Capítulo 64 de 77
LXI. O Euchari, in leta viaSequentia de sancto Euchario
1a. O Euchari, in leta via ambulasti, ubi cum filio dei mansisti illum tangendo et miracula eius, que fecit, videndo. 1b. Tu eum perfecte amasti, cum sodales tui exterriti erant, pro eo, quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri. 2a. Tu autem in ardente amore plene caritatis illum amplexus es, cum manipulos preceptorum eius ad te collegisti. 2b. O Euchari, valde beatus fuisti, cum verbum dei te in igne columbe imbuit. Ubi tu quasi aurora illuminatus es et sic fundamentum ecclesie edificasti. 3a. Et in pectore tuo choruscat dies, in quo tria tabernacula supra marmoream columpnam stant in civitate dei. 3b. Per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum, videlicet poculum sanctitatis. 4a. Sed et in tua doctrina ecclesia effecta est racionalis, ita quod supra montes clamavit, ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent. 4b. Nunc in tua clara voce filium dei ora pro hac turba, ne in cerimoniis dei deficiat, sed ut vivens holocaustum ante altare dei fiat.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.