Chapter 21 of 27
Pars quarta - De servitute humana seu de affectuum viribus · 4
Hinc sequitur, quod, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo nobis est utilior seu magis bona, et contra, quo res aliqua nobis est utilior, eatenus cum nostra natura magis convenit. Nam quatenus cum nostra natura non convenit, erit necessario a nostra natura diversa, vel eidem contraria. Si diversa, tum (per Prop. 29 hujus) neque bona neque mala esse poterit; si autem contraria, erit ergo etiam ei contraria, quæ cum nostra natura convenit, hoc est (per Prop. præced.) contraria bono seu mala. Nihil igitur, nisi quatenus cum nostra natura convenit, potest esse bonum, atque adeo, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo est utilior et contra. Q. E. D.
Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus dici quod natura conveniant.
Quæ natura convenire dicuntur, potentia convenire intelliguntur (per Prop. 7 p. III); non autem impotentia seu negatione, et consequenter (vide Schol. Prop. 3 p. III) neque etiam passione; quare homines, quatenus passionibus sunt obnoxii, non possunt dici, quod natura conveniant. Q. E. D.
Res etiam per se patet; qui enim ait, album et nigrum in eo solummodo convenire, quod neutrum sit rubrum, is absolute affirmat, album et nigrum nulla in re convenire. Sic etiam si quis ait, lapidem et hominem in hoc tantum convenire, quod uterque sit finitus, impotens, vel quod ex necessitate suæ naturæ non existit, vel denique quod a potentia causarum externarum indefinite superatur: is omnino affirmat lapidem et hominem nulla in re convenire; quæ enim in sola negatione, sive in eo, quod non habent, conveniunt, ea revera nulla in re conveniunt.
Homines natura discrepare possunt, quatenus affectibus, qui passiones sunt, conflictantur; et eatenus etiam unus idemque homo varius est et inconstans.
Affectuum natura seu essentia non potest per solam nostram essentiam seu naturam explicari (per Defin. 1 et 2 p. III); sed potentia, hoc est (per Prop. 7 p. III) natura, causarum externarum, cum nostra comparata, definiri debet; unde fit, ut uniuscujusque affectus tot species dentur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur (vide Prop. 56 p. III) et ut homines ab uno eodemque objecto diversimode afficiantur (vide Prop. 51 p. III), atque eatenus natura discrepent; et denique ut unus idemque homo (per eandem Prop. 51 p. III) erga idem objectum diversimode afficiatur, atque eatenus varius sit, etc. Q. E. D.
Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt invicem esse contrarii.
Homo ex. gr. Petrus potest esse causa, ut Paulus contristetur, propterea quod aliquid habet simile rei, quam Paulus odit (per Prop. 16 p. III); vel propterea quod Petrus solus re aliqua potitur, quam ipse Paulus etiam amat (vide Prop. 32 p. III cum ejusdem Schol.), vel ob alias causas (harum præcipuas vide in Schol. Prop. 55 p. III); atque adeo inde fiet (per Defin. 7 Affect.), ut Paulus Petrum odio habeat: et consequenter facile fiet (per Prop. 40 p. III cum ejus Schol.), ut Petrus Paulum contra odio habeat, atque adeo (per Prop. 39 p. III) ut invicem malum inferre conentur, hoc est (per Prop. 30 hujus), ut invicem sint contrarii. At affectus Tristitiæ semper passio est (per Prop. 59 p. III); ergo homines, quatenus conflictantur affectibus, qui passiones sunt, possunt invicem esse contrarii. Q. E. D.
Dixi, quod Paulus odio Petrum habeat, quia imaginatur, id eundem possidere, quod ipse Paulus etiam amat; unde prima fronte videtur sequi, quod hi duo ex eo, quod idem amant, et consequenter ex eo, quod natura conveniunt, sibi invicem damno sint; atque adeo, si hoc verum est, falsæ essent Propositio 30 et 31 hujus Partis. Sed si rem æqua lance examinare velimus, hæc omnia convenire omnino videbimus. Nam hi duo non sunt invicem molesti, quatenus natura conveniunt, hoc est quatenus uterque idem amat, sed quatenus ab invicem discrepant. Nam quatenus uterque idem amat, eo ipso utriusque amor fovetur (per Prop. 31 p. III), hoc est (per Defin. 6 Affect.), eo ipso utriusque Lætitia fovetur. Quare longe abest, ut quatenus idem amant, et natura conveniunt, invicem molesti sint. Sed hujus rei causa, ut dixi, nulla alia est, quam quia natura discrepare supponuntur. Supponimus namque, Petrum ideam habere rei amatæ jam possessæ, et Paulum contra ideam rei amatæ amissæ. Unde fit ut hic Tristitia, et ille contra Lætitia afficiatur, atque eatenus invicem contrarii sint. Et ad hunc modum ostendere facile possumus, reliquas odii causas ab hoc solo pendere, quod homines natura discrepant, et non ab eo, in quo conveniunt.
Quatenus homines ex ductu Rationis vivunt, eatenus tantum natura semper necessario conveniunt.
Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt esse natura diversi (per Prop. 33 hujus) et invicem contrarii (per Prop. præced.). Sed eatenus homines tantum agere dicuntur, quatenus ex ductu Rationis vivunt (per Prop. 3 p. III); atque adeo quicquid ex humana natura, quatenus Ratione definitur, sequitur, id (per Defin. 2 p. III) per solam humanam naturam, tanquam per proximam suam causam, debet intelligi. Sed quia unusquisque ex suæ naturæ legibus id appetit, quod bonum, et id amovere conatur, quod malum esse judicat (per Prop. 19 hujus); et cum præterea id, quod ex dictamine Rationis bonum aut malum esse judicamus, necessario bonum aut malum sit (per Prop. 41 p. II); Ergo homines, quatenus ex ductu Rationis vivunt, eatenus tantum ea necessario agunt, quæ humanæ naturæ et consequenter unicuique homini necessario bona sunt, hoc est (per Coroll. Prop. 31 hujus) quæ cum natura uniuscujusque hominis conveniunt; atque adeo homines etiam inter se quatenus ex ductu Rationis vivunt, necessario semper conveniunt. Q. E. D.
Nihil singulare in rerum Natura datur, quod homini sit utilius quam homo, qui ex ductu Rationis vivit. Nam id homini utilissimum est, quod cum sua natura maxime convenit (per Coroll. Prop. 31 hujus), hoc est (ut per se notum) homo. At homo ex legibus suæ naturæ absolute agit, quando ex ductu Rationis vivit (per Defin. 2 p. III), et eatenus tantum cum natura alterius hominis necessario semper convenit (per Prop. præced.); ergo homini nihil inter res singulares utilius datur quam homo, etc. Q. E. D.
Cum maxime unusquisque homo suum sibi utile quærit, tum maxime homines sunt sibi invicem utiles. Nam quo magis unusquisque suum utile quærit, et se conservare conatur, eo magis virtute præditus est (per Prop. 20 hujus), sive, quod idem est (per Defin. 8 hujus), eo majore potentia præditus est ad agendum ex suæ naturæ legibus, hoc est (per Prop. 3 p. III) ad vivendum ex ductu Rationis. At homines tum maxime natura conveniunt, cum ex ductu Rationis vivunt (per Prop. præced.); ergo (per præc. Coroll.) tum maxime homines erunt sibi invicem utiles, cum maxime unusquisque suum utile sibi quærit. Q. E. D.
Quæ modo ostendimus, ipsa etiam experientia quotidie tot tamque luculentis testimoniis testatur, ut omnibus fere in ore sit: hominem homini Deum esse. Fit tamen raro, ut homines ex ductu Rationis vivant; sed cum iis ita comparatum est, ut plerumque invidi, atque invicem molesti sint. At nihilominus vitam solitariam vix transigere queunt, ita ut plerisque illa definitio, quod homo sit animal sociale, valde arriserit; et revera res ita se habet, ut ex hominum communi societate multo plura commoda oriantur, quam damna. Rideant igitur, quantum velint, res humanas Satyrici, easque detestentur Theologi, et laudent, quantum possunt, Melancholici vitam incultam et agrestem, homines contemnant, et admirentur bruta; experientur tamen, homines mutuo auxilio ea, quibus indigent, multo facilius sibi parare, et non nisi junctis viribus pericula, quæ ubique imminent, vitare posse; ut jam taceam, quod multo præstabilius sit, et cognitione nostra magis dignum, hominum, quam brutorum facta contemplari. Sed de his alias prolixius.
Summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, omnibus commune est, eoque omnes æque gaudere possunt.
Ex virtute agere est ex ductu Rationis agere (per Prop. 24 hujus) et quicquid ex Ratione conamur agere, est intelligere (per Prop. 26 hujus); atque adeo (per Prop. 28 hujus) summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, est Deum cognoscere, hoc est (per Prop. 47 p. II et ejusdem Schol.) bonum, quod omnibus hominibus commune est, et ab omnibus hominibus, quatenus ejusdem sunt naturæ, possideri æque potest. Q. E. D.
Si quis autem roget, quid si summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, non esset omnibus commune? an non inde, ut supra (vide Prop. 34 hujus), sequeretur, quod homines, qui ex ductu Rationis vivunt, hoc est (per Prop. 35 hujus) homines, quatenus natura conveniunt, essent invicem contrarii? Is hoc sibi responsum habeat, non ex accidenti, sed ex ipsa natura Rationis oriri, ut hominis summum bonum omnibus sit commune, nimirum quia ex ipsa humana essentia, quatenus Ratione definitur, deducitur; et quia homo nec esse nec concipi posset, si potestatem non haberet gaudendi hoc summo bono. Pertinet namque (per Prop. 47 p. II) ad Mentis humanæ essentiam, adæquatam habere cognitionem æternæ et infinitæ essentiæ Dei.
Bonum, quod unusquisque, qui sectatur virtutem, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet, et eo magis, quo majorem Dei habuerit cognitionem.
Homines quatenus ex ductu Rationis vivunt, sunt homini utilissimi (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus); atque adeo (per Prop. 19 hujus) ex ductu Rationis conabimur necessario efficere, ut homines ex ductu Rationis vivant. At bonum, quod unusquisque, qui ex Rationis dictamine vivit, hoc est (per Prop. 24 hujus) qui virtutem sectatur, sibi appetit, est intelligere (per Prop. 26 hujus); ergo bonum, quod unusquisque, qui virtutem sectatur, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet. Deinde Cupiditas, quatenus ad Mentem refertur, est ipsa Mentis essentia (per 1 Affect. Defin.); Mentis autem essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 p. II), quæ Dei cognitionem involvit (per Prop. 47 p. II), et sine qua (per Prop. 15 p. I), nec esse nec concipi potest; adeoque quo Mentis essentia majorem Dei cognitionem involvit, eo Cupiditas, qua is, qui virtutem sectatur, bonum, quod sibi appetit, alteri cupit, etiam major erit. Q. E. D.
Bonum, quod homo sibi appetit et amat, constantius amabit, si viderit, alios idem amare (per Prop. 31 p. III); atque adeo (per Coroll. ejusdem Prop.) conabitur, ut reliqui idem ament; et quia hoc bonum (per Prop. præced.) omnibus commune est, eoque omnes gaudere possunt, conabitur ergo (per eandem rationem), ut omnes eodem gaudeant, et (per Prop. 37 p. III) eo magis, quo hoc bono magis fruetur. Q. E. D.
Qui ex solo affectu conatur, ut reliqui ament, quod ipse amat, et ut reliqui ex suo ingenio vivant, solo impetu agit, et ideo odiosus est, præcipue iis, quibus alia placent, quique propterea etiam student, et eodem impetu conantur, ut reliqui contra ex ipsorum ingenio vivant. Deinde quoniam summum, quod homines ex affectu appetunt, bonum sæpe tale est, ut unus tantum ejus possit esse compos, hinc fit, ut qui amant, mente sibi non constent, et dum laudes rei, quam amant, narrare gaudent, timeant credi. At qui reliquos conatur Ratione ducere, non impetu, sed humaniter et benigne agit, et sibi mente maxime constat. Porro quicquid cupimus et agimus, cujus causa sumus, quatenus Dei habemus ideam, sive quatenus Deum cognoscimus, ad Religionem refero. Cupiditatem autem bene faciendi, quæ ex eo ingeneratur, quod ex Rationis ductu vivimus, Pietatem voco. Cupiditatem deinde, qua homo, qui ex ductu Rationis vivit, tenetur, ut reliquos sibi amicitia jungat, Honestatem voco et id honestum, quod homines, qui ex ductu Rationis vivunt, laudant et id contra turpe, quod conciliandæ amicitiæ repugnat[7]. Differentia deinde inter veram virtutem et impotentiam facile ex supra dictis percipitur; nempe quod vera virtus nihil aliud sit, quam ex solo Rationis ductu vivere; atque adeo impotentia in hoc solo consistit, quod homo a rebus, quæ extra ipsum sunt, duci se patiatur, et ab iis ad ea agendum determinetur, quæ rerum externarum communis constitutio, non autem ea, quæ ipsa ipsius natura, in se sola considerata, postulat. Atque hæc illa sunt, quæ in Scholio Propositionis 18 hujus Partis demonstrare promisi, ex quibus apparet, legem illam de non mactandis brutis magis vana superstitione et muliebri misericordia, quam sana Ratione fundatam esse. Docet quidem ratio nostrum utile quærendi necessitudinem cum hominibus jungere; sed non cum brutis, aut rebus, quarum natura a natura humana est diversa; sed idem jus, quod illa in nos habent, nos in ea habere. Imo quia uniuscujusque jus virtute seu potentia uniuscujusque definitur, longe majus homines in bruta, quam hæc in homines jus habent. Nec tamen nego bruta sentire; sed nego, quod propterea non liceat nostræ utilitati consulere, et iisdem ad libitum uti, eademque tractare prout nobis magis convenit; quandoquidem nobiscum natura non conveniunt, et eorum affectus ab affectibus humanis sunt natura diversi (vide Schol. Prop. 57 p. III). Superest ut explicem quid justum, quid injustum, quid peccatum, et quid denique meritum sit. Præter hæc civitatis etiam quænam sint fundamenta ostendam[8]. Sed de his vide seq. Scholium.
In appendice Partis primæ explicare promisi, quid laus et vituperium, quid meritum et peccatum, quid justum et injustum sit. Laudem et vituperium quod attinet, in Scholio Propositionis 29 partis III explicui; de reliquis autem hic jam erit dicendi locus. Sed prius pauca de statu hominis naturali et civili dicenda sunt.
Existit unusquisque summo Naturæ jure, et consequenter summo Naturæ jure unusquisque ea agit, quæ ex suæ naturæ necessitate sequuntur; atque adeo summo Naturæ jure unusquisque judicat, quid bonum, quid malum sit, suæque utilitati ex suo ingenio consulit (vide Prop. 19 et 20 hujus), seseque vindicat (vide Coroll. 2 Prop. 40 p. III), et id, quod amat, conservare, et id, quod odio habet, destruere conatur (vide Prop. 28 p. III). Quod si homines ex ductu Rationis viverent, potiretur unusquisque (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus) hoc suo jure absque ullo alterius damno. Sed quia affectibus sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4 hujus), qui potentiam seu virtutem humanam longe superant (per Prop. 6 hujus) ideo sæpe diversi trahuntur (per Prop. 33 hujus), atque sibi invicem sunt contrarii (per Prop. 34 hujus), mutuo dum auxilio indigent (per Schol. Prop. 35 hujus). Ut igitur homines concorditer vivere et sibi auxilio esse possint, necesse est, ut jure suo naturali cedant, et se invicem securos reddant, se nihil acturos, quod possit in alterius damnum cedere. Qua autem ratione hoc fieri possit, ut scilicet homines, qui affectibus necessario sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4 hujus), atque inconstantes et varii (per Prop. 33 hujus), possint se invicem securos reddere, et fidem invicem habere, patet ex Propositione 7 hujus partis et Propositione 39 partis III. Nempe quod nullus affectus coerceri potest, nisi affectu fortiore et contrario affectui coercendo, et quod unusquisque ab inferendo damno abstinet timore majoris damni. Hac igitur lege Societas firmari[9] poterit, si modo ipsa sibi vindicet jus, quod unusquisque habet, sese vindicandi, et de bono et malo judicandi; quæque adeo potestatem habeat communem vivendi rationem præscribendi, legesque ferendi, easque non Ratione, quæ affectus coercere nequit (per Schol. Prop. 17 hujus), sed minis firmandi. Hæc autem Societas, legibus et potestate sese conservandi firmata, Civitas appellatur, et qui ipsius jure defenduntur, Cives; ex quibus facile intelligimus, nihil in statu naturali dari, quod ex omnium consensu bonum aut malum sit; quandoquidem unusquisque, qui, in statu est naturali, suæ tantummodo utilitati consulit, et ex suo ingenio, et quatenus suæ utilitatis tantum habet rationem, quid bonum quidve malum sit, decernit, et nemini, nisi sibi soli, obtemperare lege ulla tenetur. Atque adeo in statu naturali peccatum concipi nequit; at quidem in statu Civili, ubi et communi consensu decernitur, quid bonum quidve malum sit, et unusquisque Civitati obtemperare tenetur. Est itaque peccatum nihil aliud quam inobedientia, quæ propterea solo Civitatis jure punitur, et contra obedientia Civi meritum ducitur, quia eo ipso dignus judicatur, qui Civitatis commodis gaudeat. Deinde in statu naturali nemo ex communi consensu alicujus rei est Dominus, nec in Natura aliquid datur, quod possit dici hujus hominis esse, et non illius; sed omnia omnium sunt; ac proinde in statu naturali nulla potest concipi voluntas unicuique suum tribuendi, aut alicui id, quod ejus sit, eripiendi; hoc est, in statu naturali nihil fit, quod justum aut injustum possit dici; at quidem in statu civili, ubi ex communi consensu decernitur, quid hujus, quidve illius sit. Ex quibus apparet, justum et injustum, peccatum et meritum, notiones esse extrinsecas; non autem attributa, quæ Mentis naturam explicent. Sed de his satis.
Id, quod Corpus humanum ita disponit, ut pluribus modis possit affici, vel quod idem aptum reddit ad corpora externa pluribus modis afficiendum, homini est utile; et eo utilius, quo Corpus ab eo aptius redditur, ut pluribus modis afficiatur, aliaque corpora afficiat; et contra id noxium est, quod Corpus ad hæc minus aptum reddit.
Quo corpus ad hæc aptius redditur, eo Mens aptior ad percipiendum redditur (per Prop. 14 p. II); adeoque id, quod Corpus hac ratione disponit, aptumque ad hæc reddit, est necessario bonum seu utile (per Prop. 26 et 27 hujus), et eo utilius, quo Corpus ad hæc aptius potest reddere; et contra (per eandem Prop. 14 p. II inversam, et Prop. 26 et 27 hujus) noxium, si corpus ad hæc minus aptum reddat. Q. E. D.
Quæ efficiunt, ut motus et quietis ratio, quam Corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, bona sunt; et ea contra mala, quæ efficiunt, ut Corporis humani partes aliam ad invicem motus et quietis habeant rationem.
Corpus humanum indiget, ut conservetur, plurimis aliis corporibus (per Postul. 4 p. II). At id, quod formam humani Corporis constituit, in hoc consistit, quod ejus partes motus suos certa quadam Ratione sibi invicem communicent (per Defin. ante Lem. 4, quam vide post Prop. 13 p. II). Ergo quæ efficiunt, ut motus et quietis ratio, quam Corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, eadem humani Corporis formam conservant, et consequenter efficiunt (per Post. 3 et 6 p. II), ut Corpus humanum multis modis affici, et ut idem corpora externa multis modis afficere possit, adeoque (per Prop. præced.) bona sunt. Deinde, quæ efficiunt, ut Corporis humani partes aliam motus et quietis rationem obtineant, eadem (per eandem Defin. p. II), efficiunt, ut corpus humanum aliam formam induat, hoc est (ut per se notum, et in fine præfationis hujus partis monuimus), ut Corpus humanum destruatur, et consequenter ut omnino ineptum reddatur, ne possit pluribus modis affici, ac proinde (per Prop. præc.) mala sunt. Q. E. D.
Quantum hæc Menti obesse vel prodesse possunt, in Quinta Parte explicabitur. Sed hic notandum, quod Corpus tum mortem obire intelligam, quando ejus partes ita disponuntur, ut aliam motus et quietis rationem ad invicem obtineant. Nam negare non audeo, Corpus humanum, retenta sanguinis circulatione, et aliis, propter quæ Corpus vivere existimatur, posse nihilominus in aliam naturam a sua prorsus diversam mutari. Nam nulla ratio me cogit, ut statuam Corpus non mori, nisi mutetur in cadaver; quin ipsa experientia aliud suadere videtur. Fit namque aliquando, ut homo tales patiatur mutationes, ut non facile eundem illum esse dixerim; ut de quodam Hispano Poeta narrare audivi, qui morbo correptus fuerat, et quamvis ex eo convaluerit, mansit tamen præteritæ suæ vitæ tam oblitus, ut Fabulas et Tragœdias, quas fecerat, suas non crediderit esse; et sane pro infante adulto haberi potuisset, si vernaculæ etiam linguæ fuisset oblitus. Et si hoc incredibile videtur quid de infantibus dicemus? Quorum naturam homo provectæ ætatis a sua tam diversam esse credit, ut persuaderi non posset, se unquam infantem fuisse, nisi ex aliis de se conjecturam faceret. Sed ne superstitiosis materiam suppeditem movendi novas quæstiones, malo hæc in medio relinquere.
Quæ ad hominum communem Societatem conducunt, sive quæ efficiunt, ut homines concorditer vivant, utilia sunt, et illa contra mala, quæ discordiam in Civitatem inducunt.
Nam quæ efficiunt, ut homines concorditer vivant, simul efficiunt, ut ex ductu Rationis vivant (per Prop. 35 hujus), atque adeo (per Prop. 26 et 27 hujus) bona sunt, et (per eandem rationem) illa contra mala sunt, quæ discordias concitant. Q. E. D.
Use the ← → keys to move between chapters.