Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 19 of 32

6

6. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaveris misericordia tua et gratia tua. Noli avertere faciem tuam a me, noli visitationem tuam prolongare, noli consolationem abstrahere, ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi. Doce me, Domine, facere voluntatem tuam. Doce me coram te digne et humiliter conversari, quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognoscis, et cognovisti antequam fieret mundus, et antequam natus essem in mundo.

1. Fili, ambula coram me in veritate et in simplicitate cordis tui quære me semper. Qui ambulat coram me in veritate, tutabitur ab incursibus vanis et veritas liberabit eum a seductoribus et detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit, vere liber eris et non curabis de vanis hominum verbis. Domine verum est ut dicis, ita quæso mecum fiat. Veritas tua ipsa me doceat, ipsa me custodiat, et usque ad salutarem finem me conservet; ipsa me liberet ab omni affectione mala et inordinata et ambulabo tecum in magna cordis libertate.

2. Ego te docebo, ait Veritas, quæ recta sunt et placita coram me. Cogita peccata tua cum displicentia magna et memorare, et nunquam reputes te aliquid esse propter opera bona. Revera peccator es, et multis passionibus obnoxius, et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis, cito laberis, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quidquam, unde possis gloriari. Sed multa habes unde te debes vilificare, quia multo infirmior es quam vales comprehendere.

3. Nihil ergo tibi magnum videatur ex omnibus, quæ agis. Nihil grande, nihil prætiosum et admirabile, nil reputatione appareat dignum, nil altum, nil vere laudabile, et desiderabile, nisi quod æternum. Placeat tibi super omnia æterna veritas, displiceat tibi super omnia vilitas maxima tua. Nil sic temeas et fugias, sicut vitia, et peccata tua, quæ magis displicere debent, quam quælibet rerum damna. Quidam non sincere coram me ambulant, sed quadam curiositate et arrogantia ducti volunt secreta mea scire, et alta Dei intelligere, se et suam salutem negligentes. Hi sæpe in magnas tentationes, et peccata, propter suam jactantiam, superbiam et curiositatem, labuntur me eis adversante. Time judicia Dei, expavesce iram Omnipotentis.

4. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis dereliquisti, et quam multa bona neglexisti. Quidam portant solum suam devotionem in libris, quidam in imaginibus; quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore, sed modicum in corde. Sunt alii qui intellectu illuminati et affectu purgati ad æterna semper anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturæ dolenter inserviunt, et hi sentiunt, quid veritatis spiritus loquitur in eis. Quia docet eos terrena despicere, et amare cælestia, mundum negligere, et cælum tota die et nocte desiderare.

1. Benedico te, Pater cælestis, Pater Domini mei Jesu Christi, qui mei pauperis dignatus es recordari. O, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico cum unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto paracleto in sæcula sæculorum, amen. Eia, Domine Deus, meus amator sancte, cum tu veneris in cor meum, exultabunt omnia interiora mea. Tu es gloria mea et exultatio cordis mei, tu spes mea et refugium in die tribulationis meæ.

2. Sed quia adhuc debilis sum in amore et impefectus in virtute, ideo necesse habeo confortari et consolari. Propterea visita me sæpius, et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus pravis et malis, et sana cor meum ab omnibus affectionibus inordinatis, ut intus sanatus et bene purgatus aptus efficiar ad amandum, fortis ad patiendum, stabilis ad perseverandum.

3. Magna res est amor, magnum omnino bonum quod solum leve facit esse onerosum, et fert æqualiter omne inæquale: nam onus sine onere portat, et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Jesu nobilis ad magna operanda impellit, et desideranda semper perfectiora excitat. Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse liber, et ab omni mundana affectione alienus, ne internus ejus impediatur aspectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat, aut per incommodum succumbat. Nil dulcius est amore, nil fortius, nil altius, nil latius, nil jucundius, nil plenius, nil melius in cælo et in terra, quia amor a Deo natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.

4. Amans volat, currit, lætatur, liber est, et non tenetur. Dat omnia pro omnibus, et habet omnia in omnibus, quia in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit super omnia bona. Amor sæpe modum nescit, sed super omne bonum fervescit. Amor onus non sentit, labores non reputat, plus affectat, quam valet, de impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere posse arbitratur. Valet igitur ad omnia, et multa implet, et effectui mancipat. Ubi vero amans deficit et jacet, amor vigilat, et dormiens dormitat, fatigatus non laxatur, arctatus non arctatur, territus non conturbatur, sed, sicut vivax flamma et ardens favilla, sursum erumpit secureque pertransit.

5. Si quis amat, novit quid hæc vox clamat. Magnus clamor in auribus Dei est ardens affectus animæ, quæ dicit. Deus, Deus meus, amor meus, tu totus meus, et ego tuus.

6. Dilata me in amore, ut discam interiori cordis ore degustare, quam suave sit amare et in amore liquefieri et natare. Tenear amore vadens supra me præ nimio fervore et stupore. Cantem amoris canticum; sequar te dilectum meum in altum. Deficit in laude tua anima mea, jubilans ex amore. Amem te plus quam me, nec me nisi propter te, et omnes in te, qui vere amant te, sicut jubet lex amoris, lucens ex te.

Use the ← → keys to move between chapters.

6 · The Imitation of Christ — Thomas à Kempis · The Conscious Library