Chapter 23 of 27
Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 6
Est enim Favor Amor erga illum, qui alteri benefecit (per 19 Affect. Defin.); atque adeo ad Mentem referri potest, quatenus hæc agere dicitur (per Prop. 59 p. III); hoc est (per Prop. 3 p. III), quatenus intelligit; ac proinde cum Ratione convenit, etc. Q. E. D.
Qui ex ductu Rationis vivit, bonum, quod sibi appetit, alteri etiam cupit (per Prop. 37 hujus); quare ex eo, quod ipse aliquem videt alteri benefacere, ipsius benefaciendi conatus juvatur, hoc est (per Schol. Prop. 11 p. III) lætabitur, idque (ex hypothesi) concomitante idea illius, qui alteri benefecit; ac proinde (per 19 Affect. Defin.) ei favet. Q. E. D.
Indignatio, prout ipsa a nobis definitur (vide 20 Affect. Defin.), est necessario mala (per Prop. 45 hujus); sed notandum, quod, quando summa potestas desiderio, quo tenetur, tutandæ pacis civem punit, qui alteri injuriam fecit, eandem civi indignari non dico, quia non Odio percita ad perdendum civem, sed pietate mota eundem punit.
Acquiescentia in se ipso ex Ratione oriri potest, et ea sola acquiescentia, quæ ex Ratione oritur, summa est, quæ potest dari.
Acquiescentia in se ipso est Lætitia orta ex eo, quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur (per 25 Affect. Defin.). At vera hominis agendi potentia seu virtus est ipsa Ratio (per Prop. 3 p. III), quam homo clare et distincte contemplatur (per Prop. 40 et 43 p. II); Ergo Acquiescentia in se ipso ex Ratione oritur. Deinde nihil homo dum se ipsum contemplatur, clare et distincte, sive adæquate percipit, nisi ea, quæ ex ipsius agendi potentia sequuntur (per Defin. 2 p. III), hoc est (per Prop. 3 p. III) quæ ex ipsius intelligendi potentia sequuntur; adeoque ex sola hac contemplatione summa, quæ dari potest Acquiescentia oritur. Q. E. D.
Est revera Acquiescentia in se ipso summum, quod sperare possumus. Nam (ut Prop. 25 hujus ostendimus) nemo suum esse alicujus finis causa conservare conatur; et quia hæc Acquiescentia magis magisque fovetur et corroboratur laudibus (per Coroll. Prop. 53 p. III), et contra (per Coroll. Prop. 55 p. III) vituperio magis magisque turbatur, ideo gloria maxime ducimur, et vitam cum probro vix ferre possumus.
Humilitas virtus non est, sive ex Ratione non oritur.
Humilitas est Tristitia, quæ ex eo oritur, quod homo suam impotentiam contemplatur (per 26 Affect. Defin.). Quatenus autem homo se ipsum vera Ratione cognoscit, eatenus suam essentiam intelligere supponitur, hoc est (per Prop. 7 p. III) suam potentiam. Quare si homo, dum se ipsum contemplatur, aliquam suam impotentiam percipit, id non ex eo est, quod se intelligit sed (ut Prop. 55 p. III ostendimus) ex eo, quod ipsius agendi potentia coercetur. Quod si supponamus, hominem suam impotentiam concipere ex eo, quod aliquid se potentius intelligit, cujus cognitione suam agendi potentiam determinat, tum nihil aliud concipimus, quam quod homo se ipsum distincte intelligit, sive (per Prop. 26 hujus) quod[12] ipsius agendi potentia juvatur. Quare Humilitas, seu Tristitia quæ ex eo oritur, quod homo suam impotentiam contemplatur, non ex vera contemplatione seu Ratione oritur, nec virtus, sed passio est. Q. E. D.
Pœnitentia virtus non est, sive ex Ratione non oritur; sed is, quem facti pœnitet, bis miser seu impotens est.
Hujus prima pars demonstratur ut præced. Propositio. Secunda autem ex sola hujus affectus Definitione (vide 27 Affect. Defin.) patet. Nam primo prava Cupiditate, dein Tristitia vinci se patitur.
Quia homines raro ex dictamine Rationis vivunt, ideo hi duo affectus, nempe Humilitas et Pœnitentia, et præter hos Spes et Metus, plus utilitatis quam damni afferunt; atque adeo, quandoquidem peccandum est, in istam partem potius peccandum. Nam, si homines animo impotentes æque omnes superbirent, nullius rei ipsos puderet, nec ipsi quicquam metuerent, qui[13] vinculis conjungi constringique possent? Terret vulgus, nisi metuat; quare non mirum, quod Prophetæ, qui non paucorum, sed communi utilitati consuluerunt, tantopere Humilitatem, Pœnitentiam et Reverentiam commendaverint. Et revera, qui hisce affectibus sunt obnoxii, multo facilius quam alii duci possunt ut tandem ex ductu Rationis vivant, hoc est, ut liberi sint, et beatorum vita fruantur.
Maxima Superbia vel Abjectio est maxima sui ignorantia.
Patet ex Defin. 28 et 29 Affect.
Maxima Superbia vel Abjectio maximam animi impotentiam indicat.
Primum virtutis fundamentum est suum esse conservare (per Coroll. Prop. 22 hujus), idque ex ductu Rationis (per Prop. 24 hujus). Qui igitur se ipsum ignorat, omnium virtutum fundamentum, et consequenter omnes virtutes ignorat. Deinde ex virtute agere nihil aliud est, quam ex ductu Rationis agere (per Prop. 24 hujus); et qui ex ductu Rationis agit, scire necessario debet, se ex ductu Rationis agere (per Prop. 43 p. II). Qui itaque se ipsum, et consequenter (ut jam jam ostendimus) omnes virtutes, maxime ignorat, is minime ex virtute agit, hoc est (ut ex Defin. 8 hujus patet), maxime animo est impotens atque adeo (per Prop. præced.) maxima superbia vel Abjectio maximam animi impotentiam indicat. Q. E. D.
Hinc clare sequitur, superbos et abjectos maxime affectibus esse obnoxios.
Abjectio tamen facilius corrigi potest quam superbia; quandoquidem hæc Lætitiæ, illa autem Tristitiæ est affectus, atque adeo (per Prop. 18 hujus) hæc illa fortior est.
Superbus parasitorum seu adulatorum præsentiam amat, generosorum autem odit.
Superbia est Lætitia orta ex eo, quod homo de se plus justo sentit (per Defin. 28 et 6 Affect.); quam opinionem homo superbus, quantum potest, fovere conabitur (vide Schol. Prop. 13 p. III); adeoque parasitorum vel adulatorum (horum Definitiones omisi, quia nimis noti sunt) præsentiam amabit[14], et generosorum, qui de ipso ut par est, sentiunt, fugiet. Q. E. D.
Nimis longum foret hic omnia Superbiæ mala enumerare, quandoquidem omnibus affectibus obnoxii sunt superbi; sed nullis minus, quam affectibus Amoris et Misericordiæ. Sed hic minime tacendum est, quod ille etiam superbus vocetur, qui de reliquis minus justo sentit, atque adeo hoc sensu Superbia definienda est, quod sit Lætitia orta ex falsa opinione, quod homo se supra reliquos esse putat. Et Abjectio huic Superbiæ contraria definienda esset Tristitia orta ex falsa opinione, quod homo se infra reliquos esse credit. At hoc posito facile concipimus, superbum necessario esse invidum (vide Schol. Prop. 55 p. III), et eos maxime odio habere, qui maxime ob virtutes laudantur; nec facile eorum Odium Amore aut beneficio vinci (vide Schol. Prop. 41 p. III); et eorum tantummodo præsentia delectari, qui animo ejus impotenti morem gerunt, et ex stulto insanum faciunt.
Abjectio quamvis Superbiæ sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Nam, quandoquidem ejus Tristitia ex eo oritur, quod suam impotentiam ex aliorum potentia seu virtute judicat, levabitur ergo ejus Tristitia, hoc est lætabitur, si ejus imaginatio in alienis vitiis contemplandis occupetur, unde illud proverbium natum: solamen miseris socios habuisse malorum; et contra eo magis contristabitur, quo se magis infra reliquos esse crediderit; unde fit, ut nulli magis ad Invidiam sint proni, quam Abjecti; et ut isti maxime hominum facta observare conentur ad carpendum magis, quam ad eadem corrigendum, et ut tandem solam Abjectionem laudent, eaque glorientur; sed ita, ut tamen abjecti videantur. Atque hæc ex hoc affectu tam necessario sequuntur, quam ex natura trianguli, quod ejus tres anguli æquales sint duobus rectis; et jam dixi, me hos et similes affectus malos vocare, quatenus ad solam humanam utilitatem attendo. Sed Naturæ leges communem Naturæ ordinem, cujus homo pars est, respiciunt; quod hic in transitu monere volui, ne quis putaret me hic hominum vitia et absurda facta narrare, non autem rerum naturam et proprietates demonstrare voluisse. Nam, ut in Præfatione Partis tertiæ dixi, humanos affectus eorumque proprietates perinde considero, ac reliqua naturalia. Et sane humani affectus, si non humanam, Naturæ saltem potentiam et artificium non minus indicant, quam multa alia, quæ admiramur, quorumque contemplatione delectamur. Sed pergo de affectibus ea notare, quæ hominibus utilitatem adferunt, vel quæ iisdem damnum inferunt.
Gloria Rationi non repugnat, sed ab ea oriri potest.
Patet ex 30 Affect. Defin. et ex definitione Honesti, quam vide in Schol. 1 Prop. 37 hujus.
Vana, quæ dicitur, Gloria est acquiescentia in se ipso, quæ sola vulgi opinione fovetur; eaque cessante, cessat ipsa acquiescentia, hoc est (per Schol. Prop. 52 hujus) summum bonum, quod unusquisque amat; unde fit, ut qui vulgi opinione gloriatur, quotidiana cura anxius nitatur, faciat, experiatur, ut famam conservet. Est namque vulgus varius et inconstans, atque adeo, nisi conservetur fama, cito abolescit; imo quia omnes vulgi captare applausus cupiunt, facile unusquisque alterius famam reprimit; ex quo, quandoquidem de summo, quod æstimatur, bono certatur, ingens libido oritur se invicem quocunque modo opprimendi, et qui tandem victor evadit, gloriatur magis, quod alteri obfuit, quam quod sibi profuit. Est igitur hæc gloria seu acquiescentia revera vana, quia nulla est. Quæ de Pudore notanda sunt, colliguntur facile ex iis, quæ de Misericordia et Pœnitentia diximus. Hoc tantum addo, quod ut Commiseratio, sic etiam Pudor, quamvis non sit virtus, bonus tamen est, quatenus indicat, homini, qui Pudore suffunditur, cupiditatem inesse honeste vivendi; sicut dolor, qui eatenus bonus dicitur, quatenus indicat, partem læsam nondum esse putrefactam; quare, quamvis homo, quem facti alicujus pudet, revera sit tristis, est tamen perfectior impudenti, qui nullam habet honeste vivendi cupiditatem.
Atque hæc sunt, quæ de affectibus Lætitiæ et Tristitiæ notare susceperam. Ad Cupiditates quod attinet, hæ sane bonæ aut malæ sunt, quatenus ex bonis aut malis affectibus oriuntur. Sed omnes revera, quatenus ex affectibus, qui passiones sunt, in nobis ingenerantur, cœcæ sunt (ut facile colligitur ex iis, quæ in Schol. Prop. 44 hujus diximus), nec ullius usus essent, si homines facile duci possent, ut ex solo Rationis dictamine viverent, ut jam paucis ostendam.
Ad omnes actiones, ad quas ex affectu, qui passio est, determinamur, possumus absque eo a Ratione determinari.
Ex Ratione agere nihil aliud est (per Prop. 3 et Defin. 2 p. III), quam ea agere, quæ ex necessitate nostræ naturæ, in se sola consideratæ, sequuntur. At Tristitia eatenus mala, est quatenus hanc agendi potentiam minuit vel coercet (per Prop. 41 hujus); ergo ex hoc affectu ad nullam actionem possumus determinari, quam non possemus agere, si Ratione duceremur. Præterea Lætitia eatenus[15] mala est, quatenus impedit, quo minus homo ad agendum sit aptus (per Prop. 43 et 44[16] hujus); atque adeo eatenus etiam ad nullam actionem determinari possumus, quam non possemus agere, si Ratione duceremur. Denique quatenus Lætitia bona est, eatenus cum Ratione convenit (consistit enim in eo, quod hominis agendi potentia augetur vel juvatur); nec passio est, nisi quatenus hominis agendi potentia non eo usque augetur, ut se suasque actiones adæquate concipiat (per Prop. 3 p. III cum ejus Schol.); Quare si homo Lætitia affectus ad tantam perfectionem duceretur, ut se suasque actiones adæquate conciperet, ad easdem actiones, ad quas jam ex affectibus, qui passiones sunt, determinatur, aptus, imo aptior esset. At omnes affectus ad Lætitiam, Tristitiam, vel Cupiditatem referuntur (vide explicationem quartæ Aff. Defin.), et Cupiditas (per 1 Affect. Defin.) nihil aliud est, quam ipse agendi conatus; ergo ad omnes actiones, ad quas ex affectu, qui passio est, determinamur, possumus absque eo sola Ratione duci. Q. E. D.
Actio quæcunque eatenus dicitur mala, quatenus ex eo oritur, quod Odio aut aliquo malo affectu affecti sumus (vide Coroll. 1 Prop. 45 hujus). At nulla actio, in se sola considerata, bona aut mala est (ut in Præfatione hujus ostendimus), sed una eademque actio jam bona jam mala est; ergo ad eandem actionem, quæ jam mala est, sive quæ ex aliquo malo affectu oritur, Ratione duci possumus (per Prop. 19 hujus). Q. E. D.
Explicantur hæc clarius exemplo. Nempe verberandi actio, quatenus physice consideratur, et ad hoc tantum attendimus, quod homo brachium tollit, manum claudit, totumque brachium vi deorsum movet, virtus est, quæ ex Corporis humani fabrica concipitur. Si itaque homo, Ira vel Odio commotus, determinatur ad claudendam manum vel brachium movendum, id, ut in Parte secunda ostendimus, fit, quia una eademque actio potest jungi quibuscunque rerum imaginibus; atque adeo tam ex iis imaginibus rerum, quas confuse, quam quas clare et distincte concipimus, ad unam eandemque actionem determinari possumus. Apparet itaque, quod omnis Cupiditas, quæ ex affectu, qui passio est, oritur, nullius esset usus, si homines Ratione duci possent. Videamus jam, cur Cupiditas, quæ ex affectu, qui passio est, oritur, cœca a nobis appellatur.
Cupiditas, quæ oritur ex Lætitia vel Tristitia, quæ ad unam vel ad aliquot, non autem ad omnes Corporis partes refertur, rationem utilitatis totius hominis non habet.
Use the ← → keys to move between chapters.