Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 55 de 77

LII. O ignee spiritusYmnus de spiritu sancto

1.O ignee spiritus, laus tibi sit, qui in timpanis et citharis operaris.   2.Mentes hominum de te flagrant, et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent.   3.Inde voluntas ascendit et gustum anime tribuit, et eius lucerna est desiderium.   4.Intellectus te in dulcissimo sono advocat ac edificia tibi cum racionalitate parat, que in aureis operibus sudat.   5.Tu autem semper gladium habes illud abscindere, quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert.   6.Quando nebula voluntatem et desideria tegit, in quibus anima volat et undique circuit.   7.Sed mens est ligatura voluntatis et desiderii.   8.Cum vero animus se ita erigit, quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequicie, tu eum citius in igne comburis, cum volueris.   9.Sed et cum racionalitas se per mala opera ad prona declinat, tu eam, cum vis, stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum.   10.Quando autem malum ad te gladium suum educit, tu illud in cor illius refringis, sicut in primo perdito angelo fecisti, ubi turrim superbie illius in infernum deiecisti.   11.Et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti, qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur.   12.Unde omnes creature, que de te vivunt, te laudant, quia tu preciosissimum ungentum es fractis et fetidis vulneribus, ubi illa in preciosissimas gemmas convertis.   13.Nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere.   Amen.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

LII. O ignee spiritusYmnus de spiritu sancto · Sinfonía de la armonía de las revelaciones celestiales — Hildegarda de Bingen · The Conscious Library