Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 20 of 25

Caput XIX Quod fratres vivant catholice.

[1] Omnes fratres sint catholici, vivant et loquantur catholice. [2] Si quis vero erraverit a fide et vita catholica in dicto vel in facto et non se emendaverit, a nostra fraternitate penitus expellatur. [3] Et omnes clericos et omnes religiosos habeamus pro dominis in his quae spectant ad salutem animae et a nostra religione non deviaverint, et ordinem et officium eorum et administrationem in Domino veneremur.

Use the ← → keys to move between chapters.

Caput XIX Quod fratres vivant catholice. · Earlier Rule (Regula non bullata, 1221) — Francis of Assisi · The Conscious Library