Chapter 16 of 32
3
3. Non ergo mihi loquatur Moyses, sed tu, Domine Deus meus, æterna veritas, ne forte moriar, et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris admonitus, et intus non accensus, ne sit mihi ad judicium verbum auditum, et non factum cognitum nec amatum creditum, et non servatum. Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus: verba enim vitæ æternæ habes. Loquere mihi ad qualemcumque animæ meæ consolationem, et ad totius vitæ meæ emendationem, tibi autem ad gloriam et perpetuum honorem.
1. Audi, fili mi, verba mea. Verba mea suavissima sunt, Philosophorum et Sapientum hujus mundi scientam excedentia. Verba mea spiritus et vita sunt, nec humano sensu pensanda; non sunt ad vanam complacentiam trahenda, sed in silentio audienda, et cum omni humilitate, atque affectu magno suscipienda. Et dixi: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis et desoletur in terra.
2. Ego, inquit Dominus, docui Prophetas ab initio, et usque nunc non cesso omnibus loqui. Sed multi ad vocem meam surdi sunt, et muti et duri. Plures mundum libentius audiunt quam Deum, facilius sequuntur carnis suæ appetitum, quam dei beneplacitum. Promittit temporalia, et parva mundus, et servitur ei aviditate magna. Ego promitto summa, et æterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura in omnibus mihi servit et obedit, sicut mundo et dominis ejus servitur? Erubesce, Sidon, ait mare. Et si causam quæris audi, quare. Pro modica præbenda longa via curritur, pro vita æterna vix a multis pes a terra semel movetur et levatur. Vile prætium quæritur, pro uno numismate interdum turpiter litigatur, pro vana re et parva promissione die noctuque fatigari non timetur.
3. Sed, proh dolor, pro bono incommutabili, pro prætio inæstimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam te ad vitam; gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua nonnunquam frustrantur, sed promissio mea neminem fallit, nec confitentem mihi dimittit inanem. Quod promisi dabo, quod dixi implebo, si tamen usque ad finem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum, et fortis probator omnium devotorum.
Use the ← → keys to move between chapters.