Chapter 73 of 77
LXX. O verbum patris
O verbum patris, tu lumen prime aurore in circulo rote es omnia in divina vi operans. O tu prescientia dei, omnia opera tua previdisti, sicut voluisti, ita ut in medio potentie tue latuit, quia omnia prescivisti. Et operatus es quasi in similitudine rote cuncta circueuntis, que inicium non accepit nec in fine prostrata est.
Use the ← → keys to move between chapters.