam alicujus rei constituere dixi, quo dato res ponitur, et quo sublato res tollitur: vel id, sine quo res, et vice versa id, quod sine re, nec esse nec concipi potest.

Primum, quod actuale Mentis humanæ esse constituit, nihil aliud est, quam idea rei alicujus singularis actu existentis.

Essentia hominis (per Coroll. præced. Prop.) a certis Dei attributorum modis constituitur; nempe (per Axioma 2 hujus) a modis cogitandi, quorum omnium (per Axiom. 3 hujus) idea natura prior est, et ea data reliqui modi (quibus, scilicet idea natura prior est), in eodem debent esse individuo (per idem Axioma); atque adeo idea primum est, quod humanæ Mentis esse constituit. At non idea rei non existentis. Nam tum (per Coroll. Prop. 8 hujus) ipsa idea non posset dici existere; erit ergo idea rei actu existentis. At non rei infinitæ. Res namque infinita (per Prop. 21 et 22 p. I) debet semper necessario existere; atqui hoc (per Axiom. 1 hujus) est absurdum; ergo primum, quod esse humanæ Mentis actuale constituit, est idea rei singularis actu existentis. Q. E. D.

Hinc sequitur, Mentem humanam partem esse infiniti intellectus Dei; ac proinde cum dicimus, Mentem humanam hoc vel illud percipere, nihil aliud dicimus, quam quod Deus non quatenus infinitus est, sed quatenus per naturam humanæ Mentis explicatur, sive quatenus humanæ Mentis essentiam constituit, hanc vel illam habet ideam; et cum dicimus Deum hanc vel illam ideam habere, non tantum quatenus naturam humanæ Mentis constituit, sed quatenus simul cum Mente humana alterius rei etiam habet ideam, tum dicimus Mentem humanam rem ex parte, sive inadæquate percipere.

Hic sine dubio Lectores hærebunt, multaque comminiscentur, quæ moram injiciant, et hac de causa ipsos rogo, ut lento gradu mecum pergant, nec de his judicium ferant, donec omnia perlegerint.

Quicquid in objecto ideæ humanam Mentem constituentis contingit, id ab humana Mente debet percipi, sive ejus rei dabitur in Mente necessario idea: Hoc est, si objectum ideæ humanam Mentem constituentis sit corpus, nihil in eo corpore poterit contingere, quod a Mente non percipiatur.

Quicquid enim in objecto cujuscunque ideæ contingit, ejus rei datur necessario in Deo cognitio (per Coroll. Prop. 9 hujus), quatenus ejusdem objecti idea affectus consideratur, hoc est (per Prop. 11 hujus), quatenus mentem alicujus rei constituit. Quicquid igitur in objecto ideæ humanam Mentem constituentis contingit, ejus datur necessario in Deo cognitio, quatenus naturam humanæ Mentis constituit, hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), ejus rei cognitio erit necessario in Mente, sive Mens id percipit. Q. E. D.

Hæc Propositio patet etiam et clarius intelligitur ex Schol. Prop. 7 hujus, quod vide.

Objectum ideæ humanam Mentem constituentis est Corpus, sive certus extensionis modus actu existens, et nihil aliud.

Si enim Corpus non esset humanæ Mentis objectum, ideæ affectionum Corporis non essent in Deo (per Coroll. Prop. 9 hujus), quatenus Mentem nostram, sed quatenus alterius rei mentem constitueret; hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), ideæ affectionum Corporis non essent in nostra Mente. Atqui (per Axiom. 4 hujus) ideas affectionum Corporis habemus. Ergo objectum ideæ humanam Mentem constituentis est Corpus, idque (per Prop. 11 hujus) actu existens. Deinde, si præter Corpus etiam aliud esset Mentis objectum, cum nihil (per Prop. 36 p. I) existat, ex quo aliquis effectus non sequatur, deberet (per Prop. 11 hujus) necessario alicujus ejus effectus idea in Mente nostra dari; atqui (per Axiom. 5 hujus) nulla ejus idea datur. Ergo objectum nostræ Mentis est Corpus existens et nihil aliud. Q. E. D.

Hinc sequitur, hominem Mente et Corpore constare, et Corpus humanum, prout ipsum sentimus, existere.

Ex his non tanturn intelligimus, Mentem humanam unitam esse Corpori, sed etiam, quid per Mentis et Corporis unionem intelligendum sit. Verum ipsam adæquate, sive distincte, intelligere nemo poterit, nisi prius nostri Corporis naturam adæquate cognoscat. Nam ea, quæ hucusque ostendimus, admodum communia sunt, nec magis ad homines quam ad reliqua Individua pertinent, quæ omnia, quamvis diversis gradibus, animata tamen sunt. Nam cujuscunque rei datur necessario in Deo idea, cujus Deus est causa, eodem modo ac humani Corporis ideæ: atque adeo, quicquid de idea humani Corporis diximus, id de cujuscunque rei idea necessario dicendum est. Attamen nec etiam negare possumus ideas inter se, ut ipsa objecta, differre unamque alia præstantiorem esse, plusque realitatis continere, prout objectum unius objecto alterius præstantius est, plusque realitatis continet; ac propterea ad determinandum, quid Mens humana reliquis intersit, quidque reliquis præstet, necesse nobis est ejus objecti, ut diximus, hoc est, Corporis humani naturam cognoscere. Eam autem hic explicare nec possum, nec id ad ea, quæ demonstrare volo necesse est. Hoc tamen in genere dico, quo Corpus aliquod reliquis aptius est ad plura simul agendum vel patiendum, eo ejus Mens reliquis aptior est ad plura simul percipiendum; et quo unius corporis actiones magis ab ipso solo pendent, et quo minus alia corpora cum eodem in agendo concurrunt, eo ejus mens aptior est ad distincte intelligendum. Atque ex his præstantiam unius mentis præ aliis cognoscere possumus: deinde causam etiam videre, cur nostri Corporis non nisi admodum confusam habeamus cognitionem, et alia plura, quæ in sequentibus ex his deducam. Qua de causa operæ pretium esse duxi, hæc ipsa accuratius explicare et demonstrare, ad quod necesse est, pauca de natura corporum præmittere.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

Pars secunda - De natura et origine mentis · 2 · Ética demostrada según el orden geométrico — Baruch Spinoza · The Conscious Library