Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 21 of 25

Caput XX De poenitentia et receptione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi.

[1] Et fratres mei benedicti tam clerici quam laici confiteantur peccata sua sacerdotibus nostrae religionis. [2] Et si non potuerint, confiteantur aliis discretis et catholicis sacerdotibus scientes firmiter et attendentes, quia a quibuscumque sacerdotibus catholicis acceperint poenitentiam et absolutionem, absoluti erunt procul dubio ab illis peccatis, si poenitentiam sibi iniunctam procuraverint humiliter et fideliter observare. [3] Si vero tunc non potuerint habere sacerdotem, confiteantur fratri suo, sicut dicit apostolus Jacobus: «Confitemini alterutrum peccata vestra» (Jac 5,16). [4] Non tamen propter hoc dimittant recurrere ad sacerdotem, quia potestas ligandi et solvendi solis sacerdotibus est concessa. [5] Et sic contriti et confessi sumant corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi cum magna humilitate et veneratione recordantes, quod Dominus dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum habet vitam aeternam (cfr. Joa 6,55); [6] et: «Hoc facite in meam commemorationem» (Lc 22,19).

Use the ← → keys to move between chapters.

Caput XX De poenitentia et receptione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. · Earlier Rule (Regula non bullata, 1221) — Francis of Assisi · The Conscious Library