Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 59 de 77

LVI. Ave, generosaYmnus de sancta Maria

1.Ave, generosa, gloriosa et intacta puella. Tu pupilla castitatis, tu materia sanctitatis, que deo placuit.   2.Nam hec superna infusio in te fuit, quod supernum verbum in te carnem induit.   3.Tu candidum lilium, quod deus ante omnem creaturam inspexit.   4.O pulcherrima et dulcissima, quam valde deus in te delectabatur, cum amplexionem caloris sui in te posuit, ita quod filius eius de te lactatus est.   5.Venter enim tuus gaudium habuit, cum omnis celestis symphonia de te sonuit, quia virgo filium dei portasti, ubi castitas tua in deo claruit.   6.Viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen, super quod ros cadit, cum ei viriditatem infudit, ut et in te factum est, o mater omnis gaudii.   7.Nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissima virginem et laudabilem Mariam, dei genitricem. Amen.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

LVI. Ave, generosaYmnus de sancta Maria · Sinfonía de la armonía de las revelaciones celestiales — Hildegarda de Bingen · The Conscious Library