Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 3 of 48

· 3

Quid igitur de tota disputatione iudicandum? Scio multis eam placuisse coniecturam, qua e compendio triviali haec sumpta esse suspicantur, cui magnopere favet Didymei et Laértiani compendii simi- litudo, repugnat in explicandis,morbi et aegrotationis^ notionibus seriptoris ubertas. "Talia enim a compendio aliena sunt, Mihi autem

hoe maxime arridet, ut epitomam Stoicae perturbationum doctrinae in ipsius Tulli usum confectam esse sumam, quae ad Chrysippi ma- xime placita se adplicuerit. Nam praeter cetera haec quoque verba Chrysippi nos admonent (8 33 in):,Habes ea, quae de perturbationi- bus enucleate disputant Stoici: quae logica appellant, quia disserun- tur subtilius Atqui Chrysippi tres primi de perturbationibus libri hoc ipso nomine τὰ λογικά comprehendebantur et a consolatorio (ϑεραπευτικῷ vel ἠθικῷ) libro discernebantur. Valde igitur probabile est eum, qui Ciceroni commentariolum paravit, e Chrysippi titulo hane locutionem transtulisse. — Ut igitur paucis comprehendam, quae de hac Ciceronis disputatione iudico: non sine fructu est ad cognos- eendam Chrysippi doctrinam, ita tamen ut a noviciis additamentis cavendum sit.

Veniamus ad tertium librum,de finibus bonorum et ma- lorum, quo Cicero Catonem inducit non solum eum locum qui de finibus est, sed totam fere moralem Stoicorum doctrinam per capita enarrantem. Nam quamquam concedendum est, deesse complures lo- cos — e. gr. de perturbationibus non nisi in transcursu $ 35 agitur — tamen si liber aliquis περὶ τέλους pro fonte habendus esset (quae est Hirzelii opinio), quae de singulis officiis fusius disputantur vix possent ad hune librum referri. Ae mihi quidem Tullius ea Stoico- rum moralia placita videtur complecti voluisse, quae e finis i. e. summi boni constitutione penderent, in ipsa vero disputatione non satis quod voluerat perfecisse, cum quaedam accuratius tractaret, quae cum illa nullam fere haberent necessitudinem, ut ila de coniunctione homi- num, de amore, de Cynicorum ratione, de amicitia, de iure placita. Hoc igitur optime explicatur, si fontem plura complexum esse poni- mus, quam quae ad Ciceronis propositum pertinerent, ipsum vero Ciceronem in delectu rerum errasse. Apparet autem eam fuisse illius fontis indolem, ut certum quendam ordinem servaret, quem Cicero se- cutus est. Nam ex fonte ordinem sententiarum se transtulisse ipse Cieero significat, quod Madvigius et Hirzelius animadverterunt. Id vero per se non satis apparet, num fons ille philosophi liber fuerit qui ipse in verum inquireret an doxographi qui aliorum sententias in compendium redigeret. Quod ex iis maxime locis diiudieandum est, ubi complurium Stoicorum discrepantes sententiae respiciuntur, nec non ex iis, quibus unum quendam et certum auctorem exprimere vide- tur. Ex prioris autem generis locis maxime memorabilis est 8 68:,Üynieorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem di- cunt, siquis elusmodi forte casus inciderit, ut id faciendum sit: alii nullo modo. Vide scriptorem scholae dissensum doxographorumr

more notantem, ipsum iudicio abstinentem. Alter locus exstat 8 57, ubi Chrysippum et Diogenem bonam famam propter utilitatem, eos qui postea fuerint, cum Carneadem sustinere non possent, propter se ipsam praepositam et sumendam putavisse narratur Priori opinioni additur apud Cieeronem:,quibus ego vehementer assentior/ quam assensionem num ex fonte transtulerit, ambigimus. Atqui attenden- dum est, nullam eius causam proferri, posteriorem vero sententiam aliquanto diligentius adumbrari et argumentis illustrari. Mirum quo- que, quod statim priori sententiae assensionis significatio adnectitur, posterior refutatione caret. Probabile igitur ipsum hie Ciceronem assensum suum significasse, fontem notare dissensionem satis habuisse. Item in tertio loco ὃ 11,In principiis autem naturalibus plerique Stoici non putant esse voluptatem ponendam, quae adnectitur assen- sionis significatio, eam a Cicerone profectam puto, cum eausa assen- sionis:,ne si voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae primae appetuntur, multa turpia sequantur/ parum subtiliter adum- brata sit. Ubi vero cum certorum philosophorum placitis aliunde notis Ciceronis sententiae congruunt, tum Chrysippum, tum Diogenem, tum Antipatrum sequuntur, ut auctor ille delectum fecisse ex anti- quiorum placitis, non ipse sui ingenii viribus fretus in verum inquisi- visse videatur. Cum his indiciis etiam illud concinit, quod referendi magis quam disputandi forma multis locis conspicua. est; quamquam Catonem utpote Stoicum disputatione potius uti decebat. Unde fontis auctorem item narravisse, non disputavisse probabile redditur. Quae omnia, cum Madvigii et Hirzelii disputationibus hic liber satis illustra- tus sit, breviter monere satis habeo. Puto igitur, ut tandem ad finem veniam, totam libri tertii conformationem non favere ei coniecturae, qua e clari cuiusdam philosophi libro excerptus esse creditur Nam si e. gr. ex Hecatone derivatus esset, aliquid saltem ex proprius Heeca- tonis placitis conspieuum esset, cuius generis nihil protult Hirzelius. Cum vero de Chrysippo, de Diogene, de Antipatro, de Panaetio, de Posidonio non posse cogitari ipse Hirzelius ita ut nihil contra diei possit demonstraverit, epitoma ex complurium philosophorum seriptis conflata hie quoque Tullium usum esse persuasum habeo. Sed utut haee res se habet — nam brevius quaestionem iractavimus quam ut omnes dubitationes profligarentur — quod ad nostrum propositum gravissimi momenti est, etiamsi de persona auctoris dubitetur, satis intelligitur: doctrinam Chrysippi totius disputationis quasi fundamen- tum esse, singula vero placita e Diogene quaedam et Antipatro ar- cessita. His igitur omissis ea tantum, quae aliis testimoniis Chrysippea esse constaret, in fragmentorum collectionem erant recipienda.

Iam de ceteris libris Tullianis pauca habeo quae addam; nullius enim a viris doctis ipse Chrysippus auctor habetur. Ace,de natura deorum^ librum alterum cum ex Posidonio, tum ex libro quodam seleetas principum Stoicorum sententias continente conflatum esse, plane mihi persuasit Usener (Epicureorum praef. p. LXVIIsq.). Quae vero priori,de divinatione^ libro Posidonii insunt, eorum ma- gnam partem iam in Chrysippi libris exstitisse probabile est. Ita enim Posidonius in hae doctrina videtur versatus esse, ut quae a pri- oribus philosophis, a Chrysippo, a Diogene, ab Antipatro de divina- tione eum disputata tum collecta erant, coniuncta proderet magis quam novis placitis augeret. Inde magnus Posidoniani operis libro- rum numerus explieatur, inde quae $ 6 ex praefatione sine dubio Posidonii sumpta Tullius narrat, inde frequens antiquiorum apud Cice- ronem memoria. Hecepi autem in Chrysippeorum numerum locum quendam Origenis (contra Celsum IV p. 569 Delarue) propter simili- tudinem loci Tulliani I 52, 120; non quo per se consensus ille Chry- sippeam originem probaret, sed quod Origenem saepe ad ipsum Chry- sippum in Stoicis se adplicuisse sciebam nec non ipsa res, quae ipsam quasi summam doctrinae attingebat, Chrysippo digna videbatur.

Inter ceteros fontes, quibus Stoicae doctrinae notitia ad nos per- venit, Laértii in Zenonis vita enarratio et Didymi apud Stobaeum eo praecipuum sibi locum vindieant, quod altera totam moralem, altera eliam logicam et physicam philosophiae partem complectuntur, Laér- lius etiam frequenti Stoicorum auctorum librorumque memoria insignis est. Cum vero ad generalem Stoicorum doctrinam cognoscendam ambo utilissimi sint, ad quosnam auctores singula placita redeant, difficilhmum est diiudicatu im Didymo, qui perpaucis pro amplitudine operis locis auctorum nomina addidit, neque multo facilius in Diogene, quamvis scateat, nominum copia. lam cum nostrum sit extricare, quaenam ex tanta placitorum multitudine ad Chrysippum probabiliter referantur, quaerendum est de utriusque fontis cum universa indole ae natura, tum tempore et origine. Atque utrumque simul in iudi- cium vocari ipsa res postulat, cum tanta sit et generis et singularum rerum similitudo. Neque a ceterorum, qui hisce de rebus sententias tulerunt, virorum doetorum opinionibus exordium capere libet; statim ipsam rem aggrediamur. Diogenes igitur absoluta $ 38 Zenonis disci- pulorum enumeratione ad placitorum enarrationem pergit non ipsius Zenonis, sed ut ipse dicit κοινῇ πάντων τῶν Στωϊκῶν. lam cum in fine primi eapitis ad ceteros praeter Zenonem Stoicos transitum fac-

turus his verbis utatur: ἃ δέ vive; ἐξ αὐτῶν διηνέχϑησαν, ἔστι τάδε. ea placita videtur tractare voluisse, quae omnium Stoicorum essent communia. Praemittitur autem 88 39—41 med. de partium philoso- phiae numero et ordine disputatio, qua discrepantiae quoque singulo- rum auctorum diligenter notantur. Sed offendit verborum: Ὁ δὲ Κλεάνϑης — ὡς Ζήνων ὃ Ταρσεύς locus, quae tam perverse collo- cata sunt, ut illud τοῦ λόγου vix possit intellegi. Refertur videlicet ad prima totius disputationis verba: τριμερῇ φασιν εἶναι τὸν κατὰ φιλοσοφίαν λόγον. Apparet igitur haec duo enuntiata post 8 39 in- serenda fuisse. Quae vero «causa fuerit ordinis turbati, nondum lempus est quaerendi. Praeterea mirum est, eos qui permixtae par- ticularum traditioni patrocinati erant, primos memorari, deinde per ἄλλοι δὲ eos qui certum quendam ordinem commendaverant, iis op- poni Neque enim credibile est, exstitisse philosophos, qui ita omnia permiscerent, ut nullum partium ordinem servarent. Sed eo sensu permistio illa videtur accipienda esse, quo Chrysippus ἐν τῷ περὶ λόγου χρήσεως dixit: οὐ καϑ᾽ ἅπαξ ἀφεκτέον ἐστὶ vOv: ἄλλων τῷ τὴν λογικὴν ἀναλαμβάνοντι πρώτην, ἀλλὰ κἀκείνων μεταληπτέον κατὰ τὸ διδόμενον, idemque Zeno Tarsensis, Chrysippi discipulus, voluit cum philosophiae ipsius, non τοῦ χατὰ φιλοδοφίαν λόγου tres illas partes esse autumaret. Sed etiamsi fuerunt, qui nullo ordine uterentur, ii post ceteros erant commemorandi.

Sequitur 8 41 med.—48 breviuseula de logica parte expositio, in partitione et gravissimarum notionum definitione subsistens. Plura deinde ἃ media $ 46 de dialectica virtute eiusque speciebus deque utilitate artis dialecticae disputantur. His absolutis sequuntur no- tissima illa de Diocle Magnete, quibus generali capitum expositioni specialem de logica tractatum se addere eumque ex Dioclis ἐπιδρομῇ τῶν φιλοσόφων se exscribere ipse Laértius testatur. Quae igitur e Diocle exscripta esse ipsius Laérti testimonio constat, nunc missa faciamus, hoc unum videamus, quem ad finem Dioclis verba pertineant. Neque difficile est intellectu 8 82 extr. verbis ἐν 'Póóc Dioclea finiri, quae vero 8 83 continentur, non iam Dioclis esse, sed eiusdem fontis, unde capita logiea antea Laértius excerpserat. Nam verba: ἵνα μά- λιστα κρατύνωσι διαλεκτικὸν μόνον εἶναι τὸν σοφόν etc. proxime ac- cedunt ad illam de dialectica virtute et utilitate artis dialectioae dispu- tationem, cui capitum auctor tantum momenti tribuit, ut solam fere pluribus adumbraret, quaque ad ceterarum partium enarrationem tran- situm sibi videtur paravisse. ltaque S 83 Laértium omisso Diocle ad priorem fontem redire iudico.

Quod explicari non potest, nisi eam quoque, quae ὃ 84 orditur

moralium enarrationem ex eodem fonte haustam statuerimus. lta, ni fallor, explicatur, cur Laértius Dioclem arcessiverit. Nam fons ille, quem primum ad manus sumpserat, de logicis tam exilia praebebat, partitione loei et utilitatis praeconio contentus, ut ampliora Diogeni cireumspicienda essent. Itemque explicatur, quod distinctio illa τῶν κεφαλαίων et τῶν κατὰ μέρος ad logicam solam pertinet. Nam in fine partis moralis dicit: ταῦτα 02 ὡς ἐν κεφαλαίοις ἡμῖν διαλελέχϑω καὶ στοιχειωδῶς. similia exstant in physicorum calee. [πὰ moralibus igitur et physicis tantus erat capitum et numerus et ambitus a priore fonte suppeditatorum, ut speciali traetatione Diogenes suo iure super- sederet. Illius igitur fontis auctorem ad moralia maxime et physica Stoicorum placita animum advertisse suspicor, ex logicis prooemii loco perpauca praemisisse, quibus gravitatem utilitatemque diseiplinae summis laudibus efferret, de singulis vero ad alios auctores lectorem relegaret. Hoc quoque meae coniecturae favet, quod in logicorum capitibus, in moralibus, in physicis subdivisiones locorum toti enar- rationi praemittuntur, alia est Dioclis ratio, qui partitiones ipsi enar- rationi insertas suo quamque loco deinceps profert.

Iam de morali et physica parte quaeremus, quae ad rem nobis propositam gravissimae sunt. ΑΘ primum quidem ea observabimus, quae utriusque partis communia sunt, postea m singulos locos in- quiremus.

Haec igitur totius enarrationis est conformatio, ut ordine nec nullo nec optimo, perspicuo si ad totum spectes, in singulis saepe turbato, Stoicorum placita enumerentur magis quam continuo senten- tiarum conexu enarrentur. Argumenta opinionum tum breviter adum- brantur, tum pluribus exponuntur, tum omnino nulla adduntur. Idem de auctorum laudationibus dicendum est, quae pro scriptoris, ut vide- tur, arbitrio nunc larga manu effunduntur, nune per complures pagi- nas omnino desiderantur. Quod vero maxime animadvertendum est, raro pro operis ambitu ad singulorum scriptorum placita descendit eorumque diserepantias notat, ne tum quidem cum singulos laudat, sed semper fere universae scholae doctrinam se adumbrare simulat. Atque ad universos Stoicos totam enarrationem spectare eo vel maxime probatur, quod multifariam occurrunt aecusativi cum infinitivo, ad quos 06 Στωϊκοί φασι“ unde pendeant supplendum sit, quamvis in praeceden- tibus enuntiatis haee verba non inveniantur vel etiam de singulis qui- busdam Stoicis sermo fuerit. Ut igitur in pauca rem conferam offendit mira quaedam scriptoris ratio, universae scholae et singulorum placita confundendi atque permiscendi. Atque paene ridieuli sunt tales loci, quales haud ita pauci occurrunt, ubi intra unam eandemque periodum

partim de schola, partim de singulis philosophis edocemur. Exem- plum affero unum pro multis: 8 111 δοκεῖ δὲ αὐτοῖς τὰ πάϑη κρίσεις εὐναι, καϑά φησι Χρύσιππος ἐν τῷ περὶ παϑῶν" ἥτε γὰρ φιλαργυρία etc. Neque enim spero fore qui καϑά φησι illud vertat,secundum praecepta." Si igitur (quo uno hie sensu,x«84* illud accipi potest) vertimus,ut dieit Chrysippus,^ ridieula plane evadit sententia, scil. Chrysippum Stoicis illam de affectibus doctrinam tribuisse, cum ipsum huie sententiae patroecimatum esse dicendum fuerit. Quod si semel vel iterum haee loquendi forma occurreret, scriptoris quisquis ille fuit neglegentia facile excusaretur; cum vero per totam et moralem et physieam partem regnet, non casu, sed certa causa factum videtur, ut a probo et simplici orationis genere scriptor aberraret. Hoe igi- tur — ut finem statim commonstrem, quo disputatio mea tendit — inde faetum esse suspicor, quod ex duobus fontibus quam nos legi- mus enarrationem auctor consarcinaverit, altero communia universo- rum Stoicorum placita nullis vel paucis additis nominibus enumerante, altero singulorum philosophorum opiniones ex ipsorum libris diligenter expendente. Hine illud quoque explicatur, quod antea dixeram, non- nullas enarrationis partes auctorum nominibus plane carere, quae vide- lieet propter scholasticam exihtatem non poterant ex ipsis philoso- phorum libris illustrari. Sed iusto celerius ad finem properavimus, non quo argumenta adhue prolata satis esse iudicemus ad persuaden- dum, sed quo facilius quae addituri sumus ponderentur a legentibus. Ordiamur iam a physiea parte $8 132—160 quaeque seriptorum lau- dationes oecurrunt perlustremus, ut quam accuratissime perspiciatur, quae sit illarum auctoritas atque cum ceteris, quae a Laértio tradun- tur, necessitudo. Fit igitur exordium a partitione loci nullo seripto- ris nomine munita. Ad ea vero quae 8 134 de principiis docentur addita est quinque diversorum librorum laudatio, verbis: τίϑησι δὲ τὸ δόγμα τοῦτο etc. Quae laudatio cum ab ipso placito separata exstet, potest qua nos volumus ratione postea addita esse, sed in neu- tram partem hie quidem locus iudicium flectit. Addo similia: $8 136 extr. λέγει δὲ περὶ αὐτῶν etc. S 140 extr. φησὶ δὲ περὶ τοῦ κενοῦ etc. ὃ 142 περὶ δὴ οὖν τῆς γενέσεως καὶ τῆς φϑορᾶς τοῦ κόσμου φησί etc. Possim eodem referre ὃ 143 verba: ὅτι τὲ εἷς ἐστι Ζήνων etc, cum ipsum illud de unitate mundi placitum iam 8 140 in. pro- latum sit: ἕνα τὸν κόσμον εἶναι etc. Sed in ordinem redeamus. 8 135 im. haee verba inveniuntur: σῶμα δ᾽ ἐστί, φησὶν ᾿“πολλόδωρος ἐν τῇ φυσικῇ, τὸ τριχῆ διαστατόν. εἰς μῆκος, εἰς πλάτος, εἷς βάϑος. [am vehementer erraret, qui hanc corporis definitionem ab Apollo- doro vel primo vel solo adhibitam esse putaret; immo omnino Stoi-

eorum videtur communis fuisse, cum et apud Aétium occurrat (I 16,1 ubi lemma excidit) e& apud Didymum (fr. 19 Diels) et apud Philonem (de mundi opificio p. 58. Müller) Quin etiam ad Peripateticos trans- migravit (Didymi fr. 5 Diels). Non igitur nisi casu fieri potuit, ut ad unum Apollodorum praeter ceteros gravioresque auctores relegare- mur. Atque frequentes sunt huius generis loci, quibus qui nominan- tur placitorum neque soli sunt neque potissimi auctores. Quales eliam 8 138 exstant mundi definitiones, laudato uno Posidonio ἐν τῇ μετεωρολογικῇ στοιχειώσει. cum ad verbum conspirent Chrysippi de- finitiones a Didymo servatae (fr. 31l Diels). Atque hoc quidem loco cum definitiones ad Posidonium relatae verbis.,] ὥς φησι Ποσειδώ- viog* alii definitioni adnectantur, si ceteris fontibus destituti essemus, Posidonii eas proprias fuisse profecto arbitraremur. Non multum pro- fieimus verbis ὃ 135, ubi ad definitionem superficiei (τῆς ἐπιφανείας) additur: ταύτην δὲ ὁ Ποσειδώνιος ἐν τρίτῳ περὶ μετεώρων καὶ κατ᾽ ἐπίνοιαν καὶ καϑ'᾿᾽ ὑπόστασιν ἀπολείπει, quamquam mirum est hane propriam Posidonii atque a communi Stoicorum opinione diserepantem sententiam referri (cum praesertim merae definitiones et antecedant et sequantur) non referri generalem i. e. Chrysippeam doctrinam. Quod facile explicari potest, si Posidonii locum ex alio fonte insertum esse putamus.

Tandem ad locum pervenio maxime memorabilem quemque praeter celeros meae sententiae favere arbitror ὃ 138 extr. et 139. JDocetur mundum providentia et ratione gubernari (καϑά φησι Χρύσιππος iv τοῖς περὶ προνοίας xoi Ποσειδώνιος ἐν τρισκαιδεκάτῳ περὶ ϑεῶν — eb — possumus addere — omnes omnium Stoicorum libri) quod quo- modo fiat accuratius exponitur. Comparatio igitur Stoicorum more instituitur inter mundum et hominem, qui quasi parvus mundus est. In homine enim anima per totunr corpus viget, ita tamen ut ad di- versas corporis partes diverso et integritatis et intentionis gradu per- tineat: δι’ ὧν uiv yàg ὡς ἕξις κεχώρηκεν, ὡς διὰ τῶν ὀστῶν καὶ τῶν νεύρων δι᾽ ὧν δὲ ὡς νοῦς, ὡς διὰ τοῦ ἡγεμονικοῦ. Intercidit igitur sive Laértii sive librariorum culpa medius ille intentionis gradus, quem naturam nominabant et ipsum quoque in quibusdam humani corporis partibus, ut in crinibus et unguibus, inesse Stoici putabant. lam eosdem gradus in deo quoque esse totum mundum permeante scriptor ostendere instituit. Incipit igitur, inverso priore ordine, a princi- pali quae dieitur parte: οὕτω δὴ καὶ τὸν ὅλον κόσμον, ξῶον ὄντα καὶ ἔμψυχον καὶ λογικόν, ἔχειν ἡγεμονικὸν μὲν τὸν αἰϑέρα T O(v) καὶ πρῶτον ϑεὺν λέγουσιν, (τὸν αὐτὸν δὲ) αἰσϑητικῶς ὥσπερ κεχωρηκέναι διὰ τῶν ἐν ἀέρι x«l διὰ τῶν ξώων ἁπάντων καὶ (φυσικῶς διὰ τῶν)

φυτῶν" διὰ δὲ τῆς γῆς αὐτῆς χκαϑ᾽ ξξιν. Cf. Vol II n. 634. Addidi uncis inclusa quae explendae sententiae causa necessaria duxi Sed haec nihil fere ad rem. Non solum addidi quaedam, sed etiam omisi, quo loeo crucis signum adpinxi Omisi amplum laudationum acer- vum, qui ubi in libris editionibusque legitur planum et simplicem sententiae decursum miro modo perturbat. Quod cum ex iis qui diligenter Laértium legerint, neminem fugisse putem, pluribus pro- bare supersedeo. Non tam certum habeo, de explicanda re idem sensisse omnes, quod ipse sentio. Ipsam videlicet compilatoris manum deprehendisse mihi videor; qui cum laudationes scriptorum margini adseriptas scribae tradidisset, ille alieno loco eas inseruit, unde ac- cidit ut pro ὃν καὶ πρῶτον ϑεὸν λέγουσιν, quod ad ipsum aethera primitus referebatur, ὃ illud in textum reciperetur, quod nune ad τὸ καϑαρώτερον τοῦ αἰϑέρος referri videtur. Atqui apparet non potuisse Stoicorum universorum (λέγουσι) de primo deo opinionem eum singulari illa Chrysippi locutione (τὸ καϑαρώτερον τοῦ αἰϑέρος) copulari, sed cum iis fuisse coniungendam, quae de universis Stoicis antea relata erant. Neque ad sequentem infinitivum κεχωρηκέναι subiectum esse potest τὸ χαϑαρώτερον τοῦ αἰϑέρος. cum in sola

principali parte mundi, ubi nulli crassiori materiae permixtus exstat, pura sit aetheris substantia. Ergo non purissima aetheris pars, sed ipse aether omnia permanat. — Hie igitur locus luculentissime

probat, quam non arta necessitudo inter ipsam placitorum enarra- tionem atque scriptorum librorumque laudationes intercedat neque fieri potuisse, quod nonnullos viros doctos opinari video, ut tale com- pendium ex ipsis philosophorum libris consarcinaretur. Atque nostro iure quod in hoc loeo manifestum est, ad totam Laértianae enarratio- nis originem referemus.

Tam huie loco addam alium ὃ 156, 157 cui ipsi quoque multum tribuo:

8 156 Ζ)οκεῖ δὲ αὐτοῖς τὴν μὲν φύσιν εἷναι πῦρ τεχνικόν, ὁδῷ βαδίζον εἰς γένεσιν. ὕπερ ἐστὶ πνεῦμα πυροειδὲς καὶ τεχνοειδές" τὴν δὲ ψυχὴν (φύσιν) αἰσϑητικήν. ταύτην δὲ εἶναι τὸ συμφυὲς ἡμῖν πνεῦμα" διὸ καὶ σῶμα εἷναι καὶ μετὰ ϑάνατον ἐπιμένειν" φϑαρτὴν δὲ εἶναι" τὴν δὲ τῶν ὅλων ἄφϑαρ- τον, ἧς μέρη εἶναι τὰς ἐν τοῖς ζώοις.

$151 Ζήνων δὲ ὁ Κιτιεὺς καὶ Ἀντίπατρος ἐν τοῖς περὶ ψυχῆς καὶ Ποσειδώνιος πνεῦμα ἔνϑερμον εἶναι τὴν ψυχήν" τούτῳ γὰρ ἡμᾶς εἶναι ἐμπνόους καὶ ὑπὸ τούτου κινεῖσϑαι. Κλεάνϑης μὲν οὖν πάσας ἐπιδιαμένειν μέχρι τῆς ἐκπυρώσεως, Χρύσιππος δὲ τὰς τῶν σοφῶν uó- vov.

luxta posui, quae apud Laértium deinceps posita sunt, quo faci-

lius intellegatur, quae ratio inter haec duo enarrationis capita inter- cedat. Quae enim in sinistra parte paginae collocavi, generalem Stoi- corum doctrinam ita ut nihil desideretur, absolvunt, quae in dextra parte, non solum diserepantias singulorum a generali doctrina conti- nent, sed etiam eadem placita, quae illie sectae tribuuntur, ad singu- los auctores revocant. Nam πνεῦμα πυροειδές plane idem est quod πνεῦμα ἔνϑερμον, quia ignis artificiosus a calore non differt. Quodsi ex ipsis auctorum, qui nominatim afferuntur, libris compendium ex- cerptum esset, primum quidem de substantia animae et generalis doc- trina et singulorum opiniones adumbrarentur, deinde de immortalitate eodem ordine ageretur.

Iam vero ceteras quoque physicae partis laudationes singillatim pertraetare non mecessarium duco, eum ea quae adhuc protulimus satis superque rem illustrent.

Neque mirum est alios exstare locos, ubi melius placita cum lau- dationibus in unum eoaluerunt. Mirum potius esset, si multis locis compilatoris manus tam manifesto deprehenderetur.

Sed quaerendum est diligentius de duorum illorum fontium nma- tura. Atque nomina quidem auctorum librorumque ab eo, qui haee tam sinistre eonsarcinavit, non ex ipsa philosophorum lectione petita esse iudico, sed ex collectione eclogarum, quales tunc temporis per- multae fuerunt. Eclogas philosophorum dogmaticorum ab Academicis in scholae disputationibus adhibitas esse et a Tullio in lib. II de nat. deor. in usum vocatas probabile reddidit Useneri disputatio Epicureo- rum praef. p. LXVII, similes ab ipsis Stoicis esse adhibitas persuasum habeo. Nam eorum quoque usui provideri oportebat, qui cum mediam inter vulgi inscitiam et doctorum diligentiam viam sequerentur neque compendiorum exilitate contenti essent neque tot voluminum lectioni vacarent. Eiusmodi igitur hominibus apta erat Didymi epitome, quam ex Eusebi praep. evang. lib XV cognitam habemus cuiusque quam- vis exilia frustula ad nos pervenerint, tota ratio etiam hodie agnosci- tur. Patet enim Didymum et universam sectae doctrinam et singulos auctores spectasse, cum in unoquoque placito a generali doctrina pro- fectus, quam ipsam quoque nonnunquam gravissimorum auctorum verbis propriis illustrabat, inde ad propria cuiusque philosophi placita et discrepantias descenderet, quae tum referendo tum excerpendo ad- umbrabat. Itaque hie quoque eclogarum libro videtur usus esse. Neque repugnabo si quis Árium utpote philosophum ipsis veterum auetorum libris aliquatenus imbutum fuisse putaverit. Certissimum vero duco eclogas, quales in epitoma sua tradidit, iam ante eius aeta- tem exstitisse; quod non tam certis vestigiis quam tota Posidonianae

aetatis indole probatur. Notum est, ex fragmentis Posidonii multa spectare ad superiorum temporum Stoicos, ad Zenonem, Chrysippum, Aristonem, Antipatrum; atque videtur plerumque Posidonius in libris suis a diiudieandis priorum philosophorum litibus exordium cepisse, quippe qui non tam nova placita inveniendo, quam pristina prudenter deligendo atque néva ratione in unum coniungendo laudem mereret. Ecleetieus ille fuit non solum im alienis, sed etiam in Stoicis. Hanc igitur aetatem, quae quasi summam e superiorum saeculorum cogita- tionibus efficere sibi videbatur, apprime decet doxographica diligentia. Itaque quod de Academia eontendit Usener, scil non potuisse scho- lam sententiarum apparatu carere e dogmaticorum libris selectarum, hoe ad ipsam Stoam transferre non dubito. Non poterat profecto Posidonius eum discipulis eclectiee philosophari, nisi manibus tene- bant gravissimas gravissimorum Stoicorum sententias, ex ipsorum lnbris congestas. Atque auctorum nomina quae in Didymi excerptis et in Laértianis apparent, hane ipsam aetatem quasi commonstrant. Nam quamquam Antipater Tyrius nominatur, Posidonio ille quidem aliquanto minor natu, frequentissimum tamen per totam Laértii enar- rationem Posidonii nomen eminet, ut facile intellegatur, Chrysippum et Posidonium auctori summos fuisse Stoicorum. Indices igitur ta- lium eclogarum exili compendio Laértius vel auctor eius inseruit, interdum argumenta quoque sententiarum et discrepantias philosopho- rum ex eodem libro enotavit.

Adhue physieae tantum parti operam dedimus, iam ceterae quo- que partes sunt examinandae. Itaque paucis moneo, quas de ὃ 39—41 supra movimus dubitationes, eadem coniectura posse solvi, qua in physieis usi sumus. Nam perversa eorum, quae de Cleanthe et Ze- none T'arsensi narrantur, collocatio vix alia ratione poterit explicari, quam diversorum excerptorum coniunctione. Quod vero ad logica Dioelea attinet, facile intellegitur, eas quae in hae parte oeeurrunt scriptorum laudationes bene se habere et vacare iis offensionibus, quas in physica parte deteximus, praeter eas quae $ 54 proferuntur de norma iudieii auctorum dissensiones. Hoe uno enim loco ridiculum illud φασὶ — x«9d φησι invenitur. Puto igitur verba inde a χαϑά φησι usque ad τῶν καϑόλου pro scholio Laértii esse habenda im Dioclis contex- tum ineuleato. Nam per totum Dioclis tractatum constanter pro illo καϑὰ legimus ὧς. Neque ullo loco praeter hune apud Dioclem Boéthi dissensiones notantur, quarum in physica parte frequens memoria est. Accedit quod verba, quibus altera Chrysippi formula inducitur, δια- φερόμενος πρὸς αὑτόν, eorum similia sunt, quae ὃ 138 exstant: ὁ μέντοι Χρύσιππος διαφορώτερον πάλιν etc. et verba quibus Bo&thi

singulare de norma iudicii placitum sententiae communi adnectitur: ὁ μὲν γὰρ Βόηϑος eandem compilatoris manum produnt, quae 8 149 scripsit: ὁ μὲν γὰρ Παναίτιος etc. Hunc autem in forma locutionis consensum eo graviorem esse arbitror, quo longius in ceteris Dioclis ratio a morali et physica parte distat. Quae cum exemplum prae- beat probae et sanae scriptorum laudandorum conswmetudinis, eo magis perspieua fit ceterarum partium in haec quidem re pravitas.

Iam ad partem moralem pergamus, cui ultimus disputationis locus ea de eausa reservandus erat, quod propter artam necessitudinem, quae huie parti eum. epitoma Didymi intercedit, hane una cum illa trac- tari oportebat. Primum igitur quaeramus, num illa, quam in ceteris observavimus, auctores appellandi ratio ad hanc quoque partem perti- neat. Neque multos locos tractare oportebit, si quidem suppetunt, quae omni dubitatione exempta sint. lInquiramus igitur in ὃ 102, cuius initio enumerantur bona, mala, indifferentia. Indifferentium porro duo genera distinguuntur. Ab altera parte stant ζωή. ὑγίεια, ἡδονή, κάλλος etc. ab altera ϑάνατος, νόσος, πόνος, αἷσχος. Huic enu- merationi statim auctores adnectuntur (καϑά φησιν Ἑκάτων ἐν ἑβδόμῳ περὶ τέλους καὶ ᾿ἀπολλόδωρος ἐν τῇ ἠϑικῇ καὶ Χρύσιππος), deinde sequuntur haee verba: μὴ γὰρ εἶναι ταῦτα ἀγαϑά, ἀλλ᾽ ἀδιάφορα κατ᾽ εἶδος προηγμένα et duo huius placiti argumenta. Duae in hisce res animadvertendae sunt, altera quod verba: μὴ γὰρ εἶναι etc. nec non duae illae quae subsequuntur, argumentationes cum mentione scripto- rum ita cohaerent, ut ex eodem utique fonte derivanda sint; altera quod verba μὴ γὰρ εἶναι etc. praecedenti enumerationi non bene ad- nectuntur, utpote quae ad vitam, voluptatem, pulchritudinem etc. referenda sint, non ad mortem, dolorem, infirmitatem, quae res ex- tremo loco enumeratae erant. Quod cum per se compilatoris negle- gentiam satis videatur comprobare, accedunt alia, quibus suspicio nostra magis etiam confirmetur. Nam quae hice de rebus productis vel prae- positis disputantur, ordinem sententiarum perturbant, cum 8 105 de- mum quid sit προηγμένον quid ἀποπροηγμένον definiatur. Neque id leve ducendum est, quod quae extrema ὃ 103 nune legitur iuvandi nocendique finitio, ubi legitur quo referatur non habet. Cum vero indifferentia hoec modo scriptor finiverit: οὐδέτερα δὲ ὅσα μήτε ὠφελεῖ μήτε βλάπτει, ad primam illam indifferentium enumerationem iuvandi nocendique finitiones primitus pertinuisse patet, unde efficitur, inde a καϑά φησιν 'Exdrov usque ad αἰσχρὸν εἶναι ἀγαϑόν omnia ex altero

Use the ← → keys to move between chapters.

· 3 · Fragments and testimonies — Zeno of Citium · The Conscious Library