Capítulo 45 de 77
Laudes
‹Antiphona:› Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursule virgini cum turba sua in omnibus populis dedit. Antiphona: Unde quocumque venientes perrexerunt, velut cum gaudio celestis paradysi suscepte sunt, quia in religione morum honorifice apparuerunt. Antiphona: De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adiuncti sunt, qui eas in virginea custodia servabant et qui eis in omnibus ministrabant. Antiphona: Deus enim in prima muliere presignavit, ut mulier a viri custodia nutriretur. Antiphona: Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet, et firmamentum eum sustinet, ac aer in viribus istius pascitur.
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.