Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 6 of 13

Caput V De modo laborandi.

[1] Fratres illi, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote,

[2] ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant, cui debent cetera temporalia deservire.

[3] De mercede vero laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant praeter denarios vel pecuniam

[4] et hoc humiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores.

Use the ← → keys to move between chapters.

Caput V De modo laborandi. · Later Rule (Regula bullata, 1223) — Francis of Assisi · The Conscious Library