Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 60 of 77

LVII. Mathias, sanctusYmnus de sancto Mathia

1a. Mathias, sanctus per electionem, vir preliator per victoriam, ante sanguinem agni electionem non habuit, sed tardus in scientia fuit quasi homo, qui perfecte non vigilat.   1b. Donum dei illum excitavit, unde ipse pre gaudio sicut gygas in viribus suis surrexit, quia deus illum previdit sicut hominem, quem de limo formavit, cum primus angelus cecidit, qui deum negavit.   2a. Homo, qui electionem vidit, ve, ve, cecidit. Boves et arietes habuit, sed faciem suam ab eis retrorsum duxit et illos dimisit.   2b. Unde foveam carbonum invasit, et desideria sua osculatus in studio suo, illa sicut Olimpum erexit.   3a. Tunc Mathias per electionem divinitatis sicut gygas surrexit, quia deus illum posuit in locum, quem perditus homo noluit. O mirabile miraculum, quod sic in illo resplenduit.   3b. Deus enim ipsum previdit in miraculis suis, cum nondum haberet meritum operationis, sed misterium dei in illo gaudium habuit, quod idem per institutionem suam non habebat.   4a. O gaudium gaudiorum, quod deus sic operatur, cum nescienti homini gratiam suam impendit, ita quod parvulus nescit, ubi magnus volat, cuius als deus parvulo tribuit.   4b. Deus enim gustum in illo habet, qui seipsum nescit, quia vox eius ad deum clamat, sicut Mathias fecit, qui dixit: O deus, deus meus, qui me creasti, omnia opera mea tua sunt.   5. unc ergo gaudeat omnis ecclesia in Mathia, quem deus in foramine columbe sic elegit. Amen.

Use the ← → keys to move between chapters.

LVII. Mathias, sanctusYmnus de sancto Mathia · Symphony of the Harmony of Celestial Revelations — Hildegard of Bingen · The Conscious Library