Skip to content
The ConsciousLibrary

Chapter 42 of 77

XLII. Favus distillansDe undecim milibus virginibus

Responsum: Favus distillans Ursula virgo fuit, que agnum dei amplecti desideravit, mel et lac sub lingua eius.   Quia pomiferum hortum et flores florum in turba virginum ad se collegit.   Versus: Unde in nobilissima aurora gaude, filia Syon.   Quia pomiferum hortum et flores florum in turba virginum ad se collegit.   Gloria patri et filio et spiritui sancto.   Quia pomiferum hortum et flores florum in turba virginum ad se collegit.

Use the ← → keys to move between chapters.

XLII. Favus distillansDe undecim milibus virginibus · Symphony of the Harmony of Celestial Revelations — Hildegard of Bingen · The Conscious Library