Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 16 de 27

Pars tertia - De origine et natura affectuum · 8

Securitas est Lætitia orta ex idea rei futuræ vel præteritæ, de qua dubitandi causa sublata est.

Desperatio est Tristitia orta ex idea rei futuræ vel præteritæ de qua dubitandi causa sublata est.

Oritur itaque ex Spe Securitas, et ex Metu Desperatio, quando de rei eventu dubitandi causa tollitur; quod fit, quia homo rem præteritam vel futuram adesse imaginatur et ut præsentem contemplatur, vel quia alia imaginatur, quæ existentiam earum rerum secludunt, quæ ipsi dubium injiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per Coroll. Prop. 31 p. II) nunquam possumus esse certi, fieri tamen potest, ut de earum eventu non dubitemus. Aliud enim esse ostendimus (vide Schol. Prop. 49 p. II) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere; atque adeo fieri potest, ut ex imagine rei præteritæ aut futuræ eodem Lætitiæ vel Tristitiæ affectu afficiamur, ac ex rei præsentis imagine, ut in Propositione 18 hujus demonstravimus, quam cum ejusdem Scholio vide.

Gaudium est Lætitia concomitante idea rei præteritæ, quæ præter Spem evenit.

Conscientiæ morsus est Tristitia concomitante idea rei præteritæ, quæ præter Spem evenit.

Commiseratio est Tristitia concomitante idea mali, quod alteri, quem nobis similem esse imaginamur, evenit (vid. Schol. Prop. 22 et Schol. 27 hujus).

Inter Commiserationem et Misericordiam nulla videtur esse differentia, nisi forte, quod Commiseratio singularem affectum respiciat, Misericordia autem ejus habitum.

Favor est Amor erga aliquem, qui alteri benefecit.

Indignatio est Odium erga aliquem, qui alteri malefecit.

Hæc nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est, verborum significationem, sed rerum naturam explicare, easque iis vocabulis indicare, quorum significatio, quam ex usu habent, a significatione, qua eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat. Caeterum horum affectuum causam vide in Corollario 1 Propositionis 27 et Scholio Propositionis 22 hujus Partis.

Existimatio est de aliquo præ Amore plus justo sentire.

Despectus est de aliquo præ Odio minus justo sentire.

Est itaque Existimatio Amoris, et Despectus Odii effectus sive proprietas; atque adeo potest Existimatio etiam definiri, quod sit Amor, quatenus hominem ita afficit, ut de re amata plus justo sentiat, et contra Despectus, quod sit. Odium, quatenus hominem ita afficit, ut de eo, quem odio habet, minus justo sentiat (vide de his Schol. Prop. 26 hujus).

Invidia est Odium, quatenus hominem ita afficit, ut ex alterius felicitate contristetur, et contra, ut ex alterius malo gaudeat.

Invidiæ opponitur communiter Misericordia, quæ proinde, invita vocabuli significatione, sic definiri potest:

Misericordia est Amor, quatenus hominem ita afficit, ut ex bono alterius gaudeat, et contra ut ex alterius malo contristetur.

Caeterum de Invidia vide Schol. Prop. 24 et Schol. Prop. 32 hujus. Atque hi affectus Lætitiæ et Tristitiæ sunt, quos idea rei externæ comitatur tanquam causa per se vel per accidens. Hinc ad alios transeo, quos idea rei internæ comitatur tanquam causa.

Acquiescentia in se ipso est Lætitia orta ex eo, quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur.

Humilitas est Tristitia orta ex eo, quod homo suam impotentiam sive imbecillitatem contemplatur.

Acquiescentia in se ipso Humilitati opponitur, quatenus per eandem intelligimus Lætitiam, quæ ex eo oritur, quod nostram agendi potentiam contemplamur; sed quatenus per ipsam etiam intelligimus Lætitiam concomitante idea alicujus facti, quod nos ex Mentis libero decreto fecisse credimus, tum Pœnitentiae opponitur, quæ a nobis sic definitur:

Pœnitentia est Tristitia concomitante idea alicujus facti, quod nos ex libero Mentis decreto fecisse credimus.

Horum affectuum causas ostendimus in Schol. Prop. 51 hujus, et Prop. 53, 54 et 55 hujus, ejusque Schol. De libero autem Mentis decreto vide Schol. Prop. 35 p. II. Sed hic præterea notandum venit, mirum non esse, quod omnes omnino actus, qui ex consuetudine pravi vocantur, sequatur Tristitia, et illos, qui recti dicuntur, Lætitia. Nam hoc ab educatione potissimum pendere, facile ex supra dictis intelligimus. Parentes nimirum, illos exprobrando, liberosque propter eosdem sæpe objurgando, hos contra suadendo et laudando, effecerunt, ut Tristitiæ commotiones illis, Lætitiæ vero his jungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur. Nam consuetudo et Religio non est omnibus eadem, sed contra, quæ apud alios sacra, apud alios profana, et quæ apud alios honesta, apud alios turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicujus pœnitet, vel eodem gloriatur.

Superbia est de se præ Amore sui plus justo sentire.

Differt igitur Superbia ab Existimatione, quod hæc ad objectum externum, Superbia autem ad ipsum hominem, de se plus justo sentientem, referatur. Cæterum, ut Existimatio Amoris, sic Superbia Philautiæ effectus vel proprietas est, quæ propterea etiam definiri potest, quod sit Amor sui, sive Acquiescentia in se ipso, quatenus hominem ita afficit, ut de se plus justo sentiat (vid. Schol. Prop. 26 hujus). Huic affectui non datur contrarius. Nam nemo de se, præ Odio sui, minus justo sentit; imo nemo de se minus justo sentit, quatenus imaginatur, se hoc vel illud non posse. Nam quicquid homo imaginatur se non posse, id necessario imaginatur, et hac imaginatione ita disponitur, ut id agere revera non possit, quod se non posse imaginatur. Quamdiu enim imaginatur se hoc vel illud non posse, tamdiu ad agendum non est determinatus, et consequenter tamdiu impossibile ei est, ut id agat. Verumenimvero si ad illa attendamus, quæ a sola opinione pendent, concipere poterimus fieri posse, ut homo de se minus justo sentiat; fieri enim potest, ut aliquis, dum tristis imbecillitatem contemplatur suam, imaginetur, se ab omnibus contemni, idque dum reliqui nihil minus cogitant, quam ipsum contemnere. Potest præterea homo de se minus justo sentire, si aliquid de se in præsenti neget cum relatione ad futurum tempus, cujus est incertus; ut quod neget, se nihil certi posse concipere, nihilque nisi prava vel turpia posse cupere vel agere, etc. Possumus deinde dicere, aliquem de se minus justo sentire, cum videmus, ipsum ex nimio pudoris metu ea non audere, quæ alii ipsi æquales audent. Hunc igitur affectum possumus Superbiæ opponere, quem Abjectionem vocabo; nam ut ex Acquiescentia in se ipso Superbia, sic ex Humilitate Abjectio oritur, quæ proinde a nobis sic definitur.

Abjectio est de se præ Tristitia minus justo sentire.

Solemus tamen sæpe Superbiæ Humililatem opponere, sed tum magis ad utriusque effectus quam naturam attendimus. Solemus namque illum superbum vocare, qui nimis gloriatur (vid. Schol. Prop. 30 hujus), qui non nisi virtutes suas, et aliorum non nisi vitia narrat, qui omnibus præferri vult, et qui denique ea gravitate et ornatu incedit, quo solent alii, qui longe supra ipsum sunt positi. Contra illum humilem vocamus, qui sæpius erubescit, qui sua vitia fatetur, et aliorum virtutes narrat, qui omnibus cedit, et qui denique submisso capite ambulat, et se ornare negligit. Cæterum hi affectus, nempe Humilitas et Abjectio, rarissimi sunt. Nam natura humana, in se considerata, contra eosdem quantum potest, nititur (vide Prop. 13 et 54 hujus); et ideo, qui maxime creduntur abjecti et humiles esse, maxime plerumque ambitiosi et invidi sunt.

Gloria est Lætitia concomitante idea alicujus nostræ actionis, quam alios laudare imaginamur.

Pudor est Tristitia concomitante idea alicujus actionis, quam alios vituperare imaginamur.

De his vide Scholium Propositionis 30 hujus Partis. Sed hic notanda est differentia, quæ est inter Pudorem et Verecundiam. Est enim Pudor Tristitia, quæ sequitur factum, cujus pudet. Verecundia autem est Metus seu Timor Pudoris, quo homo continetur, ne aliquid turpe committat. Verecundiæ opponi solet Impudentia, quæ revera affectus non est, ut suo loco ostendam; sed affectuum nomina (ut jam monui) magis eorum usum quam naturam respiciunt. Atque his Lætitiæ et Tristitiæ affectus, quos explicare proposueram, absolvi. Pergo itaque ad illos, quos ad Cupiditatem refero.

Desiderium est Cupiditas sive Appetitus re aliqua potiundi, quæ ejusdem rei memoria fovetur, et simul aliarum rerum memoria, quæ ejusdem rei appetendæ existentiam secludunt, coercetur.

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

Pars tertia - De origine et natura affectuum · 8 · Ética demostrada según el orden geométrico — Baruch Spinoza · The Conscious Library