Chapter 4 of 48
· 4
1) Praeterea $ 55 post verba καὶ σῶμα δ᾽ ἐστὶν ἡ φωνή malim abesse quod additur κατὰ τοὺς Στωικούς, quia sequitur: ὥς φησιν Ἀρχέδημος — καὶ ztw- γένης καὶ Ἀντίπατρος καὶ Χρύσιππος.
fonte illata esse, quo Laértius compendii exilitatem amplificare stude- bat. — Alterum addo locum, ubi laudationum copia aptum sententia- rum progressum turbavit $ 89sqq. Agitur de virtute, cuius 8 89 med. hie finis proditur: διάϑεσις ὁμολογουμένη. Definitioni statim adduntur gravissima de virtute placita scil propter se ipsam esse expetendam beatamque vitam secum afferre. Sequitur causa, cur non omnes homines ad virtutem perveniant. Dein ad definiendam virtutis notionem scriptor relabitur: ἀρετὴ δέ τοι ἡ μέν τις κοινῶς παντὶ τελείωσις (ἡ δέ τις ἀνθρώπῳ ἰδίως τοῦ λόγου τε- λείωσις). Nam sie fere lacuna, quae post τελείωσις ἴῃ libris exstat videtur explenda esse. Sed plura etiam exciderunt aut corrupta sunt sequentia verba, cum ne sic quidem oratio bene procedat. Sequitur porro distinctio inter ϑεωρηματικὰς et ἀϑεωρήτους virtutes quae ex Hecatone (ἐν τῷ πρώτῳ περὶ ἀρετῶν) pluribus illustratur, dein duo placita: ὑπαρχτὴν εἶναι τὴν ἀρετὴν καὶ τὴν κακίαν et διδαχτὴν εἶναι τὴν ἀρετήν, dein diversae de numero virtutum opiniones. Hune igi- tur sententiarum ordinem ineptum esse per se patet. Nam duo illa de virtute placita (scil ὑπαρκτὴν εἶναι et διδακτήν) ea quae de nu- mero et speciebus virtutis disputantur interrumpunt. Puto igitur in priore fonte post ea quae de τελειώσει dicuntur statim subsecuta esse haec (8 92 med): τῶν ὃὲ ἀρετῶν τὰς uiv πρώτας etc, quae vero interposita sunt ex compluribus alterius fontis pannis consuta esse. — Breviter tantum moneo quae in S 111 ad Chrysippeam de affectibus doctrinam pertinent (δοχεῖ δὲ c«Ovoig— x«i τὰ ἄλλα) ea de causa pro additamento esse habenda, quod de notione affectus iam in antecedente paragrapho rem absolverat; postquam quattuor affectuum genera enu- merata sunt (τῶν δὲ παϑῶν τὰ ἀνωτάτω εἶναι γένη τέτταρα, λύπην, φόβον. ἐπιϑυμίαν, ἡδονήν), eorum statim definitiones sequi oporte- bat. — Unum etiam locum traetare nobis liceat 8 125sq. de mutua virtutum coniunctione. Notissimum igitur Stoicorum placitum τὰς ἀρετὰς ἀντακολουϑεῖν ἀλλήλαις καὶ τὸν μίαν ἔχοντα πάσας ἔχειν lon- giore argumentatione illustratur: mediae vero argumentationi trium nomina auctorum inseruntur. Quae argumentatio cum non summatim, sed explicate a Laértio prodatur contineatque notiones a communi Stoicorum usu alienas, dubitatio subnascitur, num re vera et Chry- sippus e& Apollodorus et Hecato hac ipsa conclusione usi sint. Quam opinionem funditus tollere in animo est. Nam Hecatoni quidem tra- dita conelusionis forma aptissima est, cum a Panaetiana theoreticae ei practicae virtutis distinctione proficiseatur, Chrysippo non item. Neque formula illa qua tota disputatio terminatur: χεφαλαιοῦσϑαι ἑκάστην τῶν ἀρετῶν περί τι ἴδιον κεφάλαιον ad Chrysippeam senten-
tiam (ποιὰς εἶναι τὰς ἀρετάς) exacta est. Habes igitur exemplum, quanta in talibus apud Laértium cautio adhibenda sit. Nam ubi ad placitum argumentis illustratum complura auctorum nomina adduntur, non illa argumenta, sed ipsum tantum placitum ad omnes referen- dum est.
Iam quoniam moralem partem eodem modo quo physicam a Laértio auctam et amplificatam esse perspeximus, de compendio illo, quem priorem fontem nominavimus, videndum est. Nam cum hoe quasi fundamentum sit totius enarrationis, cardo rel in eo verti- tur, αὖ de natura eius atque origine, quatenus fieri potest, ad liqui- dum res perducatur. Ex iis enim, quae nullo nomine adscripto apud Laértium leguntur, quam multa ad Chrysippum referri possint, nobis gravissima est quaestio. Benevolentia igitur fortunae accidit, ut si- milimum huius compendium a Stobaeo in eclogis II cp. 7,5 serva- retur; tertii denique eiusdem generis compendii apud Sextum usus apparet.) Nam quae Sextus affert ita comparata sunt, ut quamvis summa cum Didymeis Laértianisque similitudo conspicua sit, tamen neque e Didymo neque e Laertii fonte a Sexto derivari potuerint. Ea autem, ut accuratius describam, inter haec tria ethicorum com- pendia ratio intercedit, ut cum mira quadam in rebus ipsis affinitate varietas quaedam in minutiis e£ maxime in verbis coniuncta sit. Confer igitur, ut exemplis utar, Sextum adv. math. XI 46 de generibus bono- rum cum Laértii $ 95 et Stobaei p. 70 1. 85—20 Wachsmuth (Vol. III n. 96. 97. 97a), et Sextum adv. math. XI 59 de indifferentibus cum Laértiài 8. 104 et Stobaei p. 79 (Vol. III n. 118. 119. 122). Nam totos locos hic exscribere non opus est. Cf. etiam Sextum adv. math. XI 22—2' cum Stobaei p. 69,17— 70,7 W. et Laértii 8 94 (Vol. III n. (4. 11. (6). — Cum vero accuratius rem examinaveris, patebit tibi non ad totas enarrationes, sed ad priorem tantum utriusque partem hane similitudinem pertinere i. e. ad Laértii 88 85—1106 et Stobaei p.57—93. Nam reliqua eatenus quidem consentiunt, quod utrimque de sapiente et insipiente agitur, interioris vero inter utrumque scrip- torem necessitudinis nulla hic sunt vestigia. Quod qua ratione ex- plieandum sit, postea videbimus, nune ad priorem partem animum ad- vertamus. Atque ordo quidem primo obtutu videtur diversissimus esse. Bed totum discrimen in eo positum est, quod Laértius a primo appetitu?) et fine bonorum, Didymus a virtutibus initium capit. Si igitur, quae de fine bonorum p. (5—78 Didymus disputat, in primum
1) Atque etiam Cicero in Tusculanarum lib. IV doctrinam affectuum, mor- borum, aegrotationum e tali compendio sumpsisse videtur. 2) Ut etiam Hierocles in ea quae nuper reperta est ἠϑικῇ στοιχειώσει.
locum transposita esse finxeris, ceterae partes plane eodem ordine se excipiunt. Nam Didymi p. 58— 65 (de virtutibus) respondent Laértii 88 89 med.— 93, Didymi p. 68— 74 (de bonis) Laértii 88 94— 101. Iam, omissa quam transpositam finximus de finibus disputatione, ad p. (19—85 Didymi pergimus (de indifferentibus et de aestimatione) quibus respondent Laértii 8 102—107. Porro apud utrumque de offieio agitur Did. p. 85— 86, Laért. 8 107 extr.— 110 in. Sequitur apud Didymum (interpositis p. 86, 81 quae apud Laértium desunt de appetitu eiusque speciebus) de affectibus doctrina p. 88—93, quae apud Laértium 88 110 med.—114 tractatur. Terminantur haee apud utrumque morborum atque infirmitatum animi explicatione. Apparet igitur uno capite excepto, quod a Laértio melius collocatur, eundem ab utroque ordinem servari. lam vero, quod ad res et verba attinet, tum hie tum ille plura praebet, quae omnia singillatim pertractare nolo. Ad nos enim ea vel maxime quaestio pertinet, quomodo talis similitudo, qualem modo depinximus, possit explicari. Atque vix alia ratio po- terit excogitari; quam ut sumamus, exstitisse aliquando compendium moralis Stoicorum philosophiae, quod cum scholarum usui destinatum esset, iterum iterumque pro aetatis cuiusque usu reformaretur; ea igitur quae communia sunt Didymi et Laértii (quorum quaedam apud Tullium redeunt in tertio de finibus; cf. inprimis 8 53, 55, 56) ad pristinum illum librum pertinere, quae vero discrepant vel in altero tantum fonte inveniuntur, posteriori aetati deberi. Eum autem librum, qui quamvis mutatus totius disciplinae fundamenta per complura sae- eula praebuit, magna profecto auctoritate floruisse intelligitur. Iam cum Didymi àpud Stobaeum in subscriptione totius enarrationis haec verba exstent: Ταῦτα μὲν ἐπὶ τοσοῦτον. Περὶ γὰρ πάντων τῶν παραδόξων δογμάτων ἐν πολλοῖς μὲν καὶ ἄλλοις ὁ Χρύσιππος διελέχϑη" καὶ γὰρ ἐν τῷ Περὶ δογμάτων καὶ ἐν τῇ Ὑπογραφῇ τοῦ λόγου ᾿Εγὼ δ᾽ ὁπόσα προὐϑέμην etc. — quamvis haec verba obscuriora videantur neque satis appareat, cur hos Chrysippi libros Didymus nominet, probabile tamen videtur, eum in fonte suo eorum mentionem invenisse. Quodsi titulus ille: Ὑπογραφὴ vot λόγου (cf. Laértii Chrysippeorum librorum indicem Vol. II p. 8, 30, in quo pri- mum locum inter morales libros obtinet) aptissimus est tali libro, qualem Laértianae et Didymeae enarrationis in parte priore funda- mentum fuisse suspicati sumus, proclivis est coniectura: huno fuisse ipsum Chrysippi librum. Nam de altero libro: περὶ δογμάτων, siquid video, non poterit cogitari, cum illud compendium ex partitio- nibus definitionibusque totum fere constitisse, atque ipsa placita non nisi per hane formam adumbrasse videatur. Atque mirum profecto
esset, si eiusmodi liber qui a gravissimo scholae auctore profectus, tironibus tamen destinatus erat, à successoribus scholae plane neglec- tus esset, mirum quoque si ab interpolationibus abstinuissent. Ita faetum est ut Diogenis, Antipatri, Panaetii, Hecatonis apud Didy- mum vestigia agnoscantur, ita porro quod a Schuchhardtio et Kreutt- nero demonstratum est, ut in definitionum collectionibus, virtutum maxime et affectuum, quas Didymus prodit, permixfi inveniantur di- versorum auctorum fetus.
Plane alia est posterioris particulae apud utrumque indoles. Nam Didymi alteram partem ex pluribus libris excerptam esse cum eo probatur quod eaedem res compluribus locis repetuntur, tum eo quod nullo fere ordine neque continuo sententiarum filo singula placita deinceps collocantur. Ad ipsos vero philosophorum libros compilato- rem accessisse duo sunt quae fidem faciant. Ac primum quidem nul- lus apparet rerum e gravitate delectus, sed omissis saepe gravioribus placitis leviora multis verbis illustrantur. Accedit quod nonnulla eapita sermone utuntur a compendii exilitate longe remoto, ut serip- torem magis quam magistrum audire tibi videaris. Neque exempla proferre opus est rei per se cuivis attente legenti manifestae. lam eum ad ipsos libros philosophorum compilatorem aecessisse contendo, non id dico ipsa ubique philosophorum verba integra nobis servata esse, sed mediam quandam teneri viam, ut, omissis multis vel bre- viatis nec non ex recta orationis forma in obliquam translatis, multa tamen ut in ipsis libris scripta erant reddantur. Quali etiam physica Didymi excerpta ratione utuntur. Hane occasionem nactus dubita- tionem profligabo quae diu et me et alios ni fallor vexavit. Nam moralia Stoicorum quae e Didymo servavit Stobaeus, ab eiusdem auc- toris physieis excerptis mirum quantum diserepant, siquidem in phy- sicis doctissimam deprendimus singulorum auctorum librorumque me- moriam, in moralibus nullam fere librorum, scriptorum perraram. Itaque eiusdem libri particulas tam diversa ratione compositas fuisse credibile non est. Coniectura autem, qua ad Didymum haee quoque referuntur, videtur certissima esse. Puto igitur Stobaeum non totam οὐ integram Didymi enarrationem descripsisse. Neque enim facile adducor, ut Didymum, quem ex eclogis physicis probum et doctum seriptorem cognitum habeo, credam in morali parte tam neglegenter versatum esse, ut gravissima quaeque huius loci placita vel omnino omitteret vel in transeursu breviter perstringeret, cum alia quae multo minoris momenti essent infinita fere verborum copia illustraret. Quodsi non plenum et illibatum Didymi opus tenemus, probabile est etiam auctorum nomina a Stobaeo demum omissa esse, quae in
priore parte pauea, in posteriore plurima fuisse arbitror. Nam illud compendium sua propria indole ae natura a scriptorum laudationibus alienum est, altera vero pars adeo non probo et simpliei sententiarum ordine decurrit, ut haec perturbatio vix possit excusari, nisi ipsam eclogarum formam a seriptore servatam esse sumpseris.
Iam inter libros a Didymo exeerptos etiam Chrysippeos quosdam fuisse, eum per se probabile est, tum eo etiam probabilius redditur, quod saepius ad Chrysippi fragmenta quae adscripto nomine leguntur, Wachsmuthii adnotatio nos relegat. Schuchhardtium quoque in hac quidem re mecum consentire video. Complures enim paginas ad Chry- sippum auctorem revocat. Atque ille quidem locus, quo uno in altera parte Chrysippus nominatur, nihil probat, cum eodem modo quo ple- raeque apud Laértium laudationes haec quoque postea inserta esse videatur: Cf. p. 98,19: καὶ (ἐκείνων) τὴν εὐδαιμονίαν μὴ διαφέρειν τῆς ϑείας εὐδαιμονίας [μηδὲ τὴν ἀμεριαίαν ὁ Χρύσιππός φησι δια- φέρειν τῆς τοῦ Ζιὸς εὐδαιμονία. {καὶ κατὰ μηδὲν αἱρετωτέραν εἶναι μήτε καλλίω μήτε σεμνοτέραν τὴν τοῦ “]ιὸς εὐδαιμονίαν τῆς τῶν σοφῶν ἀνδρῶν. Sed Chrysippi libros adhibitos esse subscriptio demonstrat, ubi praeter Ὑπογραφήν supra tractatam liber περὶ δογμά- τῶν aliaque χατὰ μέρος συγγράμματα memorantur, sive Didymi verba quibus fontes suos significaverat a Stobaeo obscurata sunt, sive Sto- baeus, quae in singulis capitibus lemmata omiserat, hac ratione quasi complexus est. Neque tamen fieri potest, ut paragraphi e Chrysippo ex- cerptae certa ratione a ceteris secernantur. Possunt etiam Diogenis vel Antipatri capita in hac parte inesse. Nos quae in hae parte leguntur, inter incerta Chrysippi testimonia rettulimus, quae typis minoribus distinguuntur. Addenda sunt pauca de compendio Laértiano, a quo ad Stobaeum similitudine rei perducti discesseramus. Puto igitur eo potissimum Laértiana a Didymeis differre, quod apud Didymum praeter Chrysippum Diogenes Antipater Hecato ita adhibiti sunt, ut in uni versum Chrysippi doctrina servetur, amplificata magis et sensim de- flexa quam in ipsis capitibus mutata, in Laértianis autem (scil in posteriore moralium et in physica parte) multa insunt Posidoniana, quae ad Chrysippum non referenda sint. Documento est frequentissima Posidonii mentio, quae in quibusdam capitibus sola fere regnat, ma- ximeque in iis quae de sideribus et de sublimibus docentur. In hoc enim physicorum loco Posidonius multa novasse videtur. Maiore igi- tur hie cautione opus est quam in Didymo.
Haec erant quae de Laértio et de Didymi moralibus Stoicorum praefanda erant. Neque de physicis Didymi exerptis habeo quae ad- dam eis quae supra occasione data disserui.
Sponte hine ad Aétii vicinam operam oratio nostra vagatur. At- que Stoica quae insunt iam ex Vetustis quae vocant Placitis ab Aétio translata esse, Dielsius probavit, neque video quid contra dici possit. Idem a Posidoniana schola Theophrasteam placitorum congeriem eum reformatam tum noviciorum philosophorum memoria amplifieatam esse probabile reddidit. Iam cum eclogarum quoque collectiones ad eandem aetatem atque scholam redire veri simile sit, utpote quae us- que ad Posidonium et paullo infra descendere soleant (quod et Didymi epitomae physicae fragmenta et Laértii laudationes arguunt) alterum genus ex altero pendere suspicamur. Neque enim Placitorum condi- torem tot librorum lectioni ipsum vaeasse sed prompto magis et com- modo selectorum capitum thesauro usum esse credibile est. Atque valde huie nostrae suspicioni suffragatur, quod obseuriorum quoque Stoicorum velut Sphaeri aliquoties in Placitis sententiae referuntur. Quis enim Sphaerum ab ipso Plaeitorum conditore lectum esse sibi persuadebit? Ae quamquam in ea Placitorum forma quam mos legi- mus, vetusta multo exiliorem, longe plurimi loei ad generalem Stoi- corum doctrinam spectant, tamen quae interdum notantur singulorum dissensiones fidem faciunt im Vetustis Placitis frequentiorem fuisse singulorum memoriam. Eclogis igitur primum Placitorum conditorem usum esse suspicor.
Iam quaerendum est, unde vel maxime opera nostra in Chrysippo posita pendet, qua ratione in generali Stoicorum doctrina referenda ille usus sit. Nam cum omnia quae ad universos Stoicos ab Aétio referuntur, non credibile sit omnium communia fuisse, ambigimus quid de hac generali doctrina iudicandum sit. Cum vero plerosque et gra- vissimos scriptorem intellexisse consentaneum sit, quos potissimum gravissimos iudicaverit, dubitari potest. Hoc tamen constat tres tan- tum Stoicos exstitisse, qui tanta auctoritate florerent, ut quae ipsi docuissent ad Stoieos simpliciter referri possent, Zenonem, Chrysip- pum, Posidonium. Itaque iterum Posidonius existit Chrysippi nostri aemulus et haec quaestio evadit, ex Ohrysippone magis an ex Posi- donio generalis Stoicorum doctrina in Placitis expressa sit. Atque si is fuisset Plaeitorum conditor qui in compendii alicuius usu sub- sisteret, ad limpidiores fontes non accederet, credi posset, ad Posidonii exemplar generalem.doctrinam conformatam esse. Ea enim aetate fuit, qua Posidonius maxima auctoritate floreret. Cum vero, αὖ modo ostendimus, penitiore doctrina imbutus fuerit (eelogarum enim the- sauro usus est) non possum mihi persuadere ut generalem doctrinam
ex uno auctore, sive Zenone sive Chrysippo sive Posidonio, ceteris om- nibus dissentientibus, expressam esse credam, sed ut generalis doctrina statueretur consensum puto desideratum esse saltem duorum ex tribus illis Stoae principibus. Hinc efficitur posse quidem in hac generali doc- trina latere quae Chrysippi non sint, sed Zenonis placita a Posidonio redintegrata (saepe enim, ut aliunde constat, sectae auctori contra Chry- sippum Posidonius auxilium tulit), plerumque tamen Chrysippea quo- que esse quae Stoicis simpliciter tribuantur. Confer igitur quae apud Laértium de sideribus Posidoniana referuntur: nusquam fere cum Aétio accurate congruere reperies. ltaque in collectione hane mihi legem imposui, ut Aétiana omnia reciperem, ita tamen ut in incer- torum numero collocarem, nisi alia testimonia suppetebant, quae Chry- Ssippeam originem vindicarent.,
Iam ad ea tempora eosque auctores accedamus qui non iam ipsi Stoae, vivae etiam et vigenti, aequales fuerunt, sed abolitae vel semi- mortuae aliquam memoriam propagaverunt, dum placita eius vel ex vetustioribus fontibus cognita referunt vel in suum usum convertunt. Quorum duo sunt genera, alterum seriptorum Christianorum tertii maxime et quarti saeculi, alterum Neoplatonieorum, a quibus Aristo- teliei quoque serioris aetatis toti pendent. Atque eos quidem aucto- res quos abundare Stoicorum placitorum memoria cognitum habebam, accurate tractavi, in aliis quae indices editionum suppeditabant, con- gerere satis habui.
Ex Aristotelicis serioris aetatis constat longe utilissimum esse Simplieium, cuius in Categorias Aristotelis. commentarius diligenter a me excussus largam Chrysippo nostro attulit fragmentorum messem. Quae Simplicius ex prioribus Categoriarum commentatoribus pleraque descripsisse videtur. llla enim, qua ipse fuit aetate, nullos fere Stoi- corum libros reliquos fuisse ipse Simplicius testatur.
Proclus quoque et Syrianus et Olympiodorus Neoplatoniei quae produnt, ad paucos fere moralis doctrinae locos spectant (ὅτε μόνον τὸ καλὸν ἀγαϑόν, ὅτι αἱ ἀρεταὶ ἀντακολουϑοῦσιν ἀλλήλαις etc), qui tam saepe ab his auctoribus tractantur, ut specimina proferre satis fuerit. Quod vero ad Christianos attinet scriptores, qui altero p. Chr. saeculo fuerunt fidei defensores in vulgaribus ommes fere subsistunt, nisi quod Tertullianus in uno,de anima^ libro doctiora quaedam per Soranum accepta tradit, ex ipso, ni fallor, Chrysippo derivata. Ex tertii vero saeculi latinis ecelesiae scriptoribus Lactantius fre- quenti Stoicorum memoria insignis est, ex "Varronis nimirum et
Ciceronis seriptis philosophicis agros suos irrigans. Quin etiam to- tum,de opifieio^ librum ita ex Stoico quodam exemplari expressit, ut pleraque describere potuerim, nisi rerum levitas dissuasisset. Bed haee omnia fere sordent prae eorum splendore, quae graeci eiusdem saeculi patres, quos doctos appellare consuevimus, libris suis Stolco- rum placita inseruerunt. Clemens enim Alexandrinus et Origenes, cum id agerent ut fidem Christianam in philosophiae formam redi- gerent et doctorum suae aetatis gentilium usui accommodarent et quasi sapientiam conderent Christianam, non potuerunt fere in eius scholae gyros non incurrere, cuius permulta placita ad Christianam doctrinam proxime accedere viderentur.
Atque Clemens quidem quae Stoiea profert, ad unum auctorem revo- eari non possunt. Multà enim compendia et introductiones, quod genus supra tractavimus, redolent, alia ex definitionum Stoicarum thesauris desumpta sunt, alia ex amplioribus moralis doctrinae libris fluxerunt. Atque omnino tam multiplici veterum auctorum lectione fuit imbutus, ut Stoica quoque a multis auctoribus accepisse censendus sit. Qua autem ratione in libris suis condendis Clemens versatus sit, luculentissime docet octavus Stromateon liber. Hune enim neque editum ab ipso Clemente neque perfectum, sed post mortem eius, ut videtur, ab ami- eis edito operi adnexum, excerpta quaedam ex Graecorum philosopho- rum libris eontinere, nondum in ordimem disputationis continuae coniuncta in programmate Hostochiensi demonstrare studui. Quae vero extremo loco de causarum differentiis proferuntur, meram ex- hibent Stoicorum doctrinam, quod cuivis perito primo obtutu mani- festum est.
Plus etiam utilitatis in nostrum opus ex Origene redundavit. Nam apud Clementem quidem ipsius Chrysippi vestigia nusquam de- texi, multa apud Origenem. Hie enim vulgaribus, qualia compendiis et plaeitorum thesauris tradebantur, fere abstinet; quaecunque exhibet Stoiea ipsorum philosophorum lectionem manifesto produnt. Quodsi Origenem ad ipsos fontes aecedendi praeclaro quodam studio insignem fuisse constat, ad Chrysippum eum devenire necesse erat, siquidem ilius aetate una fere Chrysippi auctoritas in Stoicis valebat. Neque tamen is est Origenes, qui veterum auctorum nomina iactando inanem doctrinae speciem captet. Itaque paucis admodum locis Chrysippi nomen protulit, multo pluribus libros eius usurpasse censendus est. Quodsi doctrinae eius nimiam laudem me tribuere aliquis opina- tur, conferat velim quae Vol.lI n. 957, 964, 988, 989, 990, 996 ex libris,contra Celsum^, ex libro tertio,de prineipiis?, ex libro,de oratione^, ex,commentariis in Genesin excerpsimus; intelleget Chry-
sippeam de fato et de libero arbitrio doctrinam tam accurate exprimi, ut loeis compluribus ipsa Chrysippi verba quasi eluceant. Itaque cum intellexissem quanta esset in hoe auctore utilitas, commentaria quoque et Veteris et Novi Testamenti accurate perquisivi reportavique ex hoc longinquo neque iucundo itinere paucos quidem sed eos primae notae locos.
Haec fere sunt quae de fontibus fragmentorum praefari in animo erat, quibus hoe cum maxime egimus, ut qua ratione in colligendis Chrysippi reliquiis versati essemus, palam fieret nee non ut intellige- retur ab iis qui collectionem nostram usurparent, quae esset cuiusque testimoniorum generis fides atque auctoritas.
Epimetrum de librorum Chrysippi indice Laértiano.
Mutilus exstat apud Laértium Chrysippi librorum eatalogus. At- que logicorum quidem index, qui primo loco ponitur, si totum spectes, optime servatus est, physicorum totus intercidit cum maxima parte moralium. Sed etiam logieorum indicem labem traxisse demonstrari potest duobus argumentis. Libri enim logici apud Laértium e rebus tractatis in quattuor species digeruntur, quod aperte testantur 8 198 verba: λογικοῦ τόπου τὰ τῶν προειρημένων τεττάρων διαφορῶν éxvóc ὄντα. Ex his vero quattuor speciebus tres tantum cum titulis suis integrae ad nos pervenerunt, alteram dico, tertiam, quartam. Prima enim titulo caret; neque licet suspicari, huius particulae libris quasi generalem quandam introductionem contineri quae proprio titulo non egeat, cum verba Laértii supra exscripta hanc non minus specialem fuisse quam ceteras partes testentur. Accedit quod primae partis ambitus ceteris comparatus iusto brevior est. Nam cum ceterarum brevissima i.e. tertia tres συντάξεις contineat, quinquaginta quattuor libros, prima ex quattuordecim libris videtur constare, qui in com- plures συντάξεις non digeruntur. lam cum primus titulus in libris hane formam praebeat: ϑέσεις λογικὰ καὶ τῶν τοῦ φιλοσόφου 6xsu- μάτων, primo obtutu intelligitur, seribendum esse: ϑέσεις λογικαί. Debebant enim logicae theses a moralibus (Vol. II p. 8,31) et physicis (Vol. III p. 205,14) discerni. Quid vero de sequentibus iam fiet ver- bis: τῶν τοῦ φιλοσόφου σχεμμάτων, quae neque cum antecedente titulo possunt coniungi, neque per se pro titulo esse? Itaque certum textus mutilati signum nacti sumus. Quodsi hoe loco numerus ali- quis librorum ad primam speciem pertinentium excidit, non potest ulla esse subscriptionis auctoritas, qua librorum logicorum summa subducitur, nisi maiorem praebet numerum quam libri in nostro Laértio enumerati. Atque re vera maiorem numerum praebet: ὁμοῦ τὰ πάντα
τοῦ λογικοῦ ἕνδεκα καὶ τριακόσια. Libri autem enumerat apud Laér- ilium non transcendunt numerum trecentorum et unius, etiamsi in prima parte verba x«i τῶν τοῦ φιλοσόφου Gxeuucrov pro tituli ves- tigio accipias eaque quae pseudepigrapha notantur comprehendas. Sed quamquam primae specie] decem fere tituli exciderunt, tamen quale fuerit eius argumentum facile intelligitur ex moralium primae partis comparatione. Quae cum hune indicem in fronte gerat: ᾿Ηϑικοῦ τό- που τοῦ περὶ τὴν διάρϑρωσιν τῶν ἠϑικῶν ἐννοιῶν, valde est muti- latae nostrae similis. Θέσεις enim ipsa quoque continet et ὅρους et πιϑανά (Vol.II p. 8,30sq.). Hae igitur similitudine ducti possumus suspicari, primam logicorum particulam sic fuisse inscriptam: Ζ10γι- κοῦ τόπου {τοῦ περὶ τὴν διάρϑρωσιν τῶν λογικῶν ἐννοιῶν). Quat- tuor autem illis speciebus appendix adnectitur, de qua egi huius prae- fationis p. VII.
Iam quod ad ordinem attinet, quo quattuor illae logicorum species se excipiunt, non longa opus est disputatione, ut intellegatur, tertiam quae nunc est partem secundo loco ponendam fuisse propter rerum tractatarum naturam. Continet enim τὸν περὶ τῶν 6q(ucwóvrov (vel περὶ φωνῆς) τόπον, cum et altera et quarta specles ad τὸν περὶ τῶν σημαινομένων (vel περὶ πραγμάτων) pertineant. Atque eodem iure, quo alteri, etiam quartae, quae est de syllogistica ratione, inscribi potuit: λογικοῦ τόπου τοῦ περὶ τὰ πράγματα. Quaerimus igitur, quo- modo fieri potuerit, ut ordo partium ita perverteretur. Αὐααὶ patet neque eum, qui ipse huius ordinis auctor fuerat, tantopere a vero aberrare potuisse, neque eum, qui catalogum ab alio confectum descri- beret. Multo magis in eum hie error cadit, qui ex librorum collec- tione seeundum totius doctrinae rationem digesta, titulos in indicem conferret. Exstitit igitur editio quaedam Chrysippi librorum ab ipsis philosophis in usum discipulorum comparata. Utrum vero ab ipso Chrysippo haee editio comparata fuerit, an a recentiore quodam scholae assecla, non potest diiudicari nisi ex ipsa logicae Chrysippi doctrinae pervestigatione, quam ab hoc loco alienam ducimus.
Pars FK. Zeno Citieus 1. De Zenonis vita, moribus seriptis: n. des 44. 2. Zenonis fragmenta et placita n. 46. 46. À. Logica n. 471—951.: De ratione cognitionis (xsueter ΠΣ. E n. 69—18 Rhetorica n. 74—84.: ἐπῶν cotes
I. De principiis. — pe materia et spiritu: — E eausa. — De corporibus. — De incorporeis. — De tempore. — De inani 13750-9060 1. e SIR euer SIM aue e τ τες"
IL De mundo. — Unum esse. — Genitum et interiturum. — Uno loco manere. — Ex 4 elementis. — ᾿Εκπύρωσις et παλιγγε- νεσία. — Mundus animal sapiens n. 97—114.
III. De caelo et caelestibus n. 115—122. De. ὦ dAdodiotba. JE
Use the ← → keys to move between chapters.