Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 13 de 13

Caput XII De euntibus inter Saracenos et alios infideles.

[1] Quicumque fratrum divina inspiratione voluerint ire inter saracenos et alios infideles petant inde licentiam a suis ministris provincialibus.

[2] Ministri vero nullis eundi licentiam tribuant, nisi eis quos viderint esse idoneos ad mittendum.

[3] Ad haec per obedientiam iniungo ministris, ut petant a domino papa unum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, qui sit gubernator, protector et corrector istius fraternitatis,

[4] ut semper subditi et subiecti pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae stabiles in fide (cfr. Col 1,23) catholica paupertatem et humilitatem et sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus.

Explicit regula et vita fratrum minorum.

Sequitur confirmatio regulae:

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Laterani tertio kalendas decembris, pontificatus nostri anno octavo.

Honorius III

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

Caput XII De euntibus inter Saracenos et alios infideles. · Regla bulada (Regla de 1223) — Francisco de Asís · The Conscious Library