Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 13 de 27

Pars tertia - De origine et natura affectuum · 5

Aliquem odio habere est (per Schol. Prop. 13 hujus) aliquem ut Tristitiæ causam imaginari; adeoque (per Prop. 28 hujus) is, qui aliquem odio habet, eundem amovere vel destruere conabitur. Sed si inde aliquid tristius, sive (quod idem est) majus malum sibi timeat, idque se vitare posse credit, non inferendo ei, quem odit, malum, quod meditabatur, a malo inferendo (per eandem Prop. 28 hujus) abstinere cupiet; idque (per Prop. 37 hujus) majore conatu, quam quo tenebatur inferendi malum, qui propterea prævalebit, ut volebamus. Secundæ partis demonstratio eodem modo procedit. Ergo qui aliquem odio habet etc. Q. E. D.

Per bonum hic intelligo omne genus Lætitiæ, et quicquid porro ad eandem conducit, et, præcipue id, quod desiderio, qualecunque illud sit, satisfacit. Per malum autem omne Tristitiæ genus, et præcipue id, quod desiderium frustratur. Supra enim (in Schol. Prop. 9 hujus) ostendimus, nos nihil cupere, quia id bonum esse judicamus, sed contra id bonum vocamus, quod cupimus; et consequenter id, quod aversamur, malum appellamus; quare unusquisque ex suo affectu judicat seu æstimat, quid bonum, quid malum, quid melius, quid pejus, et quid denique optimum, quidve pessimum sit. Sic Avarus argenti copiam optimum, ejus autem inopiam pessimum judicat Ambitiosus autem nihil æque ac Gloriam cupit, et contra nihil æque ac Pudorem reformidat. Invido deinde nihil jucundius quam alterius infelicitas, et nihil molestius quam aliena felicitas; ac sic unusquisque ex suo affectu rem aliquam bonam aut malam, utilem aut inutilem esse judicat. Cæterum hic affectus, quo homo ita disponitur, ut id, quod vult, nolit, vel ut id, quod non vult, velit, Timor vocatur, qui proinde nihil aliud est, quam metus quatenus homo ab eodem disponitur ad malum, quod futurum judicat, minore vitandum (Vid. Prop. 28 hujus). Sed si malum, quod timet, Pudor sit, tum Timor appellatur Verecundia. Denique si Cupiditas malum futurum vitandi coercetur Timore alterius mali, ita ut quid potius velit, nesciat, tum Metus vocatur Consternatio, præcipue si utrumque malum, quod timetur, ex maximis sit.

Qui se odio haberi ab aliquo imaginatur, nec se ullam odii causam illi dedisse credit, eundem odio contra habebit.

Qui aliquem odio affectum imaginatur, eo ipso etiam odio afficietur (per Prop. 27 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus), Tristitia concomitante idea causæ externæ. At ipse (per hypothesin) nullam hujus Tristitiæ causam imaginatur præter illum, ipsum odio habet; ergo ex hoc, quod se odio haberi ab aliquo imaginatur, Tristitia afficietur concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet, sive (per idem Schol.) eundem odio habebit. Q. E. D.

Quod si se justam Odii causam præbuisse imaginatur, tum (per Prop. 30 hujus et ejusdem Schol.) Pudore afficietur. Sed hoc (per Prop. 25 hujus) raro contingit. Præterea hæc Odii reciprocatio oriri etiam potest ex eo, quod Odium sequatur conatus malum inferendi ei, qui odio habetur (per Prop. 39 hujus). Qui igitur se odio haberi ab aliquo imaginatur, eundem alicujus mali sive Tristitiæ causam imaginabitur; atque adeo Tristitia afficietur, seu Metu, concomitante idea ejus, qui ipsum odio habet, tanquam causa, hoc est, odio contra afficietur, ut supra.

Qui, quem amat, odio erga se affectum imaginatur, Odio et Amore simul conflictabitur. Nam quatenus imaginatur, ab eodem se odio haberi, determinatur (per Prop. præced.) ad eundem contra odio habendum. At (per hypothesin) ipsum nihilominus amat: ergo Odio et Amore simul conflictabitur.

Si aliquis imaginatur, ab aliquo, quem antea nullo affectu prosecutus est, malum aliquod præ Odio sibi illatum esse, statim idem malum eidem referre conabitur.

Qui aliquem Odio erga se affectum esse imaginatur, eum contra (per præced. Prop.) odio habebit, et (per Prop. 26 hujus) id omne comminisci conabitur, quod eundem possit Tristitia afficere, atque id eidem (per Prop. 39 hujus) inferre studebit. At (per hypothesin) primum, quod hujusmodi imaginatur, est malum sibi illatum; ergo idem statim eidem inferre conabitur. Q. E. D.

Conatus malum inferendi ei, quem odimus, Ira vocatur; conatus autem malum nobis illatum referendi Vindicta appellatur.

Si quis ab aliquo se amari imaginatur, nec se ullam ad id causam dedisse credit (quod per Coroll. Prop. 15 et per Prop. 16 hujus fieri potest), eundem contra amabit.

Hæc Propositio eadem via demonstratur ac præcedens. Cujus etiam Scholium vide.

Quod si se justam Amoris causam præbuisse crediderit, gloriabitur (per Prop. 30 hujus cum ejusdem Schol.); quod quidem (per Prop. 25 hujus) frequentius contingit, et cujus contrarium evenire diximus, quando aliquis ab aliquo se odio haberi imaginatur (vide Schol. Prop. præced.). Porro hic reciprocus Amor, et consequenter (per Prop. 39 hujus) conatus benefaciendi ei, qui nos amat, quique (per eandem Prop. 39 hujus) nobis benefacere conatur, Gratia seu Gratitudo vocatur; atque adeo apparet, homines longe paratiores esse ad Vindictam, quam ad referendum beneficium.

Qui ab eo, quem odio habet, se amari imaginatur, Odio et Amore simul conflictabitur. Quod eadem via, qua primum præcedentis Coroll., demonstratur.

Quod si Odium prævaluerit, ei, a quo amatur, malum inferre conabitur; qui quidem affectus Crudelitas appellatur, præcipue si illum, qui amat, nullam Odii communem causam præbuisse creditur.

Qui in aliquem, Amore aut spe Gloriae motus, beneficium contulit, contristabitur, si viderit, beneficium ingrato animo accipi.

Qui rem aliquam sibi similem amat, conatur, quantum potest, efficere, ut ab ipsa contra ametur (per Prop. 33 hujus). Qui igitur præ amore in aliquem beneficium contulit, id fecit[8] desiderio, quo tenetur, ut contra ametur, hoc est (per Prop. 34 hujus) spe Gloriæ sive (per Schol. Prop. 30 hujus) Lætitiæ; adeoque (per Prop. 12 hujus) hanc Gloriæ causam, quantum potest, imaginari, sive ut actu existentem contemplari conabitur. At (per hypothesin) aliud imaginatur, quod ejusdem causæ existentiam secludit: ergo (per Prop. 19 hujus) eo ipso contristabitur. Q. E. D.

Odium reciproco odio augetur, et Amore contra deleri potest.

Qui eum, quem odit, Odio contra erga se affectum esse imaginatur eo ipso (per Prop. 40 hujus) novum Odium oritur, durante (per hypothesin) adhuc primo. Sed si contra eundem Amore erga se affectum esse imaginatur, quatenus hoc imaginatur, eatenus (per Prop. 30 hujus) se ipsum cum Lætitia contemplatur, et eatenus (per Prop. 29 hujus) eidem placere conabitur; hoc est (per Prop. 41 hujus), eatenus conatur ipsum odio non habere, nullaque Tristitia afficere; qui quidem conatus (per Prop. 37 hujus) major vel minor erit pro ratione affectus, ex quo oritur; atque adeo si major fuerit illo, qui ex Odio oritur et quo rem, quam odit (per Prop. 26 hujus), Tristitia afficere conatur, ei prævalebit, et odium ex animo delebit. Q. E. D.

Odium, quod Amore plane vincitur, in Amorem transit; et Amor propterea major est, quam si Odium non præcessisset.

Eodem modo procedit ac Propositions 38 hujus. Nam qui rem, quam odit, sive quam cum Tristitia contemplari solebat, amare incipit, eo ipso, quod amat, lætatur, et huic Lætitiæ, quam Amor involvit (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 13 hujus), illa etiam accedit quæ ex. eo oritur, quod conatus amovendi Tristitiam, quem[9] Odium involvit (ut in Prop. 37 hujus ostendimus), prorsus juvatur, concomitante idea ejus, quem odio habuit, tanquam causa.

Quamvis res ita se habeat, nemo tamen conabitur rem aliquam odio habere, vel Tristitia affici, ut majori hac Lætitia fruatur; hoc est, nemo spe damnum recuperandi, damnum sibi inferri cupiet, nec ægrotare desiderabit spe convalescendi. Nam unusquisque suum esse conservare, et Tristitiam, quantum potest, amovere semper conabitur. Quod si contra concipi posset, hominem posse cupere aliquem odio habere, ut eum postea majori amore prosequatur, tum eundem odio habere semper desiderabit. Nam quo Odium majus fuerit, eo Amor erit major, atque adeo desiderabit semper, ut Odium magis magisque augeatur, et eadem de causa homo magis ac magis ægrotare conabitur, ut majori Laetitia ex restauranda valetudine postea fruatur; atque adeo semper ægrotare conabitur, quod (per Prop. 6 hujus) est absurdum.

Si quis aliquem sibi similem Odio in rem sibi similem, quam amat, affectum esse imaginatur, eum odio habebit.

Nam res amata eum, qui ipsam odit, odio contra habet (per Prop. 40 hujus): adeoque amans, qui aliquem imaginatur rem amatam odio habere, eo ipso rem amatam Odio hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) Tristitia, affectam esse imaginatur et consequenter (per Prop. 21 hujus) contristatur, idque concomitante idea ejus, qui rem amatam odit, tanquam causa; hoc est (per Schol. Prop. 13 hujus) ipsum odio habebit. Q. E. D.

Si quis ab aliquo cujusdam classis sive nationis a sua diversæ, Lætitia vel Tristitia affectus fuerit, concomitante ejus idea, sub nomine universali classis vel nationis, tanquam causa: is non tantum illum, sed omnes ejusdem classis vel nationis amabit vel odio habebit.

Hujus rei demonstratio patet ex Propositione 16 hujus Partis.

Lætitia quæ ex eo oritur, quod scilicet rem, quam odimus, destrui aut alio malo affici imaginamur, non oritur absque ulla animi Tristitia.

Patet ex Prop. 27 hujus. Nam quatenus rem nobis similem Tristitia affici imaginamur, eatenus constristamur.

Potest hæc Propositio etiam demonstrari ex Corollario Propositionis 17 Partis II. Quoties enim rei recordamur, quamvis ipsa actu non existat, eandem tamen[10] ut præsentem contemplamur, Corpusque eodem modo afficitur; quare quatenus rei memoria viget, eatenus homo determinatur ad eandem cum Tristitia contemplandum, quæ determinatio, manente adhuc rei imagine, coercetur quidem memoria illarum rerum, quæ hujus existentiam secludunt, sed non tollitur: atque adeo homo eatenus tantum lætatur, quatenus hæc determinatio coercetur; et hinc fit, ut hæc Laetitia, quæ ex rei, quam odimus, malo oritur, toties repetatur, quoties ejusdem rei recordamur. Nam, uti diximus, quando ejusdem rei imago excitatur, quia hæc ipsius rei existentiam involvit, hominem determinat ad rem cum eadem Tristitia contemplandum, qua eandem contemplari solebat, cum ipsa existeret. Sed quia ejusdem rei imagini alias junxit, quæ ejusdem existentiam secludunt, ideo hæc ad Tristitiam determinatio statim coercetur, et homo de novo lætatur, et hoc toties, quoties hæc repetitio fit. Atque hæc eadem est causa, cur homines lætantur, quoties alicujus jam præteriti mali recordantur, et cur pericula, a quibus liberati sunt, narrare gaudeant. Nam ubi aliquod periculum imaginantur, idem veluti adhuc futurum contemplantur, et ad id metuendum determinantur; quæ determinatio de novo coercetur idea libertatis, quam hujus periculi ideæ junxerunt, cum ab eodem liberati sunt, quæque eos de novo securos reddit; atque adeo de novo lætantur.

Amor et Odium ex. gr. erga Petrum destruitur, si Tristitia, quam hoc, et Lætitia, quam ille involvit, ideæ alterius causæ jungatur; et eatenus uterque diminuitur, quatenus imaginamur Petrum non solum fuisse alterutrius causam.

Patet ex sola Amoris et Odii definitione; quam vide in Schol. Prop. 13 hujus. Nam propter hoc solum Lætitia vocatur Amor, et Tristitia Odium erga Petrum, quia scilicet Petrus hujus vel illius affectus causa esse consideratur. Hoc itaque prorsus vel ex parte sublato, affectus quoque erga Petrum prorsus vel parte diminuitur. Q. E. D.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

Pars tertia - De origine et natura affectuum · 5 · Ética demostrada según el orden geométrico — Baruch Spinoza · The Conscious Library