Chapter 6 of 13
Caput V De modo laborandi.
[1] Fratres illi, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote,
[2] ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant, cui debent cetera temporalia deservire.
[3] De mercede vero laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant praeter denarios vel pecuniam
[4] et hoc humiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores.
Use the ← → keys to move between chapters.