Capítulo 50 de 77
XLVII. Nunc gaudeant
‹Antiphona:› Nunc gaudeant materna viscera ecclesie, quia in superna simphonia filii eius in sinum suum collocati sunt. Unde, o turpissime serpens, confusus es, quoniam, quos tua estimatio in visceribus suis habuit, nunc fulgent in sanguine filii dei. Et ideo laus tibi sit, rex altissime. Alleluia.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.