Capítulo 19 de 27
Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 2
Affectus, quatenus ad Mentem refertur, est idea, qua Mens majorem vel minorem sui corporis existendi vim, quam antea, affirmat (per generalem Affectuum Definitionem, quæ reperitur sub finem Tertiæ Partis). Cum igitur Mens aliquo affectu conflictatur, Corpus afficitur simul affectione, qua ejus agendi potentia augetur vel minuitur. Porro hæc Corporis affectio (per Prop. 5 hujus) vim a sua causa accipit perseverandi in suo esse; quæ proinde nec coerceri nec tolli potest, nisi a causa corporea (per Prop. 6 p. II) quæ corpus afficiat affectione illi contraria (per Prop. 5 p. III) et fortiore (per axioma hujus); atque adeo (per Prop. 12 p. II). Mens afficietur[2] idea affectionis fortioris et contrariæ priori, hoc est (per general. Affectuum Defin.), Mens afficietur affectu fortiori et contrario priori, qui scilicet prioris existentiam secludet vel tollet; ac proinde affectus nec tolli nec coerceri potest, nisi per affectum contrarium et fortiorem. Q. E. D.
Affectus, quatenus ad Mentem refertur nec coerceri nec tolli potest, nisi per ideam Corporis affectionis contrariæ et fortioris affectione, qua patimur. Nam affectus, quo patimur, nec coerceri nec tolli potest nisi per affectum eodem fortiorem eique contrarium (per Prop. præced.) hoc est (per gener. Affect. Defin.), nisi per ideam Corporis affectionis fortioris et contrariæ affectioni, qua patimur.
Cognitio boni et mali nihil aliud est, quam Lætitiæ vel Tristitiæ affectus, quatenus ejus sumus conscii.
Id bonum aut malum vocamus, quod nostro esse conservando prodest vel obest (per Defin. 1 et 2 hujus), hoc est (per Prop. 7 p. III), quod nostram agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet. Quatenus itaque (per Defin. Lætitiæ et Tristitiæ, quas vide in Schol. Prop. 11 p. III) rem aliquam nos Lætitia vel Tristitia afficere percipimus, eandem bonam aut malam vocamus; atque adeo boni et mali cognitio nihil aliud est, quam Lætitiæ vel Tristitiæ idea, quæ ex ipso Lætitiæ vel Tristitiæ affectu necessario sequitur (per Prop. 22 p. II). At hæc idea eodem modo unita est affectui, ac Mens unita est Corpori (per Prop. 21 p. II); hoc est (ut in Schol. ejusdem Prop. ostensum), hæc idea ab ipso affectu, sive (per Gen. Affect. Defin.) ab idea Corporis affectionis, revera non distinguitur, nisi solo conceptu; ergo hæc cognitio boni et mali nihil est aliud, quam ipse affectus, quatenus ejusdem sumus conscii. Q. E. D.
Affectus, cujus causam in præsenti nobis adesse imaginamur, fortior est, quam si eandem non adesse imaginaremur.
Imaginatio est idea, qua Mens rem ut præsentem contemplatur (vide ejus Defin. in Schol. Pr. 17 p. II), quæ tamen magis Corporis humani constitutionem, quam rei externæ naturam indicat (per Coroll. 2 Prop. 16 p. II). Est igitur affectus (per gen. Affect. Defin.) imaginatio, quatenus corporis constitutionem indicat. At imaginatio (per Prop. 17 p. II) intensior est, quamdiu nihil imaginamur, quod rei externæ præsentem existentiam secludit; ergo etiam affectus, cujus causam in præsenti nobis adesse imaginamur, intensior seu fortior est, quam si eandem non adesse imaginaremur. Q. E. D.
Cum supra in Propositione 18 partis III dixerim, nos ex rei futuræ vel præteritæ imagine eodem affectu affici, ac si res, quam imaginamur præsens esset, expresse monui, id verum esse, quatenus ad solam ipsius rei imaginem attendimus; est enim ejusdem naturæ, sive res præsentes[3] imaginati simus sive non simus: sed non negavi, eandem debiliorem reddi, quando alias res nobis præsentes contemplamur quæ rei futuræ præsentem existentiam secludunt; quod tum monere neglexi, quia in hac Parte de affectuum viribus agere constitueram.
Imago rei futuræ vel præteritæ, hoc est rei, quam cum relatione ad tempus futurum vel præteritum secluso præsenti contemplamur, cæteris paribus, debilior est imagine rei præsentis; et consequenter affectus erga rem futuram vel præteritam, cæteris paribus, remissior est affectu erga rem præsentem.
Erga rem futuram, quam cito affuturam imaginamur, intensius afficimur, quam si ejus existendi tempus longius a præsenti distare imaginaremur; et memoria rei, quam non diu præteriisse imaginamur, intensius etiam afficimur, quam si eandem diu præteriisse imaginaremur.
Quatenus enim rem cito affuturam, vel non diu præteriisse imaginamur, eo ipso aliquid imaginamur, quod rei præsentiam minus secludit, quam si ejusdem futurum existendi tempus longius a præsenti distare, vel quod dudum præterierit, imaginaremur (ut per se notum); adeoque (per præced. Prop.) eatenus intensius erga eandem afficiemur. Q. E. D.
Ex iis, quæ ad Definitionem 6 hujus Partis notavimus, sequitur, nos erga objecta, quæ a præsenti longiore temporis intervallo distant, quam quod imaginando determinare possumus, quamvis ab invicem longo temporis intervallo distare intelligamus, æque tamen remisse affici.Q. E. D.
Affectus erga rem, quam ut necessariam imaginamur, cæteris paribus, intensior est, quam erga possibilem vel contingentem, sive non necessariam.
Quatenus rem aliquam necessariam esse imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus, et contra rei existentiam negamus, quatenus eandem non necessariam esse imaginamur (per Schol. 1 Prop. 33 p. I); ac proinde (per Prop. 9 hujus) affectus erga rem necessariam, cæteris paribus, intensior est, quam erga non necessariam. Q. E. D.
Affectus erga rem, quam scimus in præsenti non existere, et quam ut possibilem imaginamur, cæteris paribus, intensior est, quam erga contingentem.
Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur, quæ rei existentiam ponat (per Defin. 3 hujus): sed contra (secundum hypothesin) quædam imaginamur, quæ ejusdem præsentem existentiam secludunt. At quatenus rem in futurum possibilem esse imaginamur, eatenus quædam imaginamur, quæ ejusdem existentiam ponunt (per Defin. 4 hujus), hoc est (per Prop. 18 p. III), quæ Spem vel Metum fovent; atque adeo affectus erga rem possibilem vehementior est. Q. E. D.
Affectus erga rem, quam scimus in præsenti non existere, et quam ut contingentem imaginamur, multo remissior est, quam si rem in præsenti nobis adesse imaginaremur.
Affectus erga rem, quam in præsenti existere imaginamur, intensior est, quam si eandem ut futuram imaginaremur (per Coroll. Prop. 9 hujus), et multo vehementior est, si tempus futurum a præsenti multum distare imaginaremur (per Prop. 10 hujus). Est itaque affectus erga rem, cujus existendi tempus longe a præsenti distare imaginamur, multo remissior, quam si eandem ut præsentem imaginaremur; et nihilominus (per Prop. præced.) intensior est, quam si eandem rem ut contingentem imaginaremur; atque adeo affectus erga rem contingentem multo remissior erit, quam si rem in præsenti nobis adesse imaginaremur. Q. E. D.
Affectus erga rem contingentem, quam scimus in præsenti non existere, cæteris paribus, remissior est, quam affectus erga rem præteritam.
Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur, quæ rei existentiam ponat (per Defin. 3 hujus), sed contra (secundum hypothesin) quædam imaginamur, quæ ejusdem præsentem existentiam secludunt. Verum quatenus eandem cum relatione ad tempus præteritum imaginamur, eatenus aliquid imaginari supponimur, quod ipsam ad memoriam redigit, sive quod rei imaginem excitat (vide Prop. 18 p. II cum ejusdem Schol.) ac proinde eatenus efficit, ut ipsam, ac si præsens esset, contemplemur (per Coroll. Prop. 17 p. II). Atque adeo (per Prop. 9 hujus) affectus erga rem contingentem, quam scimus in præsenti non existere, cæteris paribus, remissior erit, quam affectus erga rem præteritam. Q. E. D.
Vera boni et mali cognitio, quatenus vera, nullum affectum coercere potest, sed tantum ut affectus consideratur.
Affectus est idea, qua Mens majorem vel minorem sui Corporis existendi vim, quam antea, affirmat (per gen. Aff. Defin.); atque adeo (per Prop. 1 hujus) nihil positivum habet, quod præsentia veri tolli possit; et consequenter vera boni et mali cognitio, quatenus vera, nullum affectum coercere potest. At quatenus affectus est (vide Prop. 8 hujus), si fortior affectu coercendo sit, eatenus tantum (per Prop. 7 hujus) affectum coercere poterit. Q. E. D.
Cupiditas, quæ ex vera boni et mali cognitione oritur, multis aliis Cupiditatibus, quæ ex affectibus, quibus conflictamur, oriuntur, restingui vel coerceri potest.
Ex vera boni et mali cognitione, quatenus hæc (per Prop. 8 hujus) affectus est, oritur necessario Cupiditas (per 1 Affect. Def.), quæ eo est major, quo affectus, ex quo oritur, major est (per Prop. 37 p. III). Sed quia hæc Cupiditas (per hypothesin) ex eo, quod aliquid vere intelligimus, oritur, sequitur ergo ipsa in nobis, quatenus agimus (per Prop. 1 p. III), atque adeo per solam nostram essentiam debet intelligi (per Defin. 2 p. III); et consequenter (per Prop. 7 p. III), ejus vis et incrementum sola humana potentia definiri debet. Porro Cupiditates, quæ ex affectibus, quibus conflictamur oriuntur, eo majores sunt, quo hi affectus vehementiores erunt; atque adeo earum vis et incrementum etiam[4] (per Prop. 5 hujus) potentia causarum externarum definiri debet, quæ, si cum nostra comparetur, nostram potentiam indefinite superat (per Prop. 3 hujus): atque adeo Cupiditates, quæ ex similibus affectibus oriuntur, vehementiores esse possunt illa, quæ ex vera boni et mali cognitione oritur, ac proinde (per Prop. 7 hujus) eandem coercere vel restinguere poterunt. Q. E. D.
Cupiditas, quæ ex cognitione boni et mali, quatenus hæc cognitio futurum respicit, oritur, facilius rerum Cupiditate, quæ in præsentia suaves sunt, coerceri vel restingui potest.
Affectus erga rem, quam futuram imaginamur, remissior est, quam erga præsentem (per Coroll. Prop. 9 hujus). At Cupiditas, quæ ex vera boni et mali cognitione oritur, tametsi hæc cognitio circa res, quæ in præsentia bonæ sunt, versetur, restingui vel coerceri potest aliqua temeraria Cupiditate (per Prop. præced., cujus dem. universalis est); ergo Cupiditas, quæ ex eadem cognitione, quatenus hæc futurum respicit, oritur, facilius coerceri vel restingui poterit, etc. Q. E. D.
Cupiditas, quæ oritur ex vera boni et mali cognitione, quatenus hæc circa res contingentes versatur, multo adhuc facilius coerceri potest Cupiditate rerum, quæ præsentes sunt.
Propositio hæc eodem modo ac Prop. præced. demonstratur ex Coroll. Prop. 12 hujus.
His me causam ostendisse credo, cur homines opinione magis quam vera Ratione commoveantur, et cur vera boni et mali cognitio animi commotiones excitet, et sæpe omni libidinis generi cedat; unde illud Poëtæ natum, Video meliora proboque, deteriora sequor. Quod idem etiam Ecclesiastes in mente habuisse videtur, cum dixit, Qui auget scientiam, auget dolorem. Atque hæc non eum in finem dico, ut inde concludam, præstabilius esse ignorare quam scire, vel quod stulto intelligens in moderandis affectibus nihil intersit, sed ideo quia necesse est, nostræ naturæ tam impotentiam quam potentiam[5] noscere, ut determinare possimus, quid Ratio in moderandis affectibus possit, et quid non possit; et in hac Parte de sola humana impotentia me acturum dixi. Nam de rationis in affectus potentia separatim agere constitui.
Cupiditas, quæ ex Lætitia oritur, cæteris paribus, fortior est Cupiditate, quæ ex Tristitia oritur.
Cupiditas est ipsa hominis essentia (per 1 Affect. Defin.), hoc est (per Prop. 7 p. III) conatus, quo homo in suo esse perseverare conatur. Quare Cupiditas, quæ ex Lætitia oritur, ipso Lætitiæ affectu (per Defin. Lætitiæ, quam vide in Schol. Prop. 11 p. III) juvatur vel augetur; quæ autem contra ex Tristitia oritur, ipso Tristitiæ affectu (per idem Schol.) minuitur vel coercetur; atque adeo vis Cupiditatis, quæ ex Lætitia oritur, potentia humana simul et potentia causæ externæ, quæ autem ex Tristitia, sola humana potentia definiri debet; ac proinde hac illa fortior est. Q. E. D.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.