Ir al contenido
The ConsciousLibrary

Capítulo 10 de 10

· 10

Acutissimo doctissimoque philosopho B. D. S.

* * * * * *

[Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

DOCTISSIME VIR,

Velim, ut hac in re mihi gratificeris indicando, qui ex conceptu extensionis secundum tuas meditationes varietas rerum a priori possit ostendi, quandoquidem meministi opinionis Cartesii, in qua Cartesius statuit, se eam ex extensione nullo alio modo deducere posse, quam supponendo, motu a Deo excitato hoc effectum fuisse in extensione. Deducit ergo iuxta meam opinionem corporum existentiam non ex quiescente materia, nisi forte suppositionem motoris Dei pro nihilo haberes; quandoquidem, qui illud ex essentia Dei a priori necessario sequi debeat, abs te non sit ostensum; id quod Cartesius ostensurus captum humanum superare credebat. 2. Quare a te hanc rem requiro, sciens bene, te alias cogitationes habere, nisi alia sontica subsit forte causa, quare illud hactenus manifestum facere nolueris; et si hoc, de quo non dubito, non opus fuisset, non tale quid obscure indicares. Sed certo tibi persuasum habeas, quod sive candide mihi aliquid indices, sive celes, meus tamen erga te affectus immutatus maneat.

3. Rationes tamen, cur illud specialiter desiderem, hae sunt, quod in mathematicis semper observarim, quod nos ex quavis re in se considerata, hoc est, ex definitione cuiusque rei, unicam saltem proprietatem deducere valeamus; quod si autem plures proprietates desideremus, necesse esse, ut rem definitam ad alia referamus; tunc siquidem ex coniunctione definitionum harum rerum novae proprietates resultant. 4. Ex. gr. si circuli peripheriam considerem solam, nihil aliud concludere potero, quam quod ubique sibi similis sive uniformis existat, qua quidem proprietate ab omnibus aliis curvis essentialiter differt, nec ullas alias unquam potero deducere. Verum si ad alia referam, nimirum ad radios ex centro deductos, ad duas lineas sese intersecantes aut plures quoque, plures utique hinc proprietates deducere valebo; quae quidem aliquo modo videntur adversari prop. 16. ethices, quae praecipua fere est primi libri tui tractatus, in qua tamquam notum assumitur, posse ex data cuiuscumque rei definitione plures proprietates deduci. Quod mihi videtur impossibile, si non ad alia referamus rem definitam; id quod porro effecit, ut non possim videre, qua ratione ex attributo aliquo solo considerato, ex. gr. extensione infinita, corporum varietas exsurgere possit; vel si existimas hoc quoque non posse concludi ex unico solo considerato, sed omnibus simul sumptis, vellem hoc edoceri abs te, et qua ratione hoc concipiendum foret. Vale etc.

Parisiis d. 23. Iun. 1676.

E P I S T O L A LXII.

ARG. Spinoza explicat rem quaesitam. De Huetii libro et novis inventis, quae ad refractionem pertinent.

Nobilissimo atque doctissimo viro * * * * * * * [Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIME VIR,

Quod petis, an ex solo extensionis conceptu rerum varietas a priori possit demonstrari, credo me iam satis clare ostendisse, id impossibile esse; ideoque materiam a Cartesio male definiri per extensionem; sed eam necessario debere explicari per attributum, quod aeternam et infinitam essentiam exprimat. Sed de his forsan aliquando, si vita suppetit, clarius tecum agam. Nam huc usque nihil de his ordine disponere mihi licuit.

2. Quod autem addis, nos ex definitione cuiusque rei in se consideratae unicam tantum proprietatem deducere valere, locum forsan habet in rebus simplicissimis, vel entibus rationis (ad quae figuras etiam refero), at non in realibus. Nam ex hoc solo, quod Deum definio esse ens, ad cuius essentiam pertinet existentia, plures eius proprietates concludo: nempe quod necessario existit, quod sit unicus, immutabilis, infinitus etc., et ad hunc modum plura alia exempla adferre possem, quae impraesentiarum omitto.

3. [ De Huetii libro et novis inventis. ]

Hagae Com. d. 15. Iulii 1676.

E P I S T O L A s. n.

ARG. Epistola Spinozae ad amicum, quae praefationis loco Tractatui Politico praefigi et inservire potest.

AMICE DILECTE,

Grata tua mihi heri tradita est. Gratias pro cura tam diligenti, quam pro me geris, ex animo ago. Hanc occasionem non praetermitterem, nisi in quadam re essem occupatus, quam utiliorem iudico, quaeque tibi, ut credo, magis arridebit, nempe in T r a c t a t u P o l i t i c o concinnando, quem ante aliquod tempus te auctore inchoavi. Huius Tractatus Capita sex iam sunt absoluta. P r i m u m ad ipsum opus introductionem quasi continet. S e c u n d u m tractat de iure naturali; t e r t i u m de iure summarum potestatum; q u a r t u m quaenam negotia politica a summarum potestatum gubernatione pendeant; q u i n t u m, quidnam sid illud extremum et summum, quod societas potest considerare; et s e x t u m, qua ratione imperium monarchicum debeat institui, ne in tyrannidem labatur. Impraesentiarum caput s e p t i m u m tracto, in quo omnia praecedentis sexti capitis membra ordinem bene ordinatae monarchiae concernentia methodice demonstro. P o s t e a ad aristocraticum et populare imperium, d e n i q u e ad leges aliasque particulares quaestiones politicam spectantes transibo. Hisce vale, etc. 10 VII 2003 - 21h35

Usa las flechas ← → del teclado para pasar de capítulo.

· 10 · Correspondencia — Baruch Spinoza · The Conscious Library