Capítulo 2 de 25
Caput I Quod fratres debent vivere sine proprio et in castitate et obedientia.
[1] Regula et vita istorum fratrum haec est, scilicet vivere in obedientia, in castitate et sine proprio, et Domini nostri Jesu Christi doctrinam et vestigia sequi, qui dicit: [2] «Si vis perfectus esse, vade (Mt 19,21) et vende omnia (cfr. Lc 18,22), quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me» (Mt 19,21). [3] Et: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me» (Mt 16, 24). [4] Item: «Si quis vult venire ad me et non odit patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus» (Lc 14,26). [5] Et: «Omnis, qui reliquerit patrem aut matrem, fratres aut sorores, uxorem aut filios, domos aut agros propter me, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit» (cfr. Mt 19,29; Mc 10,29; Lc 18,29).
Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.