Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 22 of 27

Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 5

Lætitia directe mala non est, sed bona; Tristitia autem contra directe est mala.

Lætitia (per Prop. 11 p. III cum ejusdem Schol.) est affectus, quo corporis agendi potentia augetur vel juvatur; Tristitia autem contra est affectus, quo corporis agendi potentia minuitur vel coercetur; adeoque (per Prop. 38 hujus) Lætitia directe bona est, etc. Q. E. D.

Hilaritas excessum habere nequit, sed semper bona est; et contra Melancholia semper mala.

Hilaritas (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. III) est Lætitia, quæ quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis omnes partes pariter sint affectæ; hoc est (per Prop. 11 p. III) quod Corporis agendi potentia augetur vel juvatur, ita ut omnes ejus partes eandem ad invicem motus et quietis rationem obtineant; atque adeo (per Prop. 39 hujus) Hilaritas semper est bona, nec excessum habere potest. At Melancholia (cujus etiam Defin. vide in eodem Schol. Prop. 11 p. III) est Tristitia, quæ quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis agendi potentia absolute minuitur vel coercetur; adeoque (per Prop. 38 hujus) semper est mala. Q. E. D.

Titillatio excessum habere potest, et mala esse; Dolor autem eatenus potest esse bonus, quatenus Titillatio seu Lætitia est mala.

Titillatio est Lætitia, quæ, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit quod una vel aliquot ejus partes præ reliquis afficiuntur (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. III); cujus affectus potentia tanta esse potest, ut reliquas Corporis actiones superet (per Prop. 6 hujus), eique pertinaciter adhæreat, atque adeo impediat quo minus Corpus aptum sit, ut plurimis aliis modis afficiatur; adeoque (per Prop. 38 hujus) mala esse potest. Deinde Dolor, qui contra Tristitia est, in se solo consideratus, non potest esse bonus (per Prop. 41 hujus). Verum quia ejus vis et incrementum definitur potentia causæ externæ cum nostra comparata (per Prop. 5 hujus) possumus ergo hujus affectus infinitos virium concipere gradus et modos (per Prop. 3 hujus); atque adeo eundem talem concipere qui Titillationem possit coercere, ut excessum non habeat, et eatenus (per primam partem Prop. hujus) efficere, ne Corpus minus aptum reddatur; ac proinde eatenus erit bonus. Q. E. D.

Amor et cupiditas excessum habere possunt.

Amor est Lætitia (per Defin. 6 Affect.) concomitante idea causæ externæ; Titillatio igitur[10] (per Schol. Prop. 11 p. III) concomitante idea causæ externæ Amor est; atque adeo Amor (per Prop. præced.) excessum habere potest. Deinde Cupiditas eo est major, quo affectus, ex quo oritur major est (per Prop. 37 p. III). Quare ut affectus (per Prop. 6 hujus) reliquas hominis actiones superare potest; sic etiam Cupiditas, quæ ex eodem affectu oritur, reliquas Cupiditates superare, ac proinde eundem excessum habere poterit, quem in præcedenti Propositione Titillationem habere ostendimus. Q. E. D.

Hilaritas, quam bonam esse dixi, concipitur facilius quam observatur. Nam affectus, quibus quotidie conflictamur, referuntur plerumque ad aliquam Corporis partem, quæ præ reliquis afficitur; ac proinde affectus ut plurimum excessum habent, et Mentem in sola unius objecti contemplatione ita detinent, ut de aliis cogitare nequeat; et quamvis homines pluribus affectibus obnoxii sint, atque adeo rari reperiantur, qui semper uno eodemque affectu conflictentur, non desunt tamen, quibus unus idemque affectus pertinaciter adhæreat. Videmus enim homines aliquando ab uno objecto ita affici, ut quamvis præsens non sit, ipsum tamen coram habere credant; quod quando homini non dormienti accidit, eundem delirare dicimus vel insanire; nec minus insanire creduntur, qui Amore ardent, quique noctes atque dies solam amasiam vel meretricem somniant, quia risum movere solent. At cum avarus de nulla alia re, quam de lucro vel de nummis cogitet, et ambitiosus de gloria, etc., hi non creduntur delirare, quia molesti solent esse, et Odio digni æstimantur. Sed revera Avaritia, Ambitio, Libido, etc. delirii species sunt, quamvis inter morbos non numerentur.

Odium nunquam potest esse bonum.

Hominem, quem odimus, destruere conamur (per Prop. 39 p. III), hoc est (per Prop. 37 hujus) aliquid conamur, quod malum est; Ergo, etc. Q. E. D.

Nota, me hic et in seqq. per Odium illud tantum intelligere, quod est erga homines.

Invidia, Irrisio, Contemptus, Ira, Vindicta, et reliqui affectus, qui ad Odium referuntur vel ex eodem oriuntur, mali sunt; quod etiam ex Prop. 39 p. III et Prop. 37 hujus patet.

Quicquid ex eo, quod odio affecti sumus, appetimus, turpe et in Civitate injustum est. Quod etiam patet ex Prop. 39 p. III et ex Defin. turpis et injusti, quas vide in Scholiis Prop. 37 hujus.

Inter Irrisionem (quam in I Coroll. malam esse dixi) et risum magnam agnosco differentiam. Nam risus, ut et jocus, mera est Lætitia; adeoque, modo excessum non habeat, per se bonus est (per Prop. 41 hujus). Nihil profecto nisi torva et tristis superstitio delectari prohibet. Nam qui magis decet famem et sitim extinguere, quam melancholiam expellere? Mea hæc est ratio, et sic animum induxi meum. Nullum numen, nec alius, nisi invidus, mea impotentia et incommodo delectatur, nec nobis lacrimas, singultus, metum, et alia hujusmodi, quæ animi impotentis sunt signa, virtuti ducit; sed contra, quo majore Lætitia afficimur, eo ad majorem perfectionem transimus, hoc est, eo nos magis de natura divina participare necesse est. Rebus itaque uti, et iis, quantum fieri potest, delectari (non quidem ad nauseam usque, nam hoc delectari non est), viri est sapientis. Viri, inquam, sapientis est, moderato et suavi cibo et potu se reficere et recreare, ut et odoribus, plantarum virentium amœnitate, ornatu, musica, ludis exercitatoriis, theatris, et aliis hujusmodi, quibus unusquisque absque ullo alterius damno uti potest. Corpus namque humanum ex plurimis diversæ naturæ partibus componitur, quæ continuo novo alimento indigent et vario, ut totum Corpus ad omnia, quæ ex ipsius natura sequi possunt, æque aptum sit, et consequenter ut Mens etiam æque apta sit ad plura simul intelligendum. Hoc itaque vivendi institutum et cum nostris principiis et cum communi praxi optime convenit; quare si quæ alia, hæc vivendi ratio optima est, et omnibus modis commendanda; nec opus est de his clarius neque prolixius agere.

Qui ex ductu Rationis vivit, quantum potest conatur, alterius in ipsum Odium, Iram, Contemptum, etc., Amore contra, sive Generositate compensare.

Omnes Odii affectus mali sunt (per Coroll. 1 præc. Prop.); adeoque, qui ex ductu Rationis vivit, quantum potest conabitur efficere, ne Odii affectibus conflictetur (per Prop. 19 hujus), et consequenter (per Prop. 37 hujus) conabitur, ne etiam alius eosdem patiatur affectus. At Odium Odio reciproco augetur, et Amore contra extingui potest (per Prop. 43 p. III), ita ut Odium in Amorem transeat (per Prop. 44 p. III); Ergo qui ex ductu Rationis vivit; alterius Odium, etc. Amore contra compensare conabitur, hoc est Generositate (cujus Defin. vide in Schol. Prop. 59 p. III). Q. E. D.

Qui injurias reciproco Odio vindicare vult, misere profecto vivit. At qui contra studet Odium Amore expugnare, ille sane lætus et secure pugnat, æque facile pluribus[11] ac uni homini resistit, et fortunæ auxilio quam minime indiget. Quos vero vincit, ii læti cedunt, non quidem ex defectu, sed ex incremento virium; quæ omnia adeo clare ex solis Amoris et Intellectus definitionibus sequuntur, ut opus non sit eadem sigillatim demonstrare.

Spei et Metus affectus non possunt esse per se boni.

Spei et Metus affectus sine Tristitia non dantur. Nam Metus est (per 13 Affect. Defin.) Tristitia, et Spes (vide Explicationem 12 et 13 Affect. Defin.) non datur sine Metu; ac proinde (per Prop. 41 hujus) hi affectus non possunt esse per se boni, sed tantum quatenus Lætitiæ excessum coercere possunt (per Prop. 43 hujus). Q. E. D.

Huc accedit, quod hi affectus cognitionis defectum et Mentis impotentiam indicant; et hac de causa etiam Securitas, Desperatio, Gaudium et Conscientiæ morsus animi impotentis sunt signa. Nam, quamvis Securitas et Gaudium affectus sint Lætitiæ, Tristitiam tamen eosdem præcessisse supponunt, nempe Spem et Metum. Quo itaque magis ex ductu Rationis vivere conamur, eo magis Spe minus pendere, et Metu nosmet liberare, et fortunæ quantum possumus, imperare conamur, nostrasque actiones certo Rationis consilio dirigere.

Affectus Existimationis et Despectus semper mali sunt.

Hi enim affectus (per 21 et 22 Affect. Defin.) rationi repugnant; adeoque (per Prop. 26 et 27 hujus) mali sunt. Q. E. D.

Existimatio facile hominem, qui existimatur, superbum reddit.

Si videmus aliquem de nobis plus justo præ amore sentire, facile gloriabimur (per Schol. Prop. 41 p. III), sive Lætitia afficiemur (per 30 Affect. Defin.); et id boni, quod de nobis prædicari audimus, facile credemus (per Prop. 25 p. III); atque adeo de nobis præ amore nostri plus justo sentiemus, hoc est (per Defin. 28 Affect.) facile superbiemus. Q. E. D.

Commiseratio in homine, qui ex ductu Rationis vivit, per se mala et inutilis est.

Commiseratio enim (per 18 Affect. Defin.) Tristitia est; ac proinde (per Prop. 41 hujus) per se mala; bonum autem, quod ex ea sequitur, quod scilicet hominem, cujus nos miseret, a miseria liberare conamur (per Coroll. 3 Prop. 27 p. III), ex solo Rationis dictamine facere cupimus (per Prop. 37 hujus); nec nisi ex solo Rationis dictamine aliquid, quod certo scimus bonum esse, agere possumus (per Prop. 27 hujus); atque adeo commiseratio in homine, qui ex ductu Rationis vivit, per se mala est et inutilis. Q. E. D.

Hinc sequitur, quod homo, qui ex dictamine Rationis vivit, conatur quantum potest, efficere, ne commiseratione tangatur.

Qui recte novit, omnia ex naturæ divinæ necessitate sequi, et secundum æternas Naturæ leges et regulas fieri, is sane nihil reperiet quod Odio, Risu aut Contemptu dignum sit, nec cujusquam miserebitur sed quantum humana fert virtus, conabitur bene agere, ut ajunt, et lætari. Huc accedit, quod is, qui Commiserationis affectu facile tangitur, et alterius miseria vel lacrimis movetur, sæpe aliquid agit, cujus postea ipsum pœnitet; tam quia ex affectu nihil agimus, quod certo scimus bonum esse, quam quia facile falsis lacrimis decipimur. Atque hic expresse loquor de homine, qui ex ductu Rationis vivit. Nam qui nec Ratione nec Commiseratione movetur, ut aliis auxilio sit, is recte inhumanus appellatur, nam (per Prop. 27 p. III) homini dissimilis esse videtur.

Favor Rationi non repugnat, sed cum eadem convenire et ab eadem oriri potest.

Use the ← → keys to move between chapters.

Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 5 · Ethics, Demonstrated in Geometrical Order — Baruch Spinoza · The Conscious Library