Chapter 4 of 13
Caput III De divino officio et iuiunio et quomodo fratres debeant ire per mundum.
[1] Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae excepto psalterio,
[2] ex quo habere poterunt breviaria.
[3] Laici vero dicant viginti quattuor Pater noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima, tertia, sexta, nona, pro qualibet istarum septem, pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem;
[4] et orent pro defunctis.
[5] Et ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini.
[6] Sanctam vero quadragesimam, quae incipit ab Epiphania usque ad continuos quadraginta dies, quam Dominus suo sancto ieiunio consecravit (cfr. Mt 4,2), qui voluntarie eam ieiunant benedicti sint a Domino, et qui nolunt non sint astricti.
[7] Sed aliam usque ad Resurrectionem Domini ieiunent.
[8] Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare.
[9] Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres ieiunio corporali.
[10] Consulo vero, moneo et exhortor fratres meos in Domino Jesu Christo, ut, quando vadunt per mundum, non litigent neque contendant verbis (cfr. 2 Tim 2,14), nec alios iudicent;
[11] sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet.
[12] Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur.
[13] In quamcumque domum intraverint, primum dicant: Pax huic domui (cfr. Lc 10,5).
[14] Et secundum sanctum Evangelium de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare (cfr. Lc 10,8).
Use the ← → keys to move between chapters.