Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 5 of 13

Caput IV Quod fratres non recipiant pecuniam.

[1] Praecipio firmiter fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam. [2] Tamen pro necessitatibus infirmorum et aliis fratribus induendis per amicos spirituales ministri tantum et custodes sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderint expedire; [3] eo semper salvo, ut, sicut dictum est, denarios vel pecuniam non recipiant.

Use the ← → keys to move between chapters.

Caput IV Quod fratres non recipiant pecuniam. · Later Rule (Regula bullata, 1223) — Francis of Assisi · The Conscious Library