Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 77 de 77

In Matutinis Laudibus.

Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursule virgini cum turba sua in omnibus populis dedit.   Unde quocumque venientes perrexerunt, velut cum gudio celestis paradisi suscepte sunt, quia in religione morum honorifice apparuerunt.   De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adiuncti sunt, que eas in virginea custodia servabant, et qui eis in omnibus ministrabant.   Deus enim in prima muliere presignavit, ut mulier a viri custodia nutriretur.   Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet, et firmamentum eum sustinet, ac aer in viribus istius pascitur.   Et ideo puelle iste per summum virum sustentabantur, vexillate in regali prole virginee nature   Deus enim rorem in illas misit, de quo multiplex fama crevit, ita quod omnes populi ex hac honorabili fama velut cibum gustabant.   Sed diabolus in invidia sua istud irrisit, qua nullum opus Dei intactum dimisit.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

In Matutinis Laudibus. · Sinfonía de la armonía de las revelaciones celestiales — Hildegarda de Bingen · The Conscious Library