Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 7 of 13

Caput VI Quod nihil approprient sibi fratres, et de eleemosyna petenda et de fratribus infirmis.

[1] Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem.

[2] Et tanquam peregrini et advenae (cfr. 1 Petr 2,11) in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes vadant pro eleemosyna confidenter,

[3] nec oportet eos verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo (cfr. 2 Cor 8,9).

[4] Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimos fratres meos, heredes et reges regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit (cfr. Jac 2,5).

[5] Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium (cfr. Ps 141,6).

[6] Cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesu Christi in perpetuum sub caelo habere velitis.

[7] Et, ubicumque sunt et se invenerint fratres, ostendant se domesticos invicem inter se.

[8] Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, quia, si mater nutrit et diligit filium suum (cfr. 1 Thess 2,7) carnalem, quanto diligentius debet quis diligere et nutrire fratrem suum spiritualem?

[9] Et, si quis eorum in infirmitate ceciderit, alii fratres debent ei servire, sicut vellent sibi serviri (cfr. Mt 7,12).

Use the ← → keys to move between chapters.

Caput VI Quod nihil approprient sibi fratres, et de eleemosyna petenda et de fratribus infirmis. · Later Rule (Regula bullata, 1223) — Francis of Assisi · The Conscious Library