Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 12 de 25

Caput XI Quod fratres non blasphement nec detrahant, sed diligant se ad invicem.

[1] Et omnes fratres caveant sibi, ut non calumnientur neque contendant verbis (cfr. 2 Tim 2,14); [2] immo studeant retinere silentium, quandocumque eis Deus gratiam largietur. [3] Neque litigent inter se neque cum aliis, sed procurent humiliter respondere dicentes: Inutilis servus sum (cfr. Lc 17,10). [4] Et non irascantur, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui dixerit fratri suo: raca, reus erit concilio; qui dixerit: fatue, reus erit gehennae ignis (Mt 5,22). [5] Et diligant se ad invicem, sicut dicit Dominus: «Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos» (Joa 15,12). [6] Et ostendant ex operibus (cfr. Jac 2,18) dilectionem, quam habent ad invicem, sicut dicit apostolus: «Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate» (1 Joa 3,18). [7] Et neminem blasphement (cfr. Tit 3,2). [8] Non murmurent, non detrahant aliis, quia scriptum est: Susurrones et detractores Deo sunt odibiles (cfr. Rom 1,29). [9] Et sint modesti omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines (cfr. Tit 3,2). [10] Non iudicent, non condemnent. [11] Et sicut dicit Dominus, non considerent minima peccata aliorum (cfr. Mt 7,3; Lc 6,41); [12] immo magis sua recogitent in amaritudine animae suae (Is 38,15). [13] Et contendant intrare per angustam portam (Lc 13,24), quia dicit Dominus: «Angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam» (Mt 7,14).

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

Caput XI Quod fratres non blasphement nec detrahant, sed diligant se ad invicem. · Regla no bulada (Regla de 1221) — Francisco de Asís · The Conscious Library