Chapter 15 of 32
2
2. Animadverte hoc, o anima mea, et claude sensualitatis tuæ ostia, ut possis audire quid loquatur Deus Dominus in te. Hæc dicit dilectus tuus. Salus tua ego sum, pax tua, et vita tua. Serva te apud me, et pacem invenies. Dimitte omnia transitoria, et quære æterna. Quid sunt omnia temporalia, nisi seductoria et quid juvant omnes creaturæ, si fueris a Creatore deserta? Omnibus ergo abdicatis Creatori tuo te redde placitam et fidelem, ut veram valeas apprehendere beatitudinem.
1. Loquere Domine, quia audit servus tuus. Servus tuus ego sum, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris mei. Fluat ut ros eloquium tuum, dicebant olim filii Israel ad Moysen. Loquere nobis tu, et audiemus; non loquatur Dominus nobis, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele propheta humiliter ad disideranter obsecro. Loquere Domine, quia audit servus suus. Non loquatur Moyses mihi, aut aliquis ex Prophetis, sed potius tu loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium. Prophetarum, quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere, illi autem sine te nihil proficient.
2. Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt, sed te tacente cor non accedunt. Litteras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria referunt, sed tu referas intellectum signatorum. Mandata edunt, sed tu juvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis, et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis.
Use the ← → keys to move between chapters.