Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 7 de 25

Caput VI De recursu fratrum ad ministros et quod aliquis frater non vocetur prior.

[1] Fratres, in quibuscumque locis sunt, si non possunt vitam nostram observare, quam citius possunt, recurrant ad suum ministrum hoc sibi significantes. [2] Minister vero taliter eis studeat providere, sicut ipse vellet sibi fieri, si in consimili casu esset (cfr. Mt 7,12). [3] Et nullus vocetur prior, sed generaliter omnes vocentur fratres minores. [4] Et alter alterius lavet pedes (cfr. Joa 13,14).

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

Caput VI De recursu fratrum ad ministros et quod aliquis frater non vocetur prior. · Regla no bulada (Regla de 1221) — Francisco de Asís · The Conscious Library