Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 45 of 77

Laudes

‹Antiphona:› Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursule virgini cum turba sua in omnibus populis dedit.   Antiphona: Unde quocumque venientes perrexerunt, velut cum gaudio celestis paradysi suscepte sunt, quia in religione morum honorifice apparuerunt.   Antiphona: De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adiuncti sunt, qui eas in virginea custodia servabant et qui eis in omnibus ministrabant.   Antiphona: Deus enim in prima muliere presignavit, ut mulier a viri custodia nutriretur.   Antiphona: Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet, et firmamentum eum sustinet, ac aer in viribus istius pascitur.

Use the ← → keys to move between chapters.

Laudes · Symphony of the Harmony of Celestial Revelations — Hildegard of Bingen · The Conscious Library