Chapter 9 of 32
8
8. In tentationibus et tribulationibus probatur homo quantum profecit, et ibi majus meritum existit, et virtus melius patescit. Nec magnum est, si homo devotus fit, et fervidus, cum gravitatem non sentit, sed si tempore adversitatis patienter se sustinet, spes magni profectus erit. Quidam a magnis tentationibus custodiuntur, et in quotidianis tam sæpe vincuntur, ut humiliati, nunquam de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicis infirmantur.
1. Ad te ipsum oculos reflecte et aliorum facta caveas judicare. In judicando alios homo frustra laborat, sæpius errat, et leviter peccat. Se ipsum vero judicando et discutiendo semper fructuose laborat. Sicut nobis res cordi est, sic de ea frequenter judicamus. Nam verum judicium propter privatum amorem faciliter perdimus. Si Deus semper esset pura intentio desiderii nostri, non tam faciliter turbaremur pro resistentia sensus nostri.
2. Sed semper aliquid ab intra latet, vel etiam ab extra concurrit, quod nos etiam pariter trahit. Multi occulte se ipsos quærunt in rebus, quas agunt, et nesciunt. Videntur etiam in bona pace stare, quum res pro eorum velle fiunt. Propter diversitatem sensuum, et opinionum satis frequenter oriuntur dissensiones inter amicos et cives, inter religiosos et devotos.
3. Antiqua consuetudo difficulter relinquitur et ultra proprium videre nemo libenter ducitur. Si rationi tuæ magis inniteris vel industriæ, quam virtuti subjectivæ Jesu Christi, raro et tarde eris homo illuminatus, quia Deus vult nos sibi perfecte subjicii, et omnem rationem per inflammatum amorem transcendere.
1. Pro nulla re mundi, et pro nullius hominis dilectione aliquod malum est faciendum. Sed pro utilitate indigentis bonum opus aliquando intermittendum aut quandoque pro meliori mutandum. Hoc nam facto opus bonum non destruitur, sed in melius commutatur. Sine charitate opus externum non prodest quemquam. Quicquid autem ex charitate agitur quantumcumque etiam parvum sit, et despectum totum efficitur fructuosum. Magis si quidem Deus pensat ex quanto quis agit, quam quantum quis facit.
2. Multum quis facit, qui multum diligit. Multum facit qui rem bene facit. Bene facit, qui magis communitati, quam suæ voluntati fervit. Sæpe videtur esse charitas, et est magis carnalitas, quia carnalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, affectus voluntatis raro abesse volunt.
3. Qui veram et perfectam charitatem habet, in nulla re se ipsum quærit, sed Dei solummodo gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat, nec in se ipso vult gaudere, sed in Deo super omnia optat bona beatificari. Nemini aliquid boni attribuit, sed totaliter ad Deum refert tota, unde omnia procedunt. In quo finaliter omnes Sancti fruibiliter quiescunt. O qui scintillam haberet veræ charitatis, perfecte omnia terrena sentiret plena vanitatis.
1. Quæ rarissime homo in se vel in aliis emendare non valet, debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet. Cogita quod sic forte melius est pro tua probatione et patientia, sine qua non sunt multum ponderanda merita nostra. Debes tamen pro talibus impedimentis supplicare, ut tibi dignetur Deus subvenire, ut possis benigne portare.
2. Si quis semel vel bis admonitus non acquiescit, noli cum eo contendere, sed totum Deo committe, ut fiat voluntas sua, et honor in omnibus servis suis, qui scit bene, malum in bonum convertere. Stude patiens esse in tolerando aliorum defectus, et qualescumque infirmitates, quia et tu multa habes, quæ ab aliis oportet tolerari. Si non potes te talem facere qualem vis, quomodo poteris alium habere ad beneplacitum tuum? Libenter videmus alios perfectos, sed tamen proprios non emendamus defectus.
3. Volumus quod alii districte corrigantur, et nos ipsi corrigi nolumus, aut negari quod petimus. Alios restringi per statuta volumus, et ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi. Sic ergo patet, quam raro proximum, sicut nos ipsos pensamus. Si omnes essent perfecti quid tunc haberemus ab aliis pro Deo pati?
4. Nunc autem Deus sic ordinavit, ut discamus alter alterius onera portare, quia nemo sine defectu, nemo sine onere, nemo sibi sufficiens, nemo sibi satis sapiens, sed oportet invicem portare, invicem consolari, pariter adjuvare, et ammonere. Quantas autem virtutes quisque fecerit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non faciunt, sed qualis sit, ostendunt.
1. Oportet ut discas te ipsum in multis frangere, si vis pacem et concordiam cum aliis tenere. Non est parvum in monasteriis, vel in congregatione habitare, et in illis sine querela conversari, et usque ad mortem fidelis perseverare. Beatus qui ibidem bene vixit, et feliciter consummavit. Si vis debite stare et proficere, teneas te tanquam exulem et peregrinum super terram. Oportet te stultum fieri propter Christum, si vis religiosam ducere vitam.
2. Habitus et tonsura modicum faciunt, sed mutatio morum et integra mortificatio passionum verum faciunt religiosum. Qui aliud quærit, quam pure Deum, et animæ suæ salutem, non inveniet nisi tribulationem et dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus, qui non nititur esse minimus, et omnibus subjectus. Ad serviendum venisti, non ad regendum, ad paciendum et laborandum scias te vocatum, non ad otiandum, vel fabulandum. Hic ergo probantur homines sicut aurum in fornace. Hic nemo potest stare nisi ex toto corde si voluerit propter Deum humiliare.
1. Intuere Sanctorum Patrum vivida exempla, in quibus vera perfectio fulsit, et videbis quam modicum sit, et vere nihil, quod nos agimus. Heu quid est vita nostra, si illis fuerit comparata. Sancti et amici Christi Domino servierunt in fame et siti, in frigore et nuditate, in labore et fatigatione, in vigiliis et jejuniis, in orationibus et sanctis meditationibus, in persecutionibus et opprobriis multis.
2. O quam multas, et graves tribulationes passi sunt Apostoli, Martyres et Confessores, Virgines et reliqui omnes, qui Christi vestigia voluerunt sequi. Nam animas suas in hoc mundo oderunt, ut in vitam æternam eas possiderent. O quam strictam et abdicatam vitam sancti Patres in eremo duxerunt, quam longas, et graves tentationes pertulerunt: quam frequenter ab inimico vexati sunt, quam graves, et fervidas orationes Deo obtulerunt, quam rigidas abstinentias peregerunt, quam magnum zelum, et fervorem ad spiritualem profectum habuerunt, quam forte bellum adversus edomationem vitiorum gesserunt, quam puram, et rectam intentionem ad Deum tenuerunt, per diem laborabant, et noctibus orationi diutinæ vacabant: quamquam laborando ab oratione mentali minime cessarent.
3. Omne tempus utiliter expendebant, omnis hora ad vacandum Deo brevis videbatur. Et præ magna dulcedine contemplationis, etiam oblivioni tradebatur necessitas corporalis refectionis. Omnibus divitiis, dignitatibus, honoribus, amicis et cognatis renuntiabant. Nihil de mundo habere cupiebant: vix necessaria vitæ sumebant, corpori servire etiam in necessitate dolebant. Pauperes igitur erant rebus terrenis, sed divites valde in gratia, et virtutibus. Foris egebant, sed intus gratia, et consolatione divina reficiebantur.
4. Mundo erant alieni, sed Deo proximi, ac familiares amici. Sibi ipsis videbantur tanquam nihili, et huic mundo despecti, sed erant in oculis Dei prætiosi, et delecti. In vera humilitate stabant, in simplici obedientia vivebant, in charitate et patientia ambulabant, et ideo quotidie proficiebant, et magnam apud Deum obtinebant gratiam. Dati sunt in exemplum omnibus Religiosis et plus provocare nos debent ad bene proficiendum, quam tepidorum numerus ad relaxandum.
5. O, quantus fervor omnium Religiosorum in principio suæ sanctæ institutionis fuit; o, quanta devotio orationis, quanta æmulatio virtutis, quam magna disciplina viguit, quanta reverentia et obedientia sub regula in omnibus floruit. Testantur adhuc vestigia derelicta, quod vere viri sancti et perfecti fuerunt, qui tam strenue militantes, mundum suppeditaverunt. Jam magnus utique putatur, si quis transgressor non fuerit, si quis quod accepit cum patientia tolerare potuerit.
6. O, tepor et negligentia status nostri, quod tam cito declinamus a pristino fervore et jam tædet vivere præ lassitudine et tepore. Utinam in te penitus non dormiret profectus virtutum, qui multa sæpius exempla vidisti devotorum.
1. Vita boni Religiosi omnibus virtutibus pollere debet, ut sit talis interius qualis ab hominibus videtur exterius. Et multo plus debet esse intus, quam quod cernitur foris, quia inspector noster est Deus quem summopere revereri debemus ubicumque fuerimus, et tamquam Angeli in conspectu ejus mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum, et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem venissemus ac dicere: Adjuva me Deus in bono proposito et sancto servitio tuo, et da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est, quod hactenus feci.
2. Secundum propositum nostrum est cursus profectus nostri, et multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens sæpe deficit, quid faciet ille qui raro aut minus fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit desertio propositi nostri. Et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Justorum propositum in gratia potius Dei, quam in propria patientia pendet. In quo et semper confidunt quidquid arripiunt. Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec est in homine via ejus.
3. Si pietatis causa, aut fraternæ utilitatis proposito, quandoque consuetum omittitur exercitium, facile postea poterit recuperari. Si autem tædio animi, vel negligentia faciliter relinquitur, satis culpabile est et nocivum sentitur. Conemur quantum possumus, adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est, et proponenda sunt illa præcipue quæ amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt, et ordinanda, quia utraque expediunt ad proprium profectum.
4. Si non continue te vales colligere, saltem interdum, et ad minus semel in die, mane videlicet aut vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos, qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione, quia in his forsan Deum sæpius offendisti ex proximum. Accinge te sicut vir fortis contra diabolicas nequitias, fræna gulam et omnem carnis inclinationem facilius frænabis. Numquam sis ex toto otiosus, sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans, aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia discrete sunt agenda, nec omnibus æqualiter assumenda.
5. Quæ communia non sunt, non sunt foris ostendenda, nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen ne piger sis ad communia, et ad singularia promptior. Sed expletis integre et fideliter debitis, et injunctis, si jam ultra tempus vacat, redde te tibi, prout tua devotio desiderat. Non possunt omnes habere exercitium unum, sed aliud isti, aliud illi magis deservit, et pro temporis congruentia diversa placent exercitia, quia alia in festis, alia in feriatis magis sapiunt diebus, aliis indigemus tempore tentationis, et aliis tempore pacis et quietis. Alia, cum tristamur, libet cogitare, et alia, cum læti in Domino fuerimus.
6. Circa principalia festa renovanda sunt bona exercitia, et Sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere debemus quasi tunc de sæculo migraturi, et ad æternum festum perventuri. Ideoque sollicite nos præparare debemus in devotis temporibus, et devotius conversari, atque omnem observantiam strictius custodire, tanquam in brevi laboris nostri præmium a Deo percepturi.
7. Et si dilatum fuerit, credamus nos minus bene paratos, atque indignos tantæ gloriæ, quæ revelabitur in nobis tempore præfinito et studeamus nos melius ad exitum præparare. Beatus servus ait Evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum.
1. Quære aptum tempus vacandi tibi, de beneficiis Dei frequenter cogita. Relinque curiosa, tales potius perlege materias, quæ compunctionem magis præstent quam occupationem. Si te subtraxeris a superfluis locutionibus et curiosis circuitionibus nec non a novitatibus et remoribus audiendis, invenies tempus sufficiens et aptum bonis meditationibus insistendis. Maximi Sanctorum humana consortia ubi poterant vitabant et Deo in secreto vivere eligebant.
2. Dixit quidam: Quoties inter homines fui, minor homo redii. Hoc sæpius experimur, quando diu confabulamur. Facilius est enim tacere quam in verbo non excedere. Facilius est domi latere quam foris se posse sufficienter custodire. Qui igitur intendit ad interiora et spiritualia pervenire, oportet eum cum Jesu a turba declinare. Nemo secure apparet nisi qui libenter latet. Nemo secure præcipit nisi qui obedire didicit. Nemo secure gaudet nisi qui testimonium bonæ conscientiæ habet.
3. Semper tamen Sanctorum securitas plena timoris Dei extitit. Nec eo minus solliciti et humiles in se fuerunt, quia magnis virtutibus et gratia emicuerunt. Pravorum autem securitas ex superbia et præsumptione oritur et in fine in desperationem sui vertitur. Nunquam promittas tibi securitatem in hac vita, quamvis bonus videaris Coenobita, aut bonus Eremita.
4. Sæpe meliores in existimatione hominum magis periclitati sunt propter nimiam suam confidentiam. Unde multum utilius est, ut non penitus tentationibus careant, sed sæpius impugnentur ne nimium securi sint, ne forte in superbiam eleventur, ne etiam ad exteriores consolationes licentius declinent. O, qui nunquam transitoriam lætitiam quæreret, qui nunquam cum mundo se occuparet, quam bonam conscientiam servaret. O, qui omnem vanam sollicitudinem amputaret, et duntaxat salutaria ac divina cogitaret, et totam spem suam in Domino constitueret, quam magnam pacem et quietem possideret.
5. Nemo dignus est cælesti consolatione, nisi diligenter se exercuerit in sancta compunctione. Si vis corde tenus compungi, intra cubiculum tuum, et exclude tumultus mundi. Sicut scriptum est, In cubilibus vestris compungimini. In cella invenies, quod de foris sæpius amittes. Cella continuata dulcescit et male custodita tædium generat. Si in principio conversationis tuæ bene eam incolueris, et custodieris, erit postea tibi amica dilecta, et gratissimum solatium.
6. In silentio et quiete proficit anima devota, et discit abscondita Scripturarum. Ibi invenit fluenta lacrymarum, quibus singulis noctibus se lavet et mundet, ut Conditori suo tanto familiarior fiat, quanto longius ab omni sæculari tumultu degit. Qui ergo se substrahit a notis et amicis, approximabit illi Deus cum Angelis sanctis. Melius est latere et sui curam agere, quam se neglecto signa facere. Laudabile est homini religioso raro foras ire, fugere videri et nolle homines videre.
7. Quid vis videre, quod non licet habere? Transit mundus, et concupiscentia ejus. Trahunt desideria sensualitatis ad spatiandum. Sed cum hora transierit, quid nisi gravitatem conscientiæ, et cordis dispersionem portat? Lætus exitus tristem sæpe reditum parit et læta vigilia serotina triste mane facit. Sic omne carnale gaudium blande intrat, sed in fine mordet et perimit.
8. Quid potes videre alicubi, quod die potest sub solem permanere. Credis te forsitan satiari, sed non poteris pertingere. Si cuncta videres præsentia, quid esset, nisi visio vana? Leva oculos tuos ad Deum in excelsis, et ora pro peccatis tuis, et negligentiis. Dimitte vana vanis, tu autem intende illis, quæ tibi præcepit Deus. Claude super te ostium tuum, et voca ad te Jesum dilectum tuum. Mane cum eo in cella, quia non invenies alibi tantam pacem. Si non exisses nec quidquam de rumoribus audisses, melius in bona pace permansisses. Ex quo nova delectaris aliquando audire, oportet te exinde turbationem cordis tolerare.
1. Si vis aliquid proficere, conserva te in timore Dei et noli esse nimis liber. Sed sub disciplina cohibe omnes sensus tuos, nec ineptæ te tradas lætitiæ, da te ad cordis compunctionem, et invenies devotionem; compunctio multa bona aperit, quæ dissolutio cito perdere consuevit. Mirum est, quod homo possit unquam perfecte lætari in hac vita, qui suum exilium, et tam multa pericula animæ suæ considerat, et pensat.
2. Propter levitatem cordis et negligentiam defectuum nostrorum non sentimus animæ nostræ dolores, sed sæpe vane reddimus verba, quando merito flere deberemus. Non est vera libertas, nec bona conscientia, nisi in timore Dei. Felix qui abjicere potest omne impedimentum distractionis, et ad unionem se redigere sanctæ compunctionis. Felix qui a se abdicat quidquid suam conscientiam maculare potest, vel gravare. Certa viriliter. Consuetudo consuetudine vincitur. Si tu scis homines dimittere, ipsi bene dimittent te, tua facta facere.
3. Non attrahas tibi res aliorum, nec te implices causis majorum. Habeas semper oculum super te primum, et admoneas te ipsum specialiter, præ omnibus tibi dilectis. Si non habes favorem hominum noli exinde tristari, sed hoc tibi sit grave quia non habes te satis bene et circumspecte, sicut deceret servum Dei et devotum Religiosum conversari. Utilius est sæpe et securius, quod homo non habeat multas consolationes in hac vita secundum carnem, præcipue tamen, quod divinas non habemus, aut rarius sentimus nos devotos; in culpa sumus, quia compunctionem non quærimus cordis, ac vanas et extrinsecas non abjicimus.
4. Cognosce te indignum divina consolatione, sed magis dignum multa tribulatione. Quando homo perfecte est compunctus, tunc gravis et amarus est ei totus mundus. Bonus homo sufficientem invenit materiam dolendi et flendi: sive enim considerat se, sive de proximo pensat; scit quia nemo sine tribulatione hic vivit; et quanto strictius sese considerat, tanto amplius dolet. Materiæ justi doloris, et internæ compunctionis sunt peccata, et vitia nostra, quibus ita involuti jacemus, ut raro cælestia contemplari valeamus.
5. Si frequentius de morte tua, quam de longitudine vitæ tuæ cogitares, non dubium, quin ferventius te emendares. Si etiam futuras Inferni, sivi Purgatorii, poenas cordialiter perpenderes, credo quod libenter dolorem et laborem sustineres, et nihil rigoris formidares. Sed quia ista ad cor non transeunt, et blandimenta adhuc amamus, ideo frigidi et valde pigri remanemus. Sæpe est inopia spiritus unde tam leviter conqueritur corpus miserum. Ora igitur humiliter ad Dominum ut det tibi compunctionis spiritum; et dic cum Propheta, Ciba me Domine pane lacrymarum et potum da mihi in lacrymis in mensura.
1. Miser es ubicumque fueris, et quocumque te verteris, nisi ad Deum te convertas. Quid turbaris quia non succedit tibi sicut vis et desideras? Quis est qui habeat omnia secundum suam voluntatem? Nec ego, nec tu, nec aliquis hominum super terram. Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione, vel angustia, quivis Rex, vel Papa. Quis est, qui melius habet? Utique qui pro Deo aliquid pati valet.
2. Dicunt multi imbecilles et infirmi, Ecce quam bonam vitam ille homo habet, quam dives et quam magnus, quam potens et excelsus. Sed attende ad cælestia bona, et videbis quod omnia ista temporalia nulla sunt, sed magis incerta, et valde gravantia, quia nunquam sine solicitudine, et timore possidentur. Non est hominis felicitas habere temporalia ad abundantiam, et sufficit ei mediocritas. Vere miseria est vivere super terram. Quanto homo voluerit esse spiritualior, tanto præsens vita sit ei amarior, quia sentit melius, videt clarius humanæ corruptionis affectus. Nam comedere, bibere, vigilare, dormire, quiescere laborare et cæteris necessitatibus naturæ subjacere vere magna miseria est, et afflictio homini devoto, qui libenter esset absolutus et liber ab omni peccato.
3. Valde enim gravatur interior homo necessitatibus corporalibus in hoc mundo. Unde Propheta devote rogat quatenus ab istis liber esse valeat, dicens, De necessitatibus meis erue me, Domine. Sed væ non cognoscentibus suam miseriam et corruptibilem vitam. Nam in tantum quidam hanc amplectuntur, licet etiam vix necessaria laborando aut mendicando habeant, ut si possent hic semper vivere, de regno Dei nihil curarent.
4. O insani, et infideles corde, qui tam profunde in terris jacent, ut nihil nisi carnalia sapiant. Sed miseri adhuc in fine sentient graviter, quam vile, et nihilum erat, quod amaverunt. Sancti autem Dei, et omnes devoti amici Christi non attenderunt, quæ carni placuerunt, nec quæ in hoc tempore floruerunt. Sed tota spes eorum, et intentio ad æterna bona anhelabat. Ferebatur totum desiderium eorum ad mansura et invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima.
5. Noli frater amittere confidentiam proficiendi ad spiritualia. Adhuc enim habes tempus et horam, quare vis procrastinare propositum tuum? Surge, et in instanti incipe, et dic: Nunc est tempus faciendi, nunc tempus pugnandi est, nunc tempus aptum est emendandi. Quando male habes et tribularis, tunc tempus promerendi. Oportet te transire per ignem et aquam, antequam venias ad refrigerium, nisi tibi vim feceris, vitium non superabis. Quamdiu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus nec sine tædio et dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem, sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, amisimus etiam veram beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam, et Dei exspectare misericordiam, donec transeat iniquitas hæc, et mortalitas absorbeatur a vita.
6. O quanta fragilitas humana, quæ semper prona est ad vitia. Hodie confiteris peccata tua, et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis cavere, et post horam ita agis, quasi nihil proposuisses. Merito ergo nosmetipsos humiliare possumus, nec unquam aliquid magni de nobis sentire, quia tam fragiles et instabiles sumus. Cito etiam potest perdi per negligentiam, quod multo labore vix tandem acquisitum est per gratiam.
7. Quid fiet de nobis adhuc in fine, qui tepescimus tam mane. Væ nobis si sic volumus declinare ad quietem, quasi jam pax sit et securitas, cum necdum appareat vestigium sanctitatis veræ in nostra conversatione. Bene opus esset quod adhuc institueremus, tanquam boni novitii, ad mores optimos, si forte spes esset de futura emendatione, et majori spirituali profectu.
1. Valde cito erit tecum hoc factum: vide aliter quomodo te habeas. Hodie homo est, et cras non comparet. Cum autem sublatus fuerit ab oculis, etiam cito transit a mente. O hebetudo, et duritia cordis humani, quod solum præsentia meditatur, et futura non magis prævidet. Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere quam mortem fugure. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? Cras est dies incerta, et quid scis si crastinum habebis?
2. Quid prodest diu vivere, quando parum emendamur? Ha, longa vita non semper emendat, sed sæpe culpam magis auget. Utinam per unam diem bene essemus conversati in hoc mundo. Multi annos computant conversionis, sed sæpe parvus est fructus emendationis. Si formidolosum est mori, forsitan periculosius erit vivere diu. Beatus qui horam mortis suæ semper ante oculos habet, et ad moriendum quotidie se disponit. Si vidisti aliquem mori, cogita quia tu per eandem viam transibis.
3. Cum mane fuerit, puta te ad vesperum non perventurum. Vespere autem facto, mane non audeas tibi polliceri. Semper ergo paratus esto, et taliter vive, ut nunquam imparatum te mors inveniat. Multi subito improvisi moriuntur. Nam hora, qua non putatur, Filius hominis veniet. Quando hora illa extrema venerit, multum aliter sentire incipies de tota vita tua præterita et valde dolebis, quia tam negligens, et remissus fuisti.
4. Quam felix et prudens qui talis nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in morte. Dabit namque magnam fiduciam moriendi perfectus contemptus mundi, fervens desiderium in virtutibus proficiendi, amor disciplinæ, labor poenitentiæ, promptitudo obedientiæ, abnegatio sui, et supportatio cujuslibet adversitatis pro amore Christi. Multa bona potes operari dum sanus es, sed infirmatus nescio quid poteris. Pauci ex infirmitate emendantur; sic et qui multum peregrinantur, raro sanctificantur.
5. Noli confidere super amicos et proximos, nec in futuris salutem tuam differas, quia citius obliviscentur tui homines, quam existimas. Melius est nunc tempestive providere et aliquid boni præmittere, quam super aliorum auxilio sperare. Si non es pro te ipso sollicitus modo, quis erit sollicitus pro te in futuro. Nunc tempus est valde prætiosum, sed proh dolor, quod hoc inutilius expendis, in quo promereri vales, unde æternaliter vivas. Veniet quando unam diem seu horam pro emendatione desiderabis, et nescio, an impetrabis.
6. Eia, charissime, de quanto periculo te poteris liberare, de quam magno timore eripere, si modo semper timoratus fueris, et de morte suspectus! Stude nunc taliter vivere, ut in hora mortis valeas potius gaudere, quam timere. Disce nunc mori mundo, ut tunc incipias vivere cum Christo. Disce nunc omnia contemnere, ut tunc possis libere ad Christum pergere. Castiga nunc corpus tuum per poenitentiam, ut tunc valeas certam habere confidentiam.
7. Ha stulte, quid cogitas te diu victurum, cum nullum diem habeas securum? Quam multi decepti sunt et insperati de corpore extracti! Quoties audisti a dicentibus, quia ille gladio cecidit, ille submersus est, ille ab alto ruens cervicem fregit, ille manducando obriguit, ille ludendo finem fecit, alius igne, alius ferro, alius peste, alius latrocinio interiit: et sic omnium finis mors est, et vita hominum tanquam umbra cito pertransit.
8. Quis memorabitur tui post mortem, et qui orabit pro te? Age, age nunc charissime quidquid pro te agere potes, quia nescis quando morieris. Nescis etiam, quid tibi post mortem sequatur. Dum tempus habes, congrega divitias immortales. Præter salutem tuam nihil cogites. Solum quæ Dei sunt, cures. Fac nunc tibi amicos venerando Sanctos, et actus imitando, ut cum defeceris in hac vita, illi te recipiant in æterna tabernacula.
Use the ← → keys to move between chapters.