Chapter 15 of 71
14
14. BoETH. inst. mus. II 19 [aus Nicomachos] sed Eubulides [vgl. Theol. ar. oben S. 28 n. 8] atque Hippasus alium consonantiarum ordinem ponunt. aiunt enim multiplieitatis augmenta superparticularitatis deminutioni rato ordine re- spondere. itaque non posse esse duplum praeter dimidium nec triplum praeter tertiam partem. quoniam igitur sit duplum, ex eo diapason consonantiam reddi, quoniam vero sit dimidium, ex eo quasi contrariam divisionem sesquwialteram, id est diapente, effici proportionem. quibus mistis, scilicet diapason ac dia- pente, triplicem procreari quae wutramque contineat symphoniam. sed rursus tripliei partem tertiam contraria divisione partiri, ex qua rursus diatessaron symphomia nascetur. triplicem vero atque sesquitertium wunctos quadruplam comparationem proportionis efficere. unde fit, ut ec diapason ac diapente, quae est una consonantia, et diatessaron una conceinentia coniungatur, quae in qua- druplo consistens bis diapason nomen accepit. secundum hos quoque hie ordo est: diapason, diapente, diapason ac diapente, diatessaron, bis diapason.
Use the ← → keys to move between chapters.