Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 20 de 27

Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 3

His paucis humanæ impotentiæ et inconstantiæ causas, et cur homines Rationis præcepta non servent, explicui. Superest jam, ut ostendam, quid id sit, quod Ratio nobis præscribit, et quinam affectus cum Rationis humanæ regulis conveniant, quinam contra iisdem contrarii sint. Sed antequam hæc prolixo nostro Geometrico ordine demonstrare incipiam, lubet ipsa Rationis dictamina hic prius breviter ostendere, ut ea, quæ sentio, facilius ab unoquoque percipiantur. Cum Ratio nihil contra Naturam postulet, postulat ergo ipsa, ut unusquisque seipsum amet, suum utile, quod revera utile est, quærat, et id omne, quod hominem ad majorem perfectionem revera ducit, appetat, et absolute, ut unusquisque suum esse, quantum in se est, conservare conetur. Quod quidem tam necessario verum est, quam quod totum sit sua parte majus (Vide Prop. 4 p. III). Deinde, quandoquidem virtus (per Defin. 8 hujus) nihil aliud est, quam ex legibus propriæ naturæ agere, et nemo suum esse (per Prop. 7 p. III) conservare conetur, nisi ex propriæ suæ naturæ legibus; hinc sequitur primo, virtutis fundamentum esse ipsum conatum proprium esse conservandi, et felicitatem in eo consistere, quod homo suum esse conservare potest. Secundo sequitur, virtutem propter se esse appetendam, nec quicquam, quod ipsa præstabilius aut quod utilius nobis sit, dari, cujus causa deberet appeti. Tertio denique sequitur, eos, qui se interficiunt, animo esse impotentes, eosque a causis externis, suæ naturæ repugnantibus, prorsus vinci. Porro ex Postulato 4 partis II, sequitur nos efficere nunquam posse, ut nihil extra nos indigeamus ad nostrum esse conservandum, et ut ita vivamus, ut nullum commercium cum rebus, quæ extra nos sunt, habeamus; et, si præterea nostram Mentem spectemus, sane noster intellectus imperfectior esset, si Mens sola esset, nec quicquam præter se ipsam intelligeret. Multa igitur extra nos dantur, quæ nobis utilia, quæque propterea appetenda sunt. Ex his nulla præstantiora excogitari possunt, quam ea, quæ cum nostra natura prorsus conveniunt. Si enim duo ex. gr. ejusdem prorsus naturæ individua invicem junguntur, individuum componunt singulo duplo potentius. Homini igitur nihil homine utilius; nihil, inquam, homines præstantius ad suum esse conservandum optare possunt, quam quod omnes in omnibus ita conveniant, ut omnium Mentes et Corpora unam quasi Mentem unumque Corpus componant, et omnes simul, quantum possunt, suum esse conservare conentur, omnesque simul omnium commune utile sibi quærant; ex quibus sequitur, homines, qui Ratione gubernantur, hoc est homines, qui ex ductu Rationis suum utile quærunt, nihil sibi appetere, quod reliquis hominibus non cupiant, atque adeo eosdem justos, fidos, atque honestos esse.

Hæc illa Rationis dictamina sunt, quæ hic paucis ostendere proposueram, antequam eadem prolixiore ordine demonstrare inciperem; quod ea de causa feci, ut, si fieri posset, eorum attentionem mihi conciliarem, qui credunt, hoc principium, quod scilicet unusquisque suum utile quærere tenetur, impietatis, non autem virtutis et pietatis esse fundamentum. Postquam igitur rem sese contra habere breviter ostenderim, pergo ad eandem eadem via, qua huc usque progressi sumus, demonstrandum.

Id unusquisque ex legibus suæ naturæ necessario appetit vel aversatur, quod bonum vel malum esse judicat.

Boni et mali cognitio est (per Prop. 8 hujus) ipse Lætitiæ vel Tristitiæ affectus, quatenus ejusdem sumus conscii; ac proinde (per Prop. 28 p. III) id unusquisque necessario appetit, quod bonum, et contra id aversatur, quod malum esse judicat. Sed hic appetitus nihil aliud est, quam ipsa hominis essentia seu natura (per Defin. App., quam vide in Schol. Prop. 9 p. III et 1 Aff. Defin.). Ergo unusquisque ex solis suæ naturæ legibus id necessario appetit vel aversatur, etc. Q. E. D.

Quo magis unusquisque suum utile quærere, hoc est suum esse conservare, conatur et potest, eo magis virtute præditus est; et contra, quatenus unusquisque suum utile, hoc est suum esse, conservare negligit eatenus est impotens.

Virtus est ipsa humana potentia, quæ sola hominis essentia definitur (per Defin. 8 hujus), hoc est (per Prop. 7 p. III) quæ solo conatu, quo homo in suo esse perseverare conatur, definitur. Quo ergo unusquisque magis suum esse conservare conatur et potest eo magis virtute præditus est, et consequenter (per Prop. 4 et 6 p. III), quatenus aliquis suum esse conservare negligit, eatenus est impotens. Q. E. D.

Nemo igitur, nisi a causis externis et suæ naturæ contrariis victus suum utile appetere, sive suum esse conservare, negligit. Nemo, inquam, ex necessitate suæ naturæ, sed a causis externis coactus, alimenta aversatur, vel se ipsum interficit, quod multis modis fieri potest; nempe interficit aliquis se ipsum coactus ab alio, qui ejus dexteram, qua ensem casu prehenderat, contorquet, et cogit versus cor ipsum gladium dirigere; vel quod ex mandato Tyranni, ut Seneca, cogatur venas aperire suas, hoc est, majus malum minore vitare cupiat; vel denique ex eo, quod causæ latentes externæ ejus imaginationem ita disponunt, et Corpus ita afficiunt, ut id aliam naturam priori contrariam induat, et cujus idea in Mente dari nequit (per Prop. 10 p. III). At quod homo ex necessitate suæ naturæ conetur non existere, vel in aliam formam mutari, tam est impossibile quam quod ex nihilo aliquid fiat, ut unusquisque mediocri meditatione videre potest.

Nemo potest cupere beatum esse, bene agere, et bene vivere, qui simul non cupiat esse, agere, et vivere, hoc est, actu existere.

Hujus Propositionis demonstratio, seu potius res ipsa, per se patet, et etiam ex Cupiditatis definitione. Est enim cupiditas (per 1 Aff. Defin.) beate seu bene vivendi, agendi, etc., ipsa hominis essentia, hoc est (per Prop. 7 p. III) conatus, quo unusquisque suum esse conservare conatur. Ergo nemo potest cupere, etc. Q. E. D.

Nulla virtus potest prior hac (nempe conatu sese conservandi) concipi.

Conatus sese conservandi est ipsa rei essentia (per Prop. 7 p. III). Si igitur aliqua virtus posset hac, nempe hoc conatu, prior concipi, conciperetur ergo (per Defin. 8 hujus) ipsa rei essentia se ipsa prior, quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nulla virtus, etc. Q. E. D.

Conatus sese conservandi primum et unicum virtutis est fundamentum. Nam hoc principio nullum aliud potest prius concipi (per Prop. præced.), et absque ipso (per Prop. 21 hujus) nulla virtus potest concipi.

Homo, quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo, quod ideas habet inadæquatas, non potest absolute dici, ex virtute agere; sed tantum quatenus determinatur ex eo, quod intelligit.

Quatenus homo ad agendum determinatur ex eo, quod inadæquatas habet ideas eatenus (per Prop. 1 p. III) patitur, hoc est (per Defin. 1 et 2 p. III) aliquid agit, quod per solam ejus essentiam non potest percipi, hoc est (per Defin. 8 hujus) quod ex ipsius virtute non sequitur. At quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo, quod intelligit, eatenus (per eandem Prop. 1 p. III) agit, hoc est (per Defin. 2 p. III) aliquid agit, quod per solam ipsius essentiam percipitur, sive (per Defin. 8 hujus) quod ex ipsius virtute adæquate sequitur. Q. E. D.

Ex virtute absolute agere nihil aliud in nobis est, quam ex ductu Rationis agere, vivere, suum esse conservare (hæc tria idem significant) ex fundamento proprium utile quærendi.

Ex virtute absolute agere, nihil aliud est (per Defin. 8 hujus), quam ex legibus propriæ naturæ agere. At nos eatenus tantummodo agimus, quatenus intelligimus (per Prop. 3 p. III); ergo ex virtute agere, nihil aliud in nobis est, quam ex ductu Rationis agere, vivere, suum esse conservare idque (per Coroll. Prop. 22 hujus) ex fundamento suum utile quærendi. Q. E. D.

Nemo suum esse alterius rei causa conservare conatur.

Conatus, quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur, sola ipsius rei essentia definitur (per Prop. 7 p. III); eaque sola data, non autem ex alterius rei essentia, necessario sequitur (per Prop. 6 p. III), ut unusquisque suum esse conservare conetur. Patet præterea hæc Propositio ex Coroll. Prop. 22 hujus Partis. Nam si homo alterius rei causa suum esse conservare conaretur, tum res illa primum esset virtutis fundamentum (ut per se notum) quod (per prædictum Coroll.) est absurdum. Ergo nemo suum esse, etc. Q. E. D.

Quicquid ex Ratione conamur, nihil aliud est quam intelligere; nec Mens, quatenus Ratione utitur, aliud sibi utile esse judicat, nisi id, quod ad intelligendum conducit.

Conatus sese conservandi nihil est præter ipsius rei essentiam (per Prop. 7 p. III), quæ, quatenus talis existit, vim habere concipitur ad perseverandum in existendo (per Prop. 6 p. III), et ea agendum, quæ ex data sua natura necessario sequuntur (vide Defin. Appetitus in Schol. Prop. 9 p. III). At Rationis essentia nihil aliud est quam Mens nostra, quatenus clare et distincte intelligit (vide ejus Defin. in 2 Schol. Prop. 40 p. II). Ergo (per Prop. 40 p. II) quicquid ex Ratione conamur, nihil aliud est quam intelligere. Deinde quoniam hic Mentis conatus, quo Mens, quatenus ratiocinatur, suum esse conatur conservare, nihil aliud est quam intelligere (per primam partem hujus); est ergo hic intelligendi conatus (per Coroll. Prop. 22 hujus) primum et unicum virtutis fundamentum; nec alicujus finis causa (per Prop. 25 hujus) res intelligere conabimur: sed contra Mens, quatenus ratiocinatur, nihil sibi bonum esse concipere poterit nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Defin. 1 hujus). Q. E. D.

Nihil certo scimus bonum aut malum esse, nisi id, quod ad intelligendum revera conducit, vel quod impedire potest, quo minus intelligamus.

Mens, quatenus ratiocinatur, nihil aliud appetit quam intelligere, nec aliud sibi utile esse judicat nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Prop. præced.). At mens (per Prop. 41 et 43 p. II, cujus etiam Schol. vide) rerum certitudinem non habet, nisi quatenus ideas habet adæquatas, sive (quod per Schol. 2[6] Prop. 40 p. II idem est) quatenus ratiocinatur. Ergo nihil certo scimus bonum esse nisi id, quod ad intelligendum revera conducit; et contra id malum, quod impedire potest, quo minus intelligamus. Q. E. D.

Summum Mentis bonum est Dei cognitio, et Summa Mentis virtus Deum cognoscere.

Summum, quod Mens intelligere potest, Deus est, hoc est (per Defin. 6 p. I) Ens absolute infinitum, et sine quo (per Prop. 15 p. I) nihil esse neque concipi potest; adeoque (per Prop. 26 et 27 hujus) summum Mentis utile, sive (per Defin. 1 hujus) bonum, est Dei cognitio. Deinde Mens, quatenus intelligit, eatenus tantum agit (per Prop. 1 et 3 p. III), et eatenus tantum (per Prop. 23 hujus) potest absolute dici, quod ex virtute agit. Est igitur Mentis absoluta virtus intelligere. At summum, quod Mens intelligere potest, Deus est (ut jamjam demonstravimus); Ergo Mentis summa virtus est Deum intelligere seu cognoscere. Q. E. D.

Res quæcunque singularis, cujus natura a nostra prorsus est diversa nostram agendi potentiam nec juvare nec coercere potest, et absolute res nulla potest nobis bona aut mala esse, nisi commune aliquid nobiscum habeat.

Cujuscunque rei singularis, et consequenter (per Coroll. Prop. 10 p. II) hominis, potentia, qua existit et operatur, non determinatur nisi ab alia re singulari (per Prop. 28 p. I), cujus natura (per Prop. 6 p. II) per idem attributum debet intelligi, per quod natura humana concipitur. Nostra igitur agendi potentia, quomodocunque ea concipiatur, determinari, et consequenter juvari vel coerceri, potest potentia alterius rei singularis, quæ aliquid commune nobiscum habet, et non potentia rei cujus natura a nostra prorsus est diversa; et quia id bonum aut malum vocamus, quod causa est Lætitiæ aut Tristitiæ (per Prop. 8 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 11 p. III) quod nostram agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet; ergo res, cujus natura a nostra prorsus est diversa, nobis neque bona neque mala esse potest. Q. E. D.

Res nulla per id, quod cum nostra natura commune habet, potest esse mala, sed quatenus nobis mala est, eatenus est nobis contraria.

Id malum vocamus, quod causa est Tristitiæ (per Prop. 8 hujus) hoc est (per ejus Definit., quam vide in Schol. Prop. 11 p. III), quod nostram agendi potentiam minuit vel coercet. Si igitur res aliqua per id, quod nobiscum habet commune, nobis esset mala; posset ergo res id ipsum, quod nobiscum commune habet, minuere vel coercere, quod (per Prop. 4 p. III) est absurdum. Nulla igitur res per id, quod nobiscum commune habet, potest nobis esse mala, sed contra quatenus mala est, hoc est (ut jamjam ostendimus), quatenus nostram agendi potentiam minuere vel coercere potest, eatenus (per Prop. 5 p. III) nobis est contraria. Q. E. D.

Quatenus res aliqua cum nostra natura convenit, eatenus necessario bona est.

Quatenus enim res aliqua cum nostra natura convenit, non potest (per Prop. præced.) esse mala. Erit ergo necessario vel bona vel indifferens. Si hoc ponatur, nempe quod neque bona sit neque mala; nihil ergo (per Defin. 1 hujus) ex ipsius natura sequetur, quod nostræ naturæ conservationi inservit, hoc est (per hypothesin) quod ipsius rei naturæ conservationi inservit; sed hoc est absurdum (per Prop. 6 p. III), erit ergo, quatenus cum nostra natura convenit, necessario bona. Q. E. D.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 3 · Ética demostrada según el orden geométrico — Baruch Spinoza · The Conscious Library