Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 4 de 25

Caput III De divino officio et ieiunio.

[1] Dicit Dominus: Hoc genus daemoniorum non potest exire nisi in ieiunio et oratione (cfr. Mc 9,28); [2] et iterum: «Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes» (Mt 6,16). [3] Propter hoc omnes fratres sive clerici sive laici faciant divinum officium, laudes et orationes, secundum quod debent facere. [4] Clerici faciant officium et dicant pro vivis et pro mortuis secundum consuetudinem clericorum. [5] Et pro defectu et negligentia fratrum dicant omni die Miserere mei Deus (Ps 50) cum Pater noster; [6] et pro fratribus defunctis dicant De profundis (Ps 129) cum Pater noster. [7] Et libros tantum necessarios ad implendum eorum officium possint habere. [8] Et laicis etiam scientibus legere psalterium liceat eis habere illud. [9] Aliis vero nescientibus litteras librum habere non liceat. [10] Laici dicant Credo in Deum et viginti quattuor Pater noster cum Gloria Patri pro matutino; pro laudibus vero quinque; pro prima Credo in Deum et septem Pater noster cum Gloria Patri; pro tertia, sexta et nona et unaquaque hora septem; pro vesperis duodecim; pro completorio Credo in Deum et septem Pater noster cum Gloria Patri; pro mortuis septem Pater noster cum Requiem aeternam; et pro defectu et negligentia fratrum tria Pater noster omni die.

[11] Et similiter omnes fratres ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Natale et ab Epiphania, quando Dominus noster Jesus Christus incepit ieiunare usque ad Pascha. [12] Aliis autem temporibus non teneantur secundum hanc vitam nisi sexta feria ieiunare. [13] Et liceat eis manducare de omnibus cibis, qui apponuntur eis, secundum evangelium (cfr. Lc 10,8).

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

Caput III De divino officio et ieiunio. · Regla no bulada (Regla de 1221) — Francisco de Asís · The Conscious Library