Chapter 18 of 32
5
5. Domine Deus meus, tu es omnia bona mea. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servulus tuus, et abjectus vermiculus tuus, multo pauperior et contemptibilior, quam scio et dicere audeo. Memento tamen, Domine, quia nihil sum, nihil valeo, nihilque habeo. Tu solus bonus justus et sanctus; tu omnia potes, omnia præstas, omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et imple gratia tua cor meum, qui non vis vacua esse opera tua.
Use the ← → keys to move between chapters.