Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 68 de 77

LXV. Cum vox sanguinisYmnus

1. Cum vox sanguinis Ursule et innocentis turbe eius ante thronum dei sonuit, antiqua prophetia venit per radicem Mambre in vera ostensione trinitatis et dixit:   2. Iste sanguis nos tangit, nunc omnes gaudeamus.   3. Et postea venit congregatio agni, per arietem in spinis pendentem et dixit:   4. Laus sit in Ierusalem per ruborem huius sanguinis.   5. Deinde venit sacrificium vituli, quod vetus lex ostendebat, sacrificium laudis, circumamicta varietate, et que faciem dei Moysi obnubilabat, dorsum illi ostendens.   6. Hoc sunt sacerdotes, qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt.   7. Et dixerunt: O nobilissima turba, virgo ista que in terris Ursula vocatur in summis Columba nominatur, quia innocentem turbam ad se collegit.   8. O ecclesia, tu es laudabilis in ista turba.   9. Turba magna, quam imcombustus rubus, quem Moyses viderat, significat, et quam deus in prima radice plantaverat in homine, quem de limo formaverat, ut sine commixtione viri viveret, cum clarissima voce clamavit in purissimo auro, thopazio et saphiro circumamicta in auro.   10. Nunc gaudeant omnes celi, et omnes populi cum illis ornentur. Amen.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

LXV. Cum vox sanguinisYmnus · Sinfonía de la armonía de las revelaciones celestiales — Hildegarda de Bingen · The Conscious Library